PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

57.3.17 Qualiter eis qui foris sunt suadebimus? Oportet enim et illorum facere prouidenciam. Ita igitur ea que sunt secundum nosipsos dispensemus ut neque infidelium quis habeat aduersum nos iustum inuenire nocumentum.
CLOSE
Griffolini

57.3.17 Sed quomodo externisB: exterius id persuadebimus? Debemus eorum rationem habere. Quamobrem ita res nostras disponamus, ut nemo infidelium nostra causa iuste possit offendi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

57.3.17 Sed quo modo externis id persuadebimus? Debemus eorum rationem habere. Quamobrem ita res nostras disponamus, vt nemo infidelium nostra causa iuste possit offendi.
CLOSE
Montfaucon

57.3.17 Quomodo id externis persuadebimus? Oportet enim illorum etiam rationem habere. Sic itaque nostra disponamus, ne quis infidelium contra nos ansam reperire possit.