57.1.27 Vbi descendebat eos qui mendicabant cum multa deuotione curabat, et hinc Iudeos obstruens, quoniam non preclaros, neque insignes, neque principes, sed ignobiles eadem dignabatur prouidencia. Etenim in salutem omnium uenerat.
57.1.27 Benignissime mendicos curat, Iudaeis silentium imponit, quod non claros et generosos uiros, non principes, sed obscuros etiam sua dignos prouidentia ducebat. Venerat enim ad omnium salutem,
57.1.27 Benignissime mendicos curat, Iudaeis silentium imponit, quod non claros et generosos viros, non principes, sed obscuros etiam sua dignos prouidentia ducebat. Venerat enim ad omnium salutem:
57.1.27 Quousque descendit dum cum tanta benevolentia mendicos curat, et hinc Judaeis silentium imponit, quia non claros, illustres ac principes viros, sed obscuros etiam sua providentia dignabatur: nam ad omnium salutem venerat.