Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia LVII (Paris fol.100ra-101va; Harley fol.129ra-131ra)

57.1.1 Hec dicens Ihesus expuit in terra et fecit lutum ex sputo, et superunxit lutum super oculos ceci et dixit.

57.1.2 Eos qui debent quid ab hiis que leguntur fructificare, nichil paruorum que dicuntur transcurrere oportet.

57.1.3 Propter hoc enim scrutari scripturas iussi sumus. Quia uidentur multa et nimirum exinde existencia facilia, multam in profundo intelligenciam habere occultatam.

57.1.4 Vide enim quale est et quod presens. Hec enim dicens, ait, expuit deorsum.

57.1.5 Que hec? ut manifestetur gloria dei, et quoniam oportet me operari opera eius qui misit me.

57.1.6 Non enim simpliciter recoluit, nobis predictorum euangelista et induxit quoniam exspuit, sed manifestans quoniam sermonem per opera credi fecit.

57.1.7 Et propter quid non aqua utitur sed sputo ad lutum? Debebat eum mittere ad Siloam, ut igitur nichil inscribatur fonti, sed discas quoniam ea que ex ore erat uirtus hec et plasmauit et aperuit oculos, exspuit in terram.

57.1.8 Hoc denique et euangelista significans dixit: Et fecit lutum a sputo. Deinde ut non uideatur terre esse directio, iussit lauari.

57.1.9 Cuius igitur gratia non confestim hoc fecit, sed ad Siloam misit? ut discas ceci fidem, et ut destruatur Iudeorum indeuotio.

57.1.10 Decens enim erat omnes eum uidere abeuntem lutum habentem super oculos unctum. Inopinabiliter enim omnes conuertit ad seipsum, et eos qui sciebant eum, et eos qui ignorabant et cum diligencia ei utique attendebant.

57.1.11 Quia enim non facile cecum respicientem cognoscere, multos facit fieri prius testes per longam uiam, et diligentes inspectores inopinabilitate inspectionis, ut attentiores facti, non ultra possent dicere hic est, non est hic.

57.1.12 Cum hiis autem et illud uult construere quoniam non alienus est a lege et ueteri testamento mittens ad Siloam. Neque illud de cetero suspicari erat ne Siloam sumat hanc gloriam.

57.1.13 Etenim multi multociens illic lauantes oculos nullo tali potiti sunt. Et illic erat uirtus Christi que omnia operabatur.

57.1.14 Propter hoc et interpretationem nobis adiecit euangelista. Dicens enim ad Siloam, adiecit quod interpretatur missus, ut discas quoniam et illic Christus eum curauit.

57.1.15 Sicut Paulus ait: Bibebant enim ex spirituali consequente eos petra, petra autem erat Christus.

57.1.16 Sicut igitur spiritualis erat petra, ita et Siloam erat spiritualis; michi autem uidetur et repentinum aque presencie enigmatice insinuare misterium nobis ineffabile.

57.1.17 Quale autem hoc inopinabile epiphanie, id est manifestationis, et preter spem omnium. Sed uide ceci mentem ad omnia obedientem.

57.1.18 Neque enim dixit si uniuersaliter sputum uel lutum est quod tribuit oculos quos michi opus Syloe? Quod opus luto? Cuius gratia unxit? Cuius gratia lauare iussit?

57.1.19 Sed nichil horum reputauit, sed ad unum properabat solum omnia suaderi a iubente et nichil eum scandalizabat.

57.1.20 Si uero dicat quis, qualiter igitur respexit? Lutum deponens nichil aliud audiet a nobis quam quoniam modum nescimus.

57.1.21 Et quid mirum si nos nescimus? Neque enim ipse euangelista nouit, neque ipse qui curatus est.

57.1.22 Sed quod quidem factum est nouerat, modum autem comprehendere non potest. Hoc autem et interrogatus dixit quoniam lutum superposuit super oculos meos, et laui et uideo.

57.1.23 Qualiter autem hoc factum est non habebat dicere, et si infinite interrogauerint.

57.1.24 Vicini igitur et qui considerauerant eum, ait, quoniam mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: Hic est.

57.1.25 Inopinabilitas enim eius quod factum est in incredulitatem eos ducebat, et nimirum tot dispensatis ut non decrederetur.

57.1.26 Alii uero dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Pape, de dei clementia!

57.1.27 Vbi descendebat eos qui mendicabant cum multa deuotione curabat, et hinc Iudeos obstruens, quoniam non preclaros, neque insignes, neque principes, sed ignobiles eadem dignabatur prouidencia. Etenim in salutem omnium uenerat.

57.1.28 Quod autem in paralitico factum est, hoc et in hoc fit. Neque enim ille nouerat quis est qui curauerat eum, neque hic.

57.1.29 Fiebat autem hoc propter recessionem Christi, recedebat autem semper curans Ihesus ut omnis suspicio circumauferretur signorum.

57.1.30 Qui enim nesciebant eum quis est, qualiter utique gratificarentur ei et construxissent ea que facta sunt? Neque enim eorum qui circuibant erat hic, sed eorum qui sedebant apud hostia templi.

57.1.31 Altercantibus autem omnibus de eo, quid ait ille? ego sum. Non uerecundatus est de priori cecitate, neque formidauit furorem plebis, neque renuit ostendere seipsum ut predicet benefactorem.

57.1.32 Dicunt ei: Qualiter aperti sunt tui oculi? Dicit eis: Homo dictus Ihesus.

57.1.33 Quid dicis? Homo talia operatur? Sed nichil magnum interim nouerat de eo. Homo dictus Ihesus fecit lutum et superunxit.

57.2.1 Vide qualiter uerus est. Non dixit unde fecit. Quod enim non nouerat non dicit. Neque enim sciuit quoniam in terram exspuit, quoniam autem superunxit per sensum et tactum didicit.

57.2.2 Et dixit michi: Vade, laua in natatorium Siloe. Et hoc auditus testatus est, et unde recognouit eius uocem? a disputatione que ad discipulos.

57.2.3 Et hec omnia dicens et id quod per opera testimonium accipiens, modum dicere non poterat. Si uero insensibilibus et palpabilibus fide opus est, multo magis in inuisibilibus.

57.2.4 Dicunt ei: Vbi est ille? Dicit: Nescio. Dicebant autem hoc occasionem meditantes iam aduersus ipsum.

57.2.5 Considera utique Christi non callidum, qualiter non aderat hiis qui curabantur. Non enim gloriam fructificare uolebat, neque turbam ducere, neque ostentari. Vide qualiter omnia cecus ueraciter respondet.

57.2.6 Igitur uolebant quidem Christum inuenire ut eum ducerent ad sacerdotes. Quia uero non potiti sunt, ducunt cecum ad Phariseos ut uehementius interrogaturos.

57.2.7 Propterea enim et euangelista designat quoniam sabbatum erat ut perniciosam eorum mentem demonstret, et causam propter quam querebant ut cautionem quasi inuenientes et ut potentes miraculo detrahere per estimatam legis preuaricationem.

57.2.8 Et ut per hoc manifestum ex eo quod confestim uidentes eum nichil aliud dixerunt quam: Qualiter aperuit tuos oculos?

57.2.9 Et uide qualiter dicunt. Non enim dixerunt qualiter respexisti? sed qualiter aperuit oculos tuos? Dantes eis occasionem detrahendi ei in operatione.

57.2.10 Hic autem ut ad audientes succinctius loquatur. Neque enim nomen dicens, neque quoniam dixit michi: Vade, laua.

57.2.11 Sed confestim ait: Lutum superposuit super oculos meos, et laui et uideo. Vt multa facta iam detractione, et illis dicentibus: Ecce Ihesus qualia operatur in sabbato; luto ungit.

57.2.12 Tu autem michi intuere. Qualiter non turbatur cecus? Nam quando quidem in illis dicebat sine periculo interrogatus, non ita magnum erat ueritatem dicere.

57.2.13 Quod mirabile autem est nunc quoniam in ampliori timore constitutus, neque negat, neque contraria dicit prioribus. Quid igitur Pharisei magis autem et alii? Duxerunt quidem eum ut negaturum.

57.2.14 Contrarium autem passi sunt quod nolebant certius didicerunt, et hec ubique signorum paciuntur, magis autem in hiis que sunt, deinceps hoc manifestius demonstrabimus.

57.2.15 Quid igitur Pharisei dixerunt? Qui? Non omnes, sed qui stultiores: Hic homo non est a deo quoniam sabbatum non seruat. Alii dicebant: Qualiter potest homo peccator hec signa facere?

57.2.16 Vides quoniam a signis inducebantur? Qui enim ante hoc miserunt ut ducerent eum, audi quid dicunt nunc, et si non omnes.

57.2.17 Etenim principes existentes ex amore glorie in infidelitatem ceciderunt. Sed tamen et principum multi crediderunt in eum, non autem confitebantur.

57.2.18 Igitur multus quidem populus facile contemptibilis erat, ceu nichil magnum conferens in synagogam eorum.

57.2.19 Principes autem magis circumspectabiles existentes difficilius propalabantur. Nam hos quidem amor principatus detinuit, alios uero formido et qui a multis timor.

57.2.20 Ideoque dicebat: Qualiter potestis credere gloriam ab hominibus accipientes?

57.2.21 Et ipsi quidem occidere querentes iniuste dei dicebant esse. Eum autem qui cecos curabat, non posse esse ex deo quia sabbatum non seruabat.

57.2.22 Ad hec opponebant hii quia peccator non potest talia signa facere. Igitur illi quidem maligne quod factum est silentes eam que extimabatur esse preuaricationem in medium ferebant.

57.2.23 Non enim dicebant quoniam in sabbato curat, sed quoniam sabbatum non seruat. Hii uero rursus imbecilliter.

57.2.24 Cum congruum enim ostendere esset hoc qualiter sabbatum non soluitur, a signis firmantur solum et decenter. Adhuc enim hominem extimabant eum esse.

57.2.25 Quia enim hoc esset et aliter haberent respondere quoniam sabbati dominus erat, et ipse id fecit, sed nondum hanc habebant mentem quod deus.

57.2.26 Nullus denique eorum audebant ea que uolebat manifeste dicere, neque in enunciatione sed in ambiguitate. Hii quidem propter implabilitatem, alii uero propter amorem principatus.

57.2.27 Scisma igitur erat in eis. Hoc scisma igitur quod erat primum incepit in populo. Deinde postea et in principibus et hii quidem dicebant quoniam bonus est. Alii uero nequaquam sed seducit turbas.

57.2.28 Vides qualiter insipientiores multis principes? Non scissi postea sed postquam scissi sunt, rursus postea nichil ostenderunt nobile uidentes Phariseos iniacentes.

57.2.29 Quia si demum finaliter abscissi non essent, cito utique ueritatem cognouissent.

Morale lvii. Quoniam oportet corruptibiles et malos fugere et nullum scandalizare.

57.2.30 Est enim scindi bene, idcirco et ipse dicebat: Non ueni mittere pacem super terram sed gladium. Etenim et mala concordia est et bona dissonancia.

57.2.31 Etenim qui turrim edificabant concordati sunt in malo suo, et hii ipsi rursus inuiti quidem sed tamen in conferente scissi sunt.

57.2.32 Sed et qui circa chore male concordati sunt, propterea male scissi sunt, et Iudas concordatus est cum Iudeis male.

57.2.33 Est scindi bene et est concordare male. Propterea ait: Si oculus tuus scandalizauerit te, exscide eum. Si pes tuus, abscide eum.

57.2.34 Si uero a membro abscidi oportet male copulato. Num non multo magis ab amicis male copulatis nobis? Quare non ubique concordia bonum? Quemadmodum neque ubique distancia benignum.

57.3.1 Hoc dico ut fugiamus malos et sequamur bonos. Si enim in membris quod putrefactum est sociabiliter habet excidimus, timentes ne reliquum eamdem iacturam suscipiat corpus.

57.3.2 Et faciamus hoc non illud contempnentes, sed reliquum magis custodire uolentes. Quanto magis in hiis qui consistunt nobis in malicia hoc agere necessariam?

57.3.3 Nam siquidem possemus et illos corrigere et ipsi non noceri, omnia facere oporteret. Si uero illi et manserunt incorrecti et nos nocebunt, excidere eos et proicere necessariam est. Multociens enim ita lucrantur magis.

57.3.4 Ideoque et Paulus ita admonet, dicens: Et tollite perniciosum a uobisipsis, et ut tollatur ex medio uestrum qui opus hoc fecit. Venenosum enim et uersutum malorum commoracio.

57.3.5 Non ita pestilencia cito tangit, et scabies corrumpit eos qui unguntur, ut malorum hominum nequicia. Corrumpunt enim mores bonos collocutiones male.

57.3.6 Et propheta rursus: Exite de medio eorum et exules sitis. Nullus igitur malum habet amicum.

57.3.7 Si enim filios malos habentes abicimus, et non inuerecundia habemus naturam, neque eius legem, neque eam que ex ea necessitatem, multo magis assuetos et cognitos oportet malos existentes.

57.3.8 Et si enim nullam ab eis susceperimus lesionem, malam saltem opinionem effugere nequibimus. Qui enim deforis uitam non inuestigat, sed ab hiis qui coexistent, nobis indicat.

57.3.9 Hec et mulieribus et uirginibus spondeo. Prouidentes, enim ait, bona non solum in conspectu domini, sed in conspectu hominum.

57.3.10 Omnia igitur agamus ut non scandalizetur proximus. Vita enim et si ualde recta fuerit, scandalum aliis prebens, omne perdidit.

57.3.11 Et qualiter est possibile uitam rectam scandalizare? Cum coexistencia eorum qui non recti sunt, malam ei circumposuerunt opinionem.

57.3.12 Quia enim confidentes in nobisipsis coexistimus malis, et si ipsi non lesi fuerimus, alios scandalizabimus.

57.3.13 Hec et uiris et mulieribus dico et uirginibus dereliquentes eorum consciencie ut cum diligencia sciant quot hec gignunt mala.

57.3.14 Nam ego quidem nullum suspicor malum, neque alius quis perfectiorum, sed iniusticior frater in tua uocetur perfectione. Oportet autem et imbecillitati illius prouidere.

57.3.15 Et si hic non ledetur sed gentilis uocetur, Paulus autem iussit inoffendibiles esse et Iudeis et gentilibus et ecclesie dei.

57.3.16 Ego malum nullum suspicor de uirgine, amo autem uirginitatem. Amor autem non cogitat quod malum est. Ego ualde concupitor sum conuersationis huius et neque cogitare possum inconueniens.

57.3.17 Qualiter eis qui foris sunt suadebimus? Oportet enim et illorum facere prouidenciam. Ita igitur ea que sunt secundum nosipsos dispensemus ut neque infidelium quis habeat aduersum nos iustum inuenire nocumentum.

57.3.18 Sicut enim qui rectam uitam demonstrant glorificant deum, ita qui contrarium blasphemare preparant.

57.3.19 Sed absit aliquem talem apud nos esse. Sed ita luceant opera nostra ut glorificent patrem nostrum qui est in celis, et ea que ab ipso est gloria nos potiamur,

57.3.20 qua fiat omnes nos frui gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY