57.1.30 Qui enim nesciebant eum quis est, qualiter utique gratificarentur ei et construxissent ea que facta sunt? Neque enim eorum qui circuibant erat hic, sed eorum qui sedebant apud hostia templi.
57.1.30 Qui ergo eum non uidebant, quomodo ad gratiam loquebantur? Sic confirmabantF: confirmabat miracula. Neque enim hostiatim hic caecus mendicabat, sed sedebat ad templi ianuam.
57.1.30 Qui ergo eum non nouerant, quo modo ad gratiam loquerentur? Sic confirmabant miracula: neque enim ostiatim hic caecus mendicabat, sed sedebat ad templi ianuam.
57.1.30 Qui enim non noverant quis esset, quomodo in ejus gratiam circa res gestas aliquid finxissent? Neque enim hic caecus erro quispiam erat, sed ad templi januas sedebat.