Commentarius

[Homilia LVII]

57.1.1 Haec cum dixisset Jesus exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos caeci, et dixit: Vade, lavare in piscina Siloe.

57.1.2 Qui aliquam ex lectionibus utilitatem carpere volunt, ne minimum quidem praetercurrant.

57.1.3 Ideo namque Scripturas scrutari jubemur, quia multa quae statim facilia videntur, magnam habent latentem sententiae profunditatem.

57.1.4 Vide namque, quid in praesenti proponatur. Haec cum dixisset, inquit, exspuit in terram.

57.1.5 Cur hoc? Ut manifestetur gloria Dei, et quod oporteat me facere opera ejus qui misit me.

57.1.6 Neque enim sine causa haec memoravit Evangelista, addiditque ipsum exspuisse; sed ut declararet Jesum operibus sermonem confirmare.

57.1.7 Et cur non aqua usus est, sed sputo ad lutum faciendum? Missurus illum erat in Siloe: ne quid ergo fonti adscriberetur; sed disceres ex ore ejus exiisse virtutem, quae efformavit et aperuit oculos, exspuit in terram.

57.1.8 Hoc significans Evangelista dicebat, et lutum fecit ex sputo. Deinde ne putaretur opus ex terra processisse, lavare jussit.

57.1.9 Cur ergo non statim hoc fecit, sed in Siloam misit? Ut caeci fidem discas, utque Judaeorum pervicacitas reprimeretur.

57.1.10 Credibile enim est omnes vidisse illum abeuntem, illitumque lutum in oculis habentem: res enim inexspectata omnium oculos ad ipsum convertit, tum qui viderunt, tum qui ignorabant, ad rei exitum intenti erant.

57.1.11 Quia enim non facile creditu erat caecum visum recuperasse, per longam viam multos parat testes, et tam insolitae rei spectatores; ut attentiores facti, jam non possent dicere, hic est, non est hic.

57.1.12 Ad haec vero vult illud ostendere, se veteri legi contrarium non esse dum in Siloe mittit. Neque enim metuendum erat, ne facti gloria Siloe referretur.

57.1.13 Multi namque istic oculos laverant, qui nihil inde boni sunt consequuti. Hic enim virtus Christi omnia operatur.

57.1.14 Ideoque interpretationem hic adjicit Evangelista. Cum dixisset enim in Siloe, adjecit1862: adjicit, hoc est, Missus, ut intelligas illic a Christo curatum esse,

57.1.15 ut Paulus ait: Bibebant autem de spirituali consequente illos petra. Petra autem erat Christus.

57.1.16 Ut ergo Christus erat spiritualis petra, ita et spiritualis Siloe, videtur autem mihi repentina illa aquae praesentia arcanum nobis significare mysterium.

57.1.17 Quodnam illud? Inexspectatum praeter spem omnem adventum. Sed vide mihi caeci animum in omnibus obsequentem.

57.1.18 Neque enim dixit, si lutum aut sputum mihi oculorum usum restituunt, quid opus est Siloe? Si vero Siloe, quid opus est sputo? Cur linivit, cur lavare jussit?

57.1.19 Nihil horum vel cogitavit. Sed unum in proposito habebat, ut jubenti obtemperaret: nihil ipsum retinuit, nihil offendit.

57.1.20 Si quis vero dicat, quo pacto luto deposito visum recepit? Nihil a nobis audiet aliud, quam nos modum nescire.

57.1.21 Et quid mirum si nesciamus, quando ne Evangelista quidem sciebat, neque etiam ipse qui sanatus fuit?

57.1.22 Sed quid factum fuisset noverat, modum vero deprehendere non poterat. Illud vero interrogatus dicebat: Lutum imposuit oculis meis, et lavi, et video.

57.1.23 Id autem quomodo factum sit, dicere nequit, etiamsi millies interrogent.

57.1.24 Itaque vicini, inquit, et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant, Hic est.

57.1.25 Rei insolentia ad incredulitatem1862: incrudelitatem ducebat eos, licet tam multa provisa essent, quae ipsos ad credendum inducerent.

57.1.26 Alii autem dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Papae, quanta Dei humanitas!

57.1.27 Quousque descendit dum cum tanta benevolentia mendicos curat, et hinc Judaeis silentium imponit, quia non claros, illustres ac principes viros, sed obscuros etiam sua providentia dignabatur: nam ad omnium salutem venerat.

57.1.28 Quod autem accidit in paralytico, hic quoque evenit. Neque enim ille quis se curasset norat, neque hic.

57.1.29 Hoc autem accidit ob Christi discessum: qui cum curabat, semper secedere solebat, ut circa signa omnis suspicio tolleretur.

57.1.30 Qui enim non noverant quis esset, quomodo in ejus gratiam circa res gestas aliquid finxissent? Neque enim hic caecus erro quispiam erat, sed ad templi januas sedebat.

57.1.31 Dubitantibus ergo omnibus circa illum, quid dicit? Ego sum. Non puduit pristinae caecitatis, non formidavit populi furorem, neque veritus est sese ostendere, ut beneficum praedicaret.

57.1.32 Dicunt ei, Quomodo aperti sunt tibi oculi? Respondit eis: Homo qui dicitur Jesus.

57.1.33 Quid dicis? an homo haec operatur? Sed nihil adhuc de eo magnum opinabatur. Homo qui dicitur Jesus fecit lutum et unxit.

57.2.1 Vide quam verax sit. Non dixit unde fecerit. Quod enim non viderat non dicit. Neque enim viderat illum exspuisse in terram, sed quod unxisset sensu et ex tactu perceperat.

57.2.2 Et dixit mihi, Vade, lavare in natatoria Siloe. Hoc ex auditu testificabatur, et unde Christi vocem noverat.1862: noverat? Ex ejus cum discipulis colloquio.

57.2.3 Haec omnia narrat, allato ex operibus testimonio: modum dicere nequit. Quod si in iis quae sensu et tactu percipiuntur, fide est opus; multo magis in iis quae videri nequeunt.

57.2.4 Dicunt ei, Ubi est ille? respondit, Nescio. Id porro dicebant, Ubi est ille? occidendi animo.

57.2.5 Vide autem hic quam sit Christus a fastu alienus, quomodo non aderat post restitutam sanitatem; non gloriam, non populi plausum quaerebat. Vide autem quam veraciter ad omnia caecus respondeat.

57.2.6 Quaerebant ergo Christum, ut ad sacerdotes ducerent; cum autem non invenirent, caecum ducunt ad Pharisaeos, qui asperius interrogarent.

57.2.7 Ideo namque Evangelista sabbatum fuisse dicit, ut pravum eorum animum ostenderet, et quam calumniandi miraculum ansam captarent, quod scilicet legem transgressus videretur.

57.2.8 Hincque palam est, quod ubi primum illum viderunt, nihil aliud dixerint1862: dixerint, quam, Quomodo aperuit oculos tuos?

57.2.9 Et animadverte non dixisse illos, Quomodo visum recepisti; sed, Quomodo aperuit oculos tuos? Occasionem ipsi offerentes calumniandi ipsum ob opus editum.

57.2.10 Ille vero quasi non ignaris brevius loquitur: non nomen protulit, non ait, Dixit mihi, Vade, lavare;

57.2.11 sed statim ait, Lutum imposuit super oculos meos, et lavi, et video: utpote cum jam illi multum calumniati essent dixissentque, Vide quanta Jesus operetur in sabbato; lutum illinit.

57.2.12 Tu vero perpende quomodo non turbetur caecus. Nam ubi primum interrogatus sine periculo respondit, non tam magna res erat veritatem profiteri:

57.2.13 hoc vero mirum est, in majori constitutum metu, non negare, non contraria prioribus dicere. Quid ergo Pharisaei,1862: Pharisaei? imo etiam alii? Adduxerunt eum tamquam negaturum.

57.2.14 Contra vero evenit quam optabant ipsi, et accuratius rem didicerunt, id quod illis ubique circa signa accidit: in sequentibus autem id clarius ostendemus.

57.2.15 Quid ergo Pharisaei dixerunt? Quidam1862: Pharisaei? Dixerunt quidam: (non omnes; sed petulantiores:) Hic homo non est a Deo, quia sabbatum non custodit. Alii dicebant, Quomodo potest homo peccator haec signa facere?

57.2.16 Viden’ illos a signis allectos? Nam qui miserant, ut adduceretur, audi quid nunc dicant, etsi non omnes.

57.2.17 Cum enim principes essent, ex gloriae cupiditate in incredulitatem deciderunt. Attamen ex principibus multi crediderunt in eum, neque tamen confitebantur.

57.2.18 Populus despectui erat, ut qui nihil magni conferret in synagogam.

57.2.19 Principes autem difficilius se credere profitebantur; alii principatus amore; alii metu caeterorum detenti.

57.2.20 Quare dicebat: Quomodo potestis credere, qui gloriam ab hominibus accipitis?

57.2.21 Et ipsi quidem qui injuste interficere conabantur, se Dei esse dicebant, illum vero, qui caecos curabat, non posse ex Deo esse, quia sabbatum non servabat.

57.2.22 His opponebant isti, non posse peccatorem talia facere signa. Illi versute tacito signo, quam transgressionem vocabant, in medium afferebant.

57.2.23 Non enim dicebant, In sabbato curat; sed sabbatum non custodit. Hi rursum ignave agunt.

57.2.24 Cum enim oportuisset ostendere non violari sabbatum, ex signis tantum arguunt, et jure quidem. Adhuc enim illum esse hominem putabant.

57.2.25 Alioquin, poterant illum alio modo defendere, quod nempe sabbati Dominus esset, qui illud statuisset: sed nondum hac erant sententia.

57.2.26 Nemo certe eorum audebat ea quae sentiebat aperte profiteri, sed dubitando proponebat; alii metu repressi erant, alii principatus amore.

57.2.27 Schisma igitur erat inter illos. Quod prius fuit in populo, deinde in principibus. Alii dicebant, Bonus est; alii, Non, sed seducit turbam.

57.2.28 Viden’ plebe imprudentiores principes discissos? Sed postquam ita scissi sunt, nihil generosum exhibuere, cum instare Pharisaeos viderent.

57.2.29 Qui si penitus discissi fuissent, statim veritatem cognituri erant.

57.2.30 Potest enim dissensio recta esse. Ideo ille dicebat, Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Est enim1862: enim etiam mala concordia, et discordia bona.

57.2.31 Nam qui turrim aedificabant, in damnum suum concordes erant; atque iidem ipsi licet inviti, in commodum suum divisi sunt.

57.2.32 Core autem cum sociis male consenserant, ideo bene divisi sunt. Judas quoque cum Judaeis male consensit.

57.2.33 Potest ergo bona discordia, et mala concordia esse. Ideo ait, Si oculus tuus scandalizat te, erue eum; et si pes tuus, abscinde.

57.2.34 Si membrum male conjunctum abscindendum, nonne multo magis ab amicis male conjunctis abscindi oportet? Itaque concordia non semper bona est, ut nec semper discordia mala.

57.3.1 Haec dico ut malos fugiamus, sequamur bonos. Nam si membra putrida incurabilia exscindimus, ne reliquum corpus perdant;

57.3.2 idque facimus, non quod membrum despiciamus, sed ut caetera servemus; quanto magis hoc agendum circa eos qui male nobis juncti sunt?

57.3.3 Quod si possimus illis emendatis, nihil damni accipere; id omni conatu tentandum; sin illi corrigi nequeant, nobisque noceant, exscindere et abjicere oportet. Hinc enim illi saepe magis lucrabuntur.

57.3.4 Unde Paulus sic hortatur: Auferte malum de medio vestrum, et, ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Perniciosum enim, perniciosum utique est pravorum consortium.

57.3.5 Non tam cito pestis grassatur, et scabies corrumpit illa affectos, ut pravorum nequitia: nam corrumpunt bonos mores colloquia prava.

57.3.6 Propheta quoque, Egredimini de medio eorum, et segregamini. Nemo itaque improbo utatur amico.

57.3.7 Nam si pravos filios exheredamus, neque naturam reveremur, vel leges ejus, neque necessitudinem quamvis, multo magis notos et familiares fugere oportet, si mali sint.

57.3.8 Quamvis enim nullo hinc damno afficiamur, malam tamen famam vitare non poterimus. Extranei namque non vitam explorant, sed ex sociis judicant.

57.3.9 Haec ipsa et nuptas et virgines rogo. Providentes, inquit, bona non solum coram Domino, sed etiam coram hominibus.

57.3.10 Nihil ergo non agamus, ne proximo offendiculo simus. Vita enim, etsi rectissima, si offendiculo aliis sit, totum perdidit.

57.3.11 Et quomodo potest recta vita offensioni esse? cum malorum consortium malam parit famam.

57.3.12 Cum enim fidenter cum improbis versamur, etsi nihil nobis damni accidat, aliis offendiculo sumus.

57.3.13 Haec viris, mulieribus, virginibus dico, eorum conscientiae explorandum relinquens, quanta hinc oriantur mala.

57.3.14 Ego quidem nihil mali suspicor, neque alius fortasse perfectiorum; sed simplicior frater in tua offenditur perfectione: oportet autem illius consulere imbecillitati.

57.3.15 Etiamsi hinc ille non laedatur, sed Gentilis offendetur. Jubet autem Paulus sine offensione esse Judaeis,1862: Judaeis, et Graecis et Ecclesiae Dei.

57.3.16 Ego nihil mali de virgine suspicor; virginitatem quippe amo; caritas autem non cogitat malum. Hoc institutum vitae admodum diligo, neque absurdum quid cogitare possum.

57.3.17 Quomodo id externis persuadebimus? Oportet enim illorum etiam rationem habere. Sic itaque nostra disponamus, ne quis infidelium contra nos ansam reperire possit.

57.3.18 Sicut enim ii qui vitam rectam exhibent, Deo gloriam referunt; ita qui secus agunt, in causa sunt cur blasphemetur.

57.3.19 Verum absit ut tales apud nos sint; sed ita luceant opera nostra ut glorificetur Pater noster qui in caelis est, et nos ejus gloria fruamur,

57.3.20 quam utinam nos omnes consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria unaque sancto Spiritui in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY