PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

57.1.7 Et propter quid non aqua utitur sed sputo ad lutum? Debebat eum mittere ad Siloam, ut igitur nichil inscribatur fonti, sed discas quoniam ea que ex ore erat uirtus hec et plasmauit et aperuit oculos, exspuit in terram.
CLOSE
Griffolini

57.1.7 et cur non aqua sed sputo usus est? Missurus eum erat in Siloam. Ne quidF: quis ergo fonti ascriberetur, sed ex ore eius uirtutem processisse intelligeretur, quae1470: qui illius oculos et finxerit et aperuerit, inspuit in terram.
CLOSE
Griffolini-Montanus

57.1.7 Et cur non aqua, sed sputo ad lutum vsus est? Missurus eum erat in Siloam, ne quid ergo fonti adscriberetur, sed ex ore eius virtutem processisse intelligeretur, quae illius oculos et finxerit, et aperuerit, inspuit in terram,
CLOSE
Montfaucon

57.1.7 Et cur non aqua usus est, sed sputo ad lutum faciendum? Missurus illum erat in Siloe: ne quid ergo fonti adscriberetur; sed disceres ex ore ejus exiisse virtutem, quae efformavit et aperuit oculos, exspuit in terram.