Omelia LVII (lvi)

57.1.1 Haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et liniuit lutum super oculos caeci.

57.1.2 Qui aliquam ex lectionibus vtilitatem consequi volunt, nihil his1603: eis praetermittendum est,

57.1.3 propterea scrutari iubemur scripturas. Multa enim quanuis prima facie facilia videantur, magnam tamen sententiae profunditatem habent latentem.

57.1.4 Considera propositum textum: Haec cum dixisset, expuit in terram.

57.1.5 Cur hoc:1603: hoc? Vt manifestetur gloria dei. Et quia oportet me facere opera eius qui misit me.

57.1.6 Non enim ab re quae dixerat, reduxit nobis in memoriam euangelista, et subdidit, expuisse: sed vt verba sua operibus confirmasse ostenderet.

57.1.7 Et cur non aqua, sed sputo ad lutum vsus est? Missurus eum erat in Siloam, ne quid ergo fonti adscriberetur, sed ex ore eius virtutem processisse intelligeretur, quae illius oculos et finxerit, et aperuerit, inspuit in terram,

57.1.8 hoc euangelista significans inquit: Et fecit lutum ex sputo. Inde ne ex terra eam processisse virtutem suspicaretur, lauare iussit.

57.1.9 Quare igitur istud illico non fecit, sed ad Siloam misit? vt caeci fides pateret, et perfidiam Iudaeorum argueret.

57.1.10 Nam credibile erat a pluribus abeuntem illitis luto oculis visum, et re insolita omnium in se oculos conuertisse.

57.1.11 Cum enim non facile esset creditu caecum visum recuperasse, multos viae longitudine testes, et diligentiores spectatores rei insolentia comparat, vt attentiores facti, iam non possent an is esset dubitare.

57.1.12 Praeterea veteri legi se non repugnare ostendit, cum ad Siloam mittit. Neque illud erat suspicandum, an aquae illius virtute visum acceperit.

57.1.13 Multi enim saepe illic oculos lauerant, nullam gratiam consecuti, sed tunc fuit virtus Christi, quae id operata est:

57.1.14 ideo interpretatus est euangelista Siloam, quod est missus, vt intelligas illic a Christo curatum,

57.1.15 vt Paulus inquit: Bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus.

57.1.16 Quemadmodum ergo Christus petra erat spiritalis, ita et Siloa erat spiritalis. Mihi autem videtur repentinam aquae efficaciam arcanum nobis significare mysterium.

57.1.17 Quod nam? Admirabilem, et praeter omnium spem apparitionem. Sed intuere caeci animum in omnibus parentem,

57.1.18 praebuit os, nihil solicitus an lutum esset, an sputum, et quid sibi Siloa opus esset, etsi hoc, cur illo? Non cur lutum liniret super oculos, aut cur lauari praeceperit,

57.1.19 nihil tale reputauit: illud duntaxat curauit, vt pareret in omnibus imperanti1603: operanti: et in nullo perturbatus est.

57.1.20 Quod si quis rogaret, quo modo abluto1603: obluto luto viderit, me modum nescire profiteor:

57.1.21 et quid mirum si nescimus? Neque enim euangelista, neque ipse qui curatus est, norat:

57.1.22 sed factum nouit, modum deprehendere non potuit, quod interrogatus respondit: Lutum imposuit oculis meis, et laui, et vidi.

57.1.23 Rationem dicere non potuit, licet saepius interrogatus.

57.1.24 Itaque vicini, et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant, quia hic est.

57.1.25 Magnitudo rei ad incredulitatem trahebat, licet tot modis essent ad credendum allecti.

57.1.26 Alii autem dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Papae quo dei descendit humanitas?

57.1.27 Benignissime mendicos curat, Iudaeis silentium imponit, quod non claros et generosos viros, non principes, sed obscuros etiam sua dignos prouidentia ducebat. Venerat enim ad omnium salutem:

57.1.28 et vt in paralytico, ita in hoc factum est. Neque enim ille qui se curasset norat, neque hic:

57.1.29 quod propter Christi discessum accidit, qui semper ad subueniendum indigentibus properabat, vt omnis signorum dubitatio tolleretur.

57.1.30 Qui ergo eum non nouerant, quo modo ad gratiam loquerentur? Sic confirmabant miracula: neque enim ostiatim hic caecus mendicabat, sed sedebat ad templi ianuam.

57.1.31 Dubitantibus ergo omnibus de ipso, respondit: Ego sum. Non puduit caecitatis, neque populi furorem veritus est. Nihil dissimulauit beneficium praedicare.

57.1.32 Dicunt ei: Quo modo aperti sunt tibi oculi? Respondit eis: Ille homo, qui dicitur Iesus.

57.1.33 Quid dicis1603: dicitis? huiusmodi homo operatur? Sed nihil adhuc de eo magnum opinabatur. Fecit lutum, et vnxit oculos meos.

57.2.1 Verax sane, non dicit vnde fecerit, quod non viderat, sensit autem vngi.

57.2.2 Et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloae. Et vnde norat Iesum locutum? Ex sermone quem ad discipulos habuerat.

57.2.3 Et haec omnia dicens, rem testificatur, modum ignorat. Quod si autem in his quae sensu et tactu percipiuntur, fide opus est, longe magis in his quae videri non possunt.

57.2.4 Et dixerunt ei, Vbi est ille? ait, nescio. Dicebant autem, Vbi est ille, clamantes iam contra ipsum.

57.2.5 Intuere hic Christi humilitatem. Curatos dimittebat, quippe qui non gloriam, non populi plausum, non digito monstrari volebat. Et vide quoniam vere1603: vero caecus ad omnia respondet.

57.2.6 Quaerebant illi ipsum inuenire, vt eum ad sacerdotes adducerent: cum non inuenirent, illum ducunt vt melius interrogaretur.

57.2.7 Ideo euangelista sabbatum fuisse dicit, vt prauam eorum mentem ostendat, et cur Iesum quaererent, vt ansam aliquam haberent calumniandi miraculum propter legis transgressionem:

57.2.8 et hoc constat, quod statim, quo modo oculos ipsius aperuerit, interrogarunt.

57.2.9 Et considera eorum verba. Non dicunt, quo modo vidisti: sed, quo modo. aperuit tibi oculos? vt darent ei materiam opus illud calumniandi.

57.2.10 Ille autem tanquam non ignaris1603: ignarus rei, breuiter respondet, Neque enim Iesu meminit, neque quod dixerit, Vade, lauare:

57.2.11 sed tantum, Lutum imposuit super oculos meos, et laui, et video. Ac si maximo in crimine Christum deprehendissent, ita mouentur: quasi dicerent, Ecce quae Iesus operatur in sabbato, lutum illinit.

57.2.12 Tu autem caeci constantiam intuere. Quod enim primum ab illis interrogatus dixerit veritatem,

57.2.13 minime mirum est: nunc vero admirandum, quod perterritus neque negat, neque prioribus verbis contradicit. Quid Pharisaei, vel alii potius? Adduxerunt eum tanquam negaturum,

57.2.14 sed contra euenit, manifestius quod nolebant intellexerunt: quod semper contingebat, Vt apertius in sequentibus ostendemus.

57.2.15 Quid Pharisaei? Quidam (non omnes: sed pertinaciores) dicebant: hic homo non est a deo, quia sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quo modo potest homo peccator haec signa facere?

57.2.16 Ecce quod signis alliciebantur. Nam qui antea miserant, vt adduceretur: audi quid nunc, etsi non omnes, dicant.

57.2.17 Etenim licet principes gloriae cupiditate in incredulitate persisterent, multi tamen crediderunt, quanuis non confiterentur:

57.2.18 populus autem inglorius erat, vtpote qui nihil in synagoga poterat,

57.2.19 principes clariores difficilius acquiescebant. Hos igitur principatus amor, illos metus continebat:

57.2.20 quare inquit, Quo modo potestis credere, qui gloriam ab hominibus accipitis?

57.2.21 Et ipsi quidem qui iniuste interficere conabantur, dei se esse dicebant. Qui caecos curabat, eum ex deo esse non posse, eo quod sabbatum non seruasset,

57.2.22 quod alii negant: quoniam peccator haec signa facere non potest. Illi maligne omisso miraculo, quae videbatur transgressio, adducunt in medium.

57.2.23 Non enim dicunt, in sabbato curat: sed sabbatum non custodit. Hi infirme subticent,

57.2.24 probandum nanque erat non soluisse sabbatum. Ex signis tantum confirmant: neque immerito, adhuc hominem eum arbitrabantur.

57.2.25 Quod si deum nossent, aliter eum excusare1603: accusare potuissent, quod videlicet sabbati dominus esset, et ipse illud fecerit: sed nondum hoc sentiebant.

57.2.26 Nemo tamen audebat sententiam suam palam facere, sed dubitabant, partim timore, partim ambitione.

57.2.27 Schisma ergo erat inter eos, quod prius in populo ortum est, inde in principibus: et alii quidem bonum esse dicebant, negabant alii, quod deciperet turbam.

57.2.28 Vides stultiores multitudine principes etiam se scindentes? Non tamen generosum quicquam prae se tulerunt, cum Pharisaeos instare intelligerent.

57.2.29 Quod si omnino se scidissent, cognouissent fortasse veritatem:

57.2.30 potest enim quis recte scindi, idcirco inquit: Non veni mittere pacem in terram, sed gladium. Est et mala concordia, et discordia bona.

57.2.31 Siquidem qui turrim aedificabant, concordes erant in malo suo, inde etsi inuiti, ad bonum tamen dissenserunt.

57.2.32 Et socii Chore male conueniebant, [ideo bene diuisi sunt.] Et Iudas cum Iudaeis praue consensit:

57.2.33 est ergo bona discordia, et concordia mala. Quamobrem ait: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum: et si pes, abscinde.

57.2.34 Quod si membrum male coniunctum abscindendum est, nonne longe magis praui amici? Quare concordia non semper bona, sicut neque discordia mala.

57.3.1 Dico hoc, vt malos fugiamus, sequamur bonos. Nam si membrum insanabile, metu ne reliqua corrumpat, incidimus,

57.3.2 non quod illud negligamus, sed vt seruemus caetera: quanto magis in his, qui male nobis iuncti sunt, ita faciendum?1603: faciendum.

57.3.3 Quod si eos meliores reddere possemus, et nobis non officeremus, omnia essent facienda: sin incorrigibiles sunt, et nos laedunt, abscindendi sunt a nobis. Saepe enim hoc pacto magis proficiunt:

57.3.4 vnde Paulus, Auferte malum de medio vestrum: et, vt tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Grauis etenim, grauis est conuersatio malorum.

57.3.5 Non tam cito pestis attingit, et scabies corrumpit inquinatos et morbo correptos, vt prauorum hominum malicia. Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala.

57.3.6 Et propheta: Egredimini ex medio eorum, et segregamini. Nemo igitur malum amicum sibi conciliet.

57.3.7 Nam si perditos filios emancipamus, neque veremur naturam, neque eius leges, neque vllam necessitudinem: longe magis notos, et consuetudine deuinctos fugiemus, si mali erunt.

57.3.8 Quanuis enim nullum inde nobis proueniat detrimentum, malas tamen suspiciones vitare non possumus: Alieni enim vitam nostram non perscrutantur, sed a sociis et consuetudinibus iudicant.

57.3.9 Haec eadem nuptas et virgines hortor. Prouidentes, inquit, bona non modo in conspectu domini, sed et hominum.

57.3.10 Totis ergo viribus adnitamur, ne per nos scandalizetur proximus. Vita etenim etsi rectissima sit, si aliis erit scandalo, totum amittit.

57.3.11 Et quo modo potest recta vita scandalizare? Cum pessimorum consuetudo non bonum homini inurit opinionem:

57.3.12 cum enim nobis ipsis fidentes, cum1603: eum malis conuersamur, etsi nos non offendimus, alios tamen scandalizamus.

57.3.13 Haec viris, vxoribus, et virginibus dicta sint, quorum conscientia, quae inde mala proueniant, diiudicet.

57.3.14 Ego nihil mali suspicor, neque alius fortasse perfectiorum: si simplicior frater in tua offendatur perfectione, oportet eius consulere imbecillitati.

57.3.15 Quod si ipse non offenditur, offendetur tamen Gentilis. Paulus autem iubet, vt simus sine offensione et Iudaeis et Graecis, et ecclesiae dei.

57.3.16 Ego nihil mali de virgine suspicor, diligo virginitatem. Dilectio malum non cogitat. Maxime hanc vestram amo consuetudinem, neque possum absurdum aliquid de ea cogitare.

57.3.17 Sed quo modo externis id persuadebimus? Debemus eorum rationem habere. Quamobrem ita res nostras disponamus, vt nemo infidelium nostra causa iuste possit offendi.

57.3.18 Nam sicut qui recte viuunt, deum glorificant: ita qui praue, occasionem praebent vt deus blasphemetur.

57.3.19 Sed absit, vt vestrum aliquis sit eiusmodi: verum ita luceant opera vestra, vt glorificetur pater vester qui est in coelis: et vos eius gloria perfruamini: quam nos omnes vtinam consequamur,

57.3.20 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY