58.2.10 Ideoque hoc quidem non dicunt. Aliter autem id argumentantur: Da gloriam Deo, dicentes. Hoc est, confitere quoniam nichil hic operatus est. Nos nouimus quoniam hic homo peccator est.
58.2.10 quare non sic dicunt, sed alia aggrediuntur uia: Da gloriam deo. Confitere nihil Christum in te operatum. Nos scimus quia hic homo peccator est.
58.2.10 quare non sic dicunt, sed alia id aggrediuntur via, dicentes, Da gloriam deo, confitere nihil Christum in te operatum. Nos scimus, quia hic homo peccator est.
58.2.10 ideo non sic dicunt; sed alio modo insidias parant,1862: parant, dicentes:Da gloriam Deo; id est, confitere ipsum nihil fecisse. Nos scimus quia hic homo peccator est.