57.2.1 Vide qualiter uerus est. Non dixit unde fecit. Quod enim non nouerat non dicit. Neque enim sciuit quoniam in terram exspuit, quoniam autem superunxit per sensum et tactum didicit.
57.2.1 Vide quam verax sit. Non dixit unde fecerit. Quod enim non viderat non dicit. Neque enim viderat illum exspuisse in terram, sed quod unxisset sensu et ex tactu perceperat.