58.1.10 Si enim non hec facta essent, saltim in suspicionem deuenisset apud multos miraculum. Nunc autem ut studentes denudare ueritatem, ita omnia agunt. Et nequaquam aliter fecissent, si demum pro Christo omnia facerent.
58.1.10 Aliter non esset hoc creditum miraculum, quod perinde ac si omnes id praedicareB: precare conati essent, et Christi studiosissimi fuissent, ita claruit.
58.1.10 Nisi enim ista facta essent, miraculum ipsum apud multos suspectum esse potuisset: nunc vero perinde ac si studiose agerent vt veritatem nudarent et manifestarent, ita omnia faciunt: nec aliter facere potuissent, si in Christi patrocinium omnia fecissent.
58.1.10 Nisi enim haec facta essent, miraculum apud multos suspectum esse potuisset: nunc vero ac si studiose veritatem indagarent, ita omnia faciunt, neque aliter fecissent, si pro Christo haec operati essent.