Omelia LVIII (lvii)
58.1.1 Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit1603: aperuerit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. Non crediderunt ergo Iudaei.
58.1.2 Scripturae non simpliciter, neque temere, sed quam diligentissime legendae sunt, ne quis scrupulus oboriatur:
58.1.3 etenim non immerito hoc in loco quispiam dubitaret, cur cum dixerint, Hic homo a deo non est, quia sabbatum non custodit: inde eum interrogarint, Tu quid dicis de illo, qui aperuit tibi oculos,
58.1.4 et non qui soluit sabbatum? At excusationem pro accusatione posuerunt. Quid ergo dicendum? Non sunt hi qui dicebant,
58.1.5 Hic non est a deo: sed qui dissentiebant, dicentes, Homo peccator non potest haec signa facere.
58.1.6 Cum ergo magis vellent illis silentium imponere, ne Christum ipsi defendere viderentur, eum qui eius virtutem in se expertus erat, in medium adducunt, et interrogant.
58.1.7 Tu autem intuere pauperis sapientiam, quae caeteros superauit. Confessus est prophetam esse, neque prauum Iudaeorum iudicium ipsum perterrere potuit, cum dicerent:
58.1.8 Quo modo potest esse hic a deo, qui sabbatum non custodit? Et non crediderunt Iudaei quod caecus fuisset, et vidisset, donec vocauerunt parentes eius qui viderat.
58.1.9 Tu autem considera quot modis miraculum tegere et abolere conantur. Verum huiusmodi est veritatis natura, vnde magis oppugnatur, inde magis confirmatur, et quo magis obtegitur, eo clarior euadit.
58.1.10 Nisi enim ista facta essent, miraculum ipsum apud multos suspectum esse potuisset: nunc vero perinde ac si studiose agerent vt veritatem nudarent et manifestarent, ita omnia faciunt: nec aliter facere potuissent, si in Christi patrocinium omnia fecissent.
58.1.11 Etenim eum etiam per modum calumniari tentarunt, dicentes: Quo modo aperuit tibi oculos? quasi dicerent, nunquid magia aliqua?
58.1.12 quod alibi cum factum velare ac refellere non possent, sanationis modum calumniari tentarunt, dicentes, Non eiicit daemonia nisi in Beelzebub.
58.1.13 Et hic rursum cum non haberent quod dicerent, ad tempus et sabbati solutionem confugiunt, et quod peccator est.
58.1.14 Atqui cum superius eum interficere, et opera eius arguere tentarent, audenter eos interrogauit, Quis ex vobis arguet me de peccato?
58.1.15 et nemo respondit, nemo eum blasphemiae arguit, cum se sine peccato profiteretur. Quod si in aliquo argui potuisset, minime tacuissent.
58.1.16 Nam qui dicentem se ante Abraham esse, lapidibus petierunt, et a deo non esse: et se a deo esse gloriati sunt, cum essent homicidae:
58.1.17 et tot miracula facientem, deo contrarium, et sabbatum non custodire obiecerunt: si vel vmbram aliquam criminandi habuissent, non sane tacuissent.
58.1.18 Quod si propterea peccatorem vocant, quoniam sabbatum soluere videretur, friuolum profecto hoc crimen, et multam eorum arguit temeritatem.
58.1.19 Quamobrem his distracti rationibus, impudentius quiddam aggrediuntur. Non crediderunt, inquit, quod caecus fuisset, et vidisset.
58.1.20 Quo modo ergo accusabant, quod sabbatum non custodiret? Certe tanquam credentes. Nonne multitudini, et vicinis qui eum cognoscebant, credidistis?1603: credidistis,
58.1.21 sed, vt dixi, mendacium etsi oppugnare veritatem videatur, seipsum tamen detegit, et veritatem reddit clariorem, vt in praesentia contigit.
58.1.22 Ne quis enim diceret, nihil certi vicinos: et qui eum viderant attulisse, sed fuisse assimilem, aduocant parentes, et inuiti miraculum verum confirmarunt.
58.1.23 Nam parentes maxime eum norant, et cum eum perterrere non possent, quin audenter acceptum publicaret beneficium, per parentes infirmare miraculum arbitrati sunt.
58.1.24 Et vide interrogationis prauitatem, aduocatis in medium parentibus, vt metum incuterent, vehementia quadam et indignatione interrogant, Hic est filius vester:1603: vester?
58.1.25 Et non dicunt, qui caecus fuerat: sed, quem vos dicitis, quia caecus natus est,1603: est? ac si male facerent, et opera Christi confirmarent. O scelestos, et plus quam scelestos:
58.1.26 et quis nam pater ita de filio mentiri optaret? tantum non dicentes, quem vos caecum fecistis, imo et vbique caecum praedicastis, quo modo nunc videt? O dementiam:
58.1.27 vestra haec malignitas, vestrum commentum. Dupliciter ergo ad negandum eos impellere conantur, dicendo: Quem vos dicitis, et dicendo, quo modo nunc videt?
58.2.1 De tribus itaque parentes interrogati, an filius eorum esset, si caecus fuisset, et quo modo videt. Duo tantum confitentur, tertium se nescire dicunt,
58.2.2 vt magis veritas probaretur, vt nemo praeter ipsum curatum, et maxime ad id testandum idoneum, rem ipsam confiteretur.
58.2.3 Et quo nam modo ad gratiam locuti essent parentes, qui eorum quae norant, aliqua conticebant propter metum Iudaeorum? Quid ergo dicunt?
58.2.4 Quod hic est filius noster, scimus, et quod caecus natus sit: quo modo autem nunc videat, aut quis aperuerit eius oculos, nos nescimus. Ipse aetatem habet, ipsum interrogate, ipse de se loquetur.
58.2.5 Dignum fide ducunt ad sui excusationem, non est puer, neque desipit, potest de seipso testimonium perhibere: hoc autem dicebant propter metum Iudaeorum.
58.2.6 Ecce quo modo iterum euangelista eorum mentem, sententiamque exponit. Haec dico, quia cum superius dixerunt, quod aequalem se deo faceret:
58.2.7 si ea non Christi, sed Iudaeorum fuisset sententia, addidisset sane euangelista ita Iudaeos intellexisse.
58.2.8 Cum ergo parentes rursum ad sanatum eos remisissent, iterum vocauerunt eum, et palam quidem ac impudenter non dicunt, nega Christum te sanasse, sed pietatis vmbra id tentant. Da, inquiunt, gloriam deo.
58.2.9 Nam si parentibus dixissent, Negate filium vestrum esse, et caecum natum, perquam ridiculum fuisset: itidem si huic negare suasissent, manifesta fuisset impudentia:
58.2.10 quare non sic dicunt, sed alia id aggrediuntur via, dicentes, Da gloriam deo, confitere nihil Christum in te operatum. Nos scimus, quia hic homo peccator est.
58.2.11 Quare ergo ipsum non reprehendistis, cum diceret, Quis me arguet de peccato? Vnde eum scitis peccatorem?
58.2.12 et cum illi dixissent, Da gloriam deo, et iste responsum non dedisset, obuiam Christo factus, non propterea reprehensus est, sed rogauit eum Christus, Credis in filium dei?
58.2.13 Vt intelligas ita dari gloriam deo. Quod si non esset aequalis patri, non esset aequalis gloria: sed cum idem qui patrem honorat, honoret et filium merito non arguitur caecus.
58.2.14 Cum ergo expectarent Iudaei, vt parentes miraculum negarent, nihil tale dixerunt. Cum vero nihil se ex eo consecutos vident, iam peccatorem esse calumniantur.
58.2.15 Respondet ille: Si peccator est, nescio: vnum scio, quod cum caecus essem, nunc video. Nunquid timuit caecus? minime.
58.2.16 et quo modo qui prophetam asseruerat, nunc dicit: Si peccator est, nescio? Non ita affectus erat, neque id sibi persuaserat:
58.2.17 sed volebat rei ipsius testimonio, non verbis suis eum a crimine liberare, et defensionem credibilem reddere, quod beneficii testimonium ipsos condemnaret.
58.2.18 Nam si post multa verba dicente eo, quod nisi esset dei cultor, non potuisset haec signa facere: ita indignati sunt, vt dicerent, In peccatis natus es totus, et tu doces nos?
58.2.19 Si hoc a principio dixisset, in quam non prorupissent insaniam? Si peccator est, nescio: quasi dicat, nihil de hoc in praesentia dico,
58.2.20 nihil pronuncio: illud quidem manifeste noui, et affirmare possum, si peccator esset, non haec faceret. Quibus verbis neque se, neque testimonium suum suspectum reddidit, quod ad gratiam loqueretur, sed rem ipsam testificaretur.
58.2.21 Quum igitur quod factum erat, euertere aut tollere non possent, iterum ad priora reuertuntur, modumque curationis diligentius percontantur,
58.2.22 more canum venatione sibi proposita, nunc huc, nunc illuc discurrentes, et ad eundem redeuntes locum, vt assidua percontatione eum ad suam trahant voluntatem: et aiunt,
58.2.23 Quid fecit tibi? quo modo aperuit tibi oculos? Ille confundens eos, acrius iam inuehitur: donec enim miraculum disquiri et iudicari oportuit, verecundius locutus est:
58.2.24 cum autem plane patuit, bona causa fretus, eos audacter aggreditur, aitque: Dixi vobis semel, et me non audistis, quid iterum vultis audire?
58.2.25 Considera mendici aduersus scribas et Pharisaeos fiduciam: tam valida est veritas, tam imbecille mendacium:
58.2.26 illa enim etiam imbecilles corroborat, et claros reddit, hoc etiam fortes deprimit atque debilitat: quasi dicat mendicus,
58.2.27 Verbis meis non attenditis, ideo nihil amplius dicam, neque respondebo, cum me saepius frustra interrogaueritis: neque vt rem sciatis, velitis audire, sed vt audita calumniemini.
58.2.28 Nunquid et vos vultis discipuli eius fieri? Iam se discipulis adnumerat: hoc enim significat, Nunquid et vos? eos praeterea arguit, et vituperat, et merito sane.
58.3.1 Cum enim intelligeret hoc eos maxime laedere, ita locutus est: indicium sane fidentis animi, et ad superna euolantis, et illorum contemnentis insaniam. Ad haec eius maximam ostendit dignitatem, cui maxime fidit, et quod quem admirari et colere deberent, eum contumelia afficiunt:
58.3.2 ille tamen non afficitur, sed quod ipsi ad contumeliam faciunt, honoris loco accipit. Tu discipulus illius, inquiunt, sis, nos autem Mosi sumus discipuli.
58.3.3 Sed non sequitur, non enim Mosi, nec Christi estis. Si Mosi essetis, essetis et Christi. Idcirco superius inquit Christus: Si crederetis Mosi, crederetis et mihi, de me enim ille scripsit.
58.3.4 Cum enim ad hos semper sermones confugerent: Nos scimus, quod Mosi locutus est deus. Cuius testimonio?
58.3.5 Maiorum aiunt nostrorum: sed nonne maioris authoritatis est, qui haec per signa confirmat, quam maiores vestri? nam a deo venit, et coelestia loquitur.
58.3.6 Et non dixerunt, Nos audiuimus, quod Mosi locutus est deus: sed, scimus. Et audita vos Iudaei scire asseueratis, visa autem auditis minora arbitramini?
58.3.7 Atqui illa quidem minime scitis, sed audistis: haec non audistis, sed vidistis.
58.3.8 Caecus autem, In hoc enim, inquit, est mirabile, quod vos nescitis vnde sit. Et talia signa facit, quum non homo insignis apud vos, neque clarus, neque gloriosus haec possit: vt sit vndique manifestum deum esse, neque vllo humano egere auxilio.
58.3.9 Scimus autem, quod deus peccatores non exaudit. Cum enim antea dixissent: Quo modo potest homo peccator haec signa facere, eorum innititur sententiae, et eadem verba commemorat.
58.3.10 Opinio mea, inquit, et vestra consentit, in ea permanete. Et intuere viri prudentiam. Semper in ore habet miraculum, quod cum carpere non possent, ab eo ratiocinatur.
58.3.11 Vides illa verba, Si peccator est, nescio, non esse, dubitantis? Absit. norat enim non esse peccatorem.
58.3.12 Ecce nunc tempori quo modo respondet. Scimus autem quod deus peccatores non exaudit: sed si quis dei cultor est, et voluntatem eius facit.
58.3.13 Vbi non modo eum a peccatis absoluit, sed acceptissimum deo, et omnia dei opera facientem demonstrat. Nam cum se Iudaei dei cultores dixissent, ideo addidit, Et voluntatem eius facit:
58.3.14 quasi dicat: non satis est deum cognoscere. Inde miraculum extollit, A seculo non est auditum, quod aperuit quis oculos caeci nati.
58.3.15 Si ergo confitemini deum non exaudire peccatores, et hic signum fecit, quale nemo vnquam alius, constat omnia virtute assecutum, quae humanam longe exuperat.
58.3.16 Ad quem Iudaei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Donec eum negaturum sperarunt, dignum cui crederent existimarunt, et semel atque iterum eum vocarunt.
58.3.17 Quod si ei non credendum ducebatis, cur aduocastis? cur iterum interrogastis? Cum vera nihil veritus locutus est, et ideo maxima erat admiratione obseruandus, tunc accusant.
58.3.18 Quid autem signat, In peccatis natus es totus? exprobrant ei caecitatem: ac si dicant, A prima aetate in peccatis es: quasi ideo fuisset caecus, quod non sequebatur:
58.3.19 quem consolatus Christus, ait: In iudicium ego veni in hunc mundum, vt non videntes, videant: et qui vident, caeci fiant. In peccatis natus es totus, et tu doces nos?
58.3.20 Et quid dixerat? nunquid suam sententiam attulerat, et non potius communem, cum inquit: Scimus quod deus peccatores non exaudit?
58.3.21 Et eiecerunt eum foras. Ecce veritatis praeconem, quo modo sapientiam non impedit paupertas.
58.3.22 Vides quot audiuit a principio, et quot pertulit, et quo modo verbis et operibus testatus est?
58.4.1 Haec autem scripta sunt ad imitationem nostram. Nam si is qui mendicus erat, qui caecus, qui Christum non viderat, ante eius hortationem tantum confirmatus est, vt in conspectu totius populi homicidae, furentis, insani, et eius voce Christum damnare cupientis,
58.4.2 nec assensus sit, nec acquieuerit, sed perquam fidenter eorum os obstruxerit, et expelli maluerit, quam subticere veritatem:
58.4.3 quanto magis nos, qui tandiu in fide viximus, qui per fidem tot miracula intuiti sumus, qui maiora quam ille accepimus beneficia, qui interioribus oculis arcana mysteria conspicamur?
58.4.4 Nos igitur in tantum vocatos honorem, incredibilem pro Christo fiduciam prae nobis ferre oportet contra eos qui aliquid accusare, et loqui aduersus Christianos moliuntur: eorum linguae cohibendae sunt, neque temere eis parcendum.
58.4.5 Hoc autem facere poterimus, si confidemus, si scripturis operam dabimus, neque eas audire neglexerimus.
58.4.6 Nam si quis attentionem huc ingressus adhibuerit, etiam sine domestica lectione, annuo spacio satis proficere poterit. Neque enim hodie vnum, cras aliud legimus, sed semper idem.
58.4.7 Veruntamen nonnulli tam misere affecti sunt, vt diutius audiendo ne nomina quidem librorum intelligant, nec pudet, nec verentur tam negligenter in dei concionem ingredi.
58.4.8 Quod si citharoedus, vel saltator, vel mimus1603: minus aliquis ad scenam aduocaret ciuitatem, omnes frequenter concurrerent, et admoniti gratias haberent, in quo spectaculo diei dimidium consumunt, nulli alii negocio vacantes:
58.4.9 Deo autem nos per prophetas et apostolos alloquente, oscitamus, desidemus, hallucinamur, et plurimum fastidimus, quare in forum egredimur: in hyeme vero cum pluuia, et lutum impeditet, domi sedemus:
58.4.10 aut1603: at in theatris sine tecto, quo a pluuia defendamur. Maxima pars imbre, vento, frigore, luto, viae longitudine contempta, insani perstiterunt, nulla eos causa domi continet, nulla quin ad spectacula frequentes confluant prohibet:
58.4.11 huc sub tectum sine frigoris et pluuiae iniuria, ad animae suae salutem nemo ea alacritate concurrit. Suntne haec toleranda?
58.4.12 Ideo in illis apprime edocti, in necessariis quam pueruli imperitiores sumus. Quod si quis te aut aurigam, aut saltatorem vocaret, contumeliam id duceres1603: induceres, eamque pro viribus propulsares:
58.4.13 ire autem ad eorum spectacula non recusas, et cuius artis nomen fugis, eam fere omnem prosequeris:
58.4.14 cuius autem et nomen, et res, hoc est, esse et vocari Christianus profiteris, quid nam sit, non intelligis. Quid hac dementia peius?
58.4.15 Haec frequenter vobis dicere statui, veruntamen veritus sum, ne frustra, et sine fructu mihi odium comparem.
58.4.16 Video enim non iuuenes tantum, sed et senes insanire, quorum gratia maiorem in modum erubesco, cum video virum canicie venerabilem, eam labefactantem, et filium secum trahentem.
58.4.17 Quid hoc magis ridiculum? quid indignius? filius a patre impudentiam discit,
58.5.1 Mordent haec vos verba? hoc et ego volo. Verba vos moerore afficiant, vt per opera a turpitudine liberemini.
58.5.2 Sunt enim nonnulli multo his frigidiores, quos istiusmodi verborum non pudet, sed pro re multa verba faciunt: quos si rogaueris quis Amos sit, quis Abdias, quot prophetae: quid respondeant, nesciunt:
58.5.3 de equis, aurigis, sophistis, rhetoribus, quanuis reddant rationem. Inde quae hinc iactura, quod detrimentum sequatur, interrogant.
58.5.4 Propterea ingemisco, quoniam quod sit damnum, quod malum, non intelligitis. Dedit tibi vitam deus, vt se coleres: tu eam incassum et inutiliter consumis. Quaeris, quod sit damnum?
58.5.5 Si vel parum argenti temere consumpseris, id omnino damnum appellas: sin1603: sit totos dies in diaboli operibus consumpseris, nihil omisisse1603: amisisse opinaris. Opus est in sacrificiis, et precibus vitam omnem impendere:
58.5.6 tu ad clamores, perturbationes, obscoena verba, contentiones, intempestiuas voluptates, magicas vitam tuam temere consumis, et in tuum conuertis detrimentum:
58.5.7 et cum haec commiseris, quod damnum acceperis interrogas: neque intelligis omnia potius amittenda, quam tempus. Aurum amittis, poterit recuperari: amissum tempus difficulter.
58.5.8 Breue nobis in praesenti vita praestatur, quo nisi in necessariis vtamur, quid illuc migrantes faciemus?
58.5.9 Dic quaeso, si cui filiorum tuorum praeciperes, vt aliquam artem disceret, ille autem vel domi, vel alibi tempus frustra contereret, posset ne apud magistrum excusari?
58.5.10 Nonne diceret, conuenimus1603: conueniemus, tempus statuisti? Si tibi non curae est, vt apud me arti incumbat filius, quo modo eum erudiemus?
58.5.11 Haec et vobis dicenda sunt. Nam exiget a nobis deus rationem. Vobis, inquiet, tempus dedi, vt pietatem, vt recte viuendi artem erudiremini, cur incassum et inutiliter hoc tempus consumpsistis? Cur praeceptorem frequenter non petiistis, neque doctrinae vacastis?
58.5.12 Quod autem doctrina sit dei cultus, audi prophetam cum inquit, Venite filii audite me, timorem domini docebo vos. Et iterum: Beatus vir quem tu erudieris domine, et de lege tua docueris eum.
58.5.13 Cum vero tempus inutiliter consumpsisti, quam habebis excusationem? Et qua gratia nobis breue tempus praescripsit deus?
58.5.14 O stulticiam, o insipientiam, pro quo maximae gratiae habendae sunt: quod labores nobis, et sudores minuit, quod requiem nobis, et aeternitatem largitur, id et reprehendis, et molesto fers animo.
58.5.15 Sed nescio quo modo in tam longum sermonem venimus, qui iam finem desiderat. Nostrae nanque imbecillitati et miseriae tribuendum est, quod longiusculam fastidimus orationem:
58.5.16 in spectaculis autem a meridie ad noctem immorati, cum funabulis domum reuertimur. Sed ne semper vos accusemus, hoc nobis ac vobisipsis impendite beneficium, vt aliis omissis omnibus, his incumbatis.
58.5.17 Vestro enim lucro et nos lucrabimur gaudium, laeticiam, laudem praeterea et remunerationem.
58.5.18 Omne autem lucrum vestrum erit, quod tam stulte antehac saltationibus dediti, propter timorem dei et cohortationem nostram, vos morbo illo liberaueritis: et vinculis solutis, ad deum festinaueritis.
58.5.19 Neque illic tantum mercedem, verumetiam in hac vita veram consequemini voluptatem. Eiusmodi nanque virtus est, vt cum futuro praemio in praesenti quoque vitam1603: vita nobis suauitatem suggerat.
58.5.20 Pareamus ergo scripturae diuinae praeceptis, vt et praesentibus et futuris fruamur bonis, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.