Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia LVIII (Paris fol.101va-103vb; Harley fol.131ra-134ra)
58.1.1 Dicunt ceco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Hic autem dicit: Quoniam propheta est.
58.1.2 Scripturis neque simpliciter neque superuanee superuenire oportet, sed cum diligentia omni ut non compediant.
58.1.3 Etenim et nunc decenter si quis queret hic qualiter dicentes hic non est ex Deo quoniam sabbatum non seruat. Dicunt ei: Tu quid dicis de eo qui aperuit tuos oculos?
58.1.4 Et non dixerunt: Tu quid dicis de eo quoniam dissoluit sabbatum? Sed quod responsionis, nunc pro accusatione ponunt. Quid igitur est dicere? Non sunt ipsi qui dicebant.
58.1.5 Hic non est ex Deo, sed qui scissi sunt ab eis. Et qui dixerunt: Homo peccator non potest talia signa facere.
58.1.6 Volentes enim eos obstruere plus ut non uideantur ipsi aduocatione uti, eum qui suscepit uirtutis eius experientiam, in medium ducunt et interrogant.
58.1.7 Vide igitur inopis sapientiam. Omnibus enim hiis prudentius loquitur, et primum quidem ait: Quoniam propheta est, et non attonitum fecit peruersorum Iudeorum iudicium et contradicentium et dicentium.
58.1.8 Qualiter potest esse a Deo sabbatum non seruans? Sed dixit quoniam propheta est, et non crediderunt quoniam cecus erat et respexit donec uocauerunt parentes eius.
58.1.9 Et intuere quot modis temptant miraculum coobumbrare et destruere. Sed hec ueritatis est natura per que putatur insidias ab hominibus pati, per hec fortiori fit, per hec claret per que coobumbratur.
58.1.10 Si enim non hec facta essent, saltim in suspicionem deuenisset apud multos miraculum. Nunc autem ut studentes denudare ueritatem, ita omnia agunt. Et nequaquam aliter fecissent, si demum pro Christo omnia facerent.
58.1.11 Etenim conati sunt per modum submittere eum, dicentes: Qualiter aperuit oculos tuos? Hoc est, non prestigio aliquo?
58.1.12 Etenim alibi nichil intentare habentes modo curationis detrahere conantur, dicentes: Non eum eicere demonia nisi in Beelzebub.
58.1.13 Et hic rursus nichil habentes dicere ad tempus defugiunt, dicentes quoniam soluit sabbatum, et rursus quoniam peccator est.
58.1.14 Et nimirum occisionem meditantes uos et paratos existentes reprehendere ea que ab eo gesta sunt cum omni interrogauit diligentia, dicens: Quis ex uobis arguit me de peccato?
58.1.15 Et nullus locutus est neque dixit quoniam blasphemas non peccabilem, dicens teipsum: Et quippe si haberent dicere, nequaquam siluissent.
58.1.16 Quia enim eo quod audierunt quoniam ante Abraham est lapidauerunt eum et dixerunt quoniam non est ex Deo et seipsos quidem ex Deo gloriabantur esse homicidas existentes,
58.1.17 cum autem qui talia agebat quia curabat, non esse ex Deo eo quod non obseruabat sabbatum dicebant, si umbram demum aliquam habuissent criminis, nequaquam transcurrissent.
58.1.18 Hii uero propterea peccatorem uocant, quoniam sabbatum uidebatur soluere. Ex hoc sane apparuit crimen hiis qui cum ipsis constituti erant frigiditatis multe et pusillanimitatibus accusantibus eos.
58.1.19 Vndique igitur compediti ad illud ueniunt de reliquo inuerecundius et stultius. Quale utique? Hoc. Non crediderunt, ait, quoniam fuit cecus et respexit.
58.1.20 Qualiter autem incusabant quoniam sabbatum non obseruat. Sed manifestum est quoniam ut credentes. Qualiter autem insistebatis multo populo et uicinis et hiis qui sciebant eum?
58.1.21 Sed ut dixi ubique quod mendatium sibiipsi quidem obuiat per ea que nocere ueritatem uidetur, ueritatem autem clariorem ostendit quod utique et nunc factum est.
58.1.22 Vt enim non quis dicat quoniam nichil certum dixerunt uicini et qui considerauerant eum, sed assimilans ducunt parentes eius in medium, per que faciebant inuiti constituentes quod factum est.
58.1.23 Etenim hii maxime omnium filium cognoscebant suum. Quia enim eum attonitum facere non ualuerunt, sed uidebant eum omni propalatione benefactorem predicantem, a parentibus putabant abortiuum facere miraculum.
58.1.24 Et uide interrogationis malaciam. Quid enim aiunt statuentes eos in medium ut in agoniam immitterent cum multa uehemencia et furore inducunt interrogationem: Hic est filius uester?
58.1.25 Et non dixerunt qui quandoque cecus, sed qualiter? Quem in uos dicitis quoniam cecus natus est, ut semper malignantibus eis et hiis que Christi applaudentibus. O inquinati et omnino inquinati!
58.1.26 Et quis utique eligeret pater talia mentiri de filio? Solum enim non dicunt que uos fecistis cecum sed et prodidistis ubique sermonem. Qualiter igitur uidet nunc? O insipiencia!
58.1.27 Vestrum, aiunt, est malignitas et constructio hec. Duobus enim hiis eos in negationem ducere conantur, et in dicendo quem uos dicitis et in dicendo qualiter igitur uidet modo?
58.2.1 Tribus igitur interrogationibus fientibus, si filius eorum est, si cecus fuit, et qualiter respexit. Duas solas confitentur, terciam uero non adiciunt.
58.2.2 Sed et hoc pro ueritate factum est ut nullus alius, sed is qui curatus est et qui dignus fide erat, hec confitentur.
58.2.3 Qualiter enim utique gratificati essent parentes qui et eorum que sciebant quedam tacuerunt propter timorem Iudeorum? Quid enim aiunt?
58.2.4 Quoniam hic est filius noster nos nouimus, et quoniam cecus natus est. Qualiter autem nunc uidet aut quis aperuit eius oculos non nos nouimus. Ipse etatem habet.
58.2.5 Dignum fide eum fatientes ita rennuebant. Non est puer, aiunt, neque imperfectus, sed sufficiens sibiipsi testari. Hec autem dixerunt propter timorem Iudeorum.
58.2.6 Vide qualiter rursus opinionem eorum et mentem Euangelista in medium ducit. Hec autem dico propter uerbum illud quod antea dixerunt, dicentes quoniam parem seipsum facit Deo,
58.2.7 quoniam si et illud mentis erat Iudeorum sed non iudicii Christi, adiecisset utique et dixisset quia mens erat Iudaica et non Christi.
58.2.8 Quia igitur miserunt eos ad eum qui curatus est, rursus uocauerunt secundo et manifeste quidem et inuerecunde non dicunt: Nega quoniam Christus te curauit. Prefiguratione uero religionis hoc construere uolunt. Da enim, aiunt, gloriam Deo.
58.2.9 Nam parentibus quidem dicere: Negate quoniam filius uester est et quoniam cecum genuistis, ualde uidebatur derisibile esse. Ipsi uero rursus dicere hoc manifesta erat inuerecundia.
58.2.10 Ideoque hoc quidem non dicunt. Aliter autem id argumentantur: Da gloriam Deo, dicentes. Hoc est, confitere quoniam nichil hic operatus est. Nos nouimus quoniam hic homo peccator est.
58.2.11 Qualiter igitur non arguistis eum, dicentem: Quis ex uobis arguet me de peccato?
58.2.12 Vnde uero scitis quoniam peccator est? Dicentibus autem eis: Da gloriam Deo, et isto ceco nichil dicente, obuians Christus laudauit et non incusauit neque dixit: Propter quid non dedisti gloriam Deo? Sed quid? Credis in filium hominis?
58.2.13 Vt discas quoniam hoc est dare gloriam Deo. Si uero non erat par in honore patri, hec gloria non esset. Sed quia qui honorat filium ipse est qui honorat patrem, decenter non increpatur cecus.
58.2.14 Igitur quandoquidem putabant parentes rennuere et negare, nichil ei dicebant. Quia uero uiderunt nichil eis plus ex hoc factum esse, adhuc ueniunt rursus dicentes quoniam peccator est hic.
58.2.15 Respondit ille et dixit: Si peccator est, non noui. Vnum noui: quoniam cecus existens modo uideo. Num modo timuit cecus? Absit!
58.2.16 Et qualiter qui dixit quoniam propheta est dicit: Si peccator est, non noui? Sed non ita habens, neque hoc suadens sibiipsi,
58.2.17 sed uolens a rei testimonio et non a sua uoce eripere ab incusationibus eum et dignam fide facere responsionem eo quod a beneficio testimonium condempnabat eos.
58.2.18 Si enim post plures sermones dicente eo quoniam nisi esset in Deum pius non posset talia signa facere, ita molestabantur ut dicerent: In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?
58.2.19 Si a principio hoc dixisset, quid non utique egissent? Quid autem non utique dixissent? Si peccator est, non noui. Acsi diceret: Nichil pro hoc dico nunc neque enuncio interim.
58.2.20 Illud nimirum noui manifeste et firmarem utique quoniam peccator existens neque talia fecisset. Propterea et insuspicabilem seipsum fecit et testimonium incorruptum ut non adhuc gratificans, sed a re testans.
58.2.21 Quia igitur nequiuerunt euertere neque destruere quod factum est, rursus ad prius ueniunt modum curationis circumscrutantes.
58.2.22 Quemadmodum quidam canes uenationem non fallaciter conclusam undique inuestigantes, et nunc quidem huc, nunc autem illuc circumcurrentes ad priores ueniunt sermones, ut rursus seipsos manifestos faciant incontinue interrogando, et dicunt:
58.2.23 Quid fecit tibi? Qualiter aperuit tuos oculos? Quid igitur ille? Vincens illos et submittens, non adhuc de reliquo remisse loquitur. Donec enim res scrutatione indigebant et redargutionibus tribuebat demonstrationem remisse loquens.
58.2.24 Quia uero cepit et uicit uictoriam preclaram audens superuenit eis de reliquo. Et quid ait? Dixi uobis semel et non audistis. Quid rursus uultis audire?
58.2.25 Vides propalationem mendici ad homines scribas et phariseos. Ita forte quid ueritas. Ita imbecille mendatium.
58.2.26 Nam illa quidem etsi contingentes assumpserit, claros eos efficit uel ostendit. Hoc autem etsi cum fortibus fuerit, imbecilles eos monstrat. Quod autem dicit tale est.
58.2.27 Non attenditis hiis que dicuntur, non ultra dicam, neque respondebo continue uobis inaniter interrogantibus et non pro discendo uolentibus audire, sed pro cauillando ea que dicuntur.
58.2.28 Non et uos uultis discipuli eius fieri? Interim seipsum in discipulorum ordinat cetum. Hoc enim id est et uos, ostendentis est seipsum esse discipulum. Deinde eos conuiciatus est, et percussit sufficienter.
58.3.1 Quia enim nouerat quoniam ualde eos hoc percutiebet, tangere cum superhabundantia eos uoluit. Quod erat anime propalantis et recte eorum insaniam contempnentis et ostendentis eius magnam dignitatem in qua uehementer confidebat,
58.3.2 et ostendentis quod illi mirabilem eum existentem iniuriabantur. Ipse uero non iniuriam paciebatur, sed quod ut iniuriam afferebant, hoc ut honorem rapuit. Tu sis discipulus eius, aiunt, nos autem Moysi sumus discipuli.
58.3.3 Sed non utique rationem habet hoc. Vos enim neque Moysi, neque huius. Si enim essetis Moisi et huius, utique fieretis. Propterea superius dixit eis Ihesus: Si crederetis Moysi, crederetis utique et michi.
58.3.4 Quia ad hos semper sermones defugiant. Nos nouimus quoniam Moysi locutus est Deus. Quo dicente, quo annunciante?
58.3.5 Progenitoribus ait nostris: Deinde progenitoribus uestris non est fide dignior, qui per miracula hoc certiorauit quoniam a Deo uenit et quoniam superiora loquitur?
58.3.6 Et non dixerunt: Nos audiuimus quoniam Moysi locutus est Deus, sed quoniam nouimus ea que ex auditu, uos ut scientes certificatis. Ea uero que a uisu, auditu minora extimatis.
58.3.7 Et nimirum illa quidem non nouistis. Sed hec autem non audistis sed uidistis.
58.3.8 Quid igitur cecus? In hoc enim est mirabile quoniam non nouistis unde est et talia signa facit. Quoniam homo non eorum que apud nos insignum existens, neque illustrium neque eorum qui glorificati sunt, talia potest ut sit undique manifestum quoniam Deus est non humano auxilio indigens.
58.3.9 Nouimus autem quoniam Deus peccatores non audit, quia preassumentes dixerunt. Qualiter potest homo peccator talia signa facere de cetero illorum assumit iudicium, propriorum eos reminiscens uerborum.
58.3.10 Opinio hec ait et mea et uestra communis. In hac igitur permanete et considera michi prudentiam, ubique signum circumuertit, quia hoc captare non habebant, et ab eo sillogizantur.
58.3.11 Vides quod a principio sermonis sui dixit: Si peccator est, non noui, non dubitans – absit! – sed sciens quoniam non peccator est.
58.3.12 Nunc denique quando tempus accepit, uide qualiter respondit: Nouimus quoniam peccatores Deus non audit. Sed siquis in Deum pius fuerit et uoluntatem eius fecerit.
58.3.13 Hic enim non solum a peccatis eum eruit, sed ualde placentem Deo ostendit et que illius omnia agentem. Quia enim illi in Deum pios dicebant seipsos, adiecit et uoluntatem eius fecerit.
58.3.14 Non sufficit enim, ait, hoc Deum cognoscere, sed uoluntatem eius facere. Deinde eleuat quod factum est, dicens: A seculo non est auditum quoniam aperuit quis oculos ceci nati.
58.3.15 Si igitur confitemini quoniam peccatores Deus non audit, hic autem miraculum fecit, et miraculum tale quale nullus hominum fecit. Manifestum est quoniam omnia fecit uirtute, et maior eius est quam secundum hominem uirtus.
58.3.16 Quid igitur illi? In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? Donec enim expectabant quidem eum negaturum esse, fide dignum esse putabant, et semel et secundo uocantes eum.
58.3.17 Si uero non putabatis fide dignum, cuius gratia uocabatis et secundo interrogabatis? Qui uero ueritatem locutus est in nullo confusus quando maxime admirari eum oportebat, tunc eum condempnant.
58.3.18 Quid autem est in peccatis natus es totus? Hic eius cecitatem exprobrant irremisse. Acsi dicerent: A prima etate in peccatis es tu, ostendentes quoniam propterea factus est cecus. Quod rationem non habebat.
58.3.19 Ex hoc denique eum consolans Christus dixit: In iudicium ego ueni in mundum ut qui non uident, uideant, et qui uident, ceci fiant. In peccatis natus es totus et tu doces nos?
58.3.20 Quid enim dixit homo? Num enim propriam mentem exposuit. Nonne commune iudicium scrutatus est, dicens: Nouimus quoniam Deus peccatores non audit?
58.3.21 Nonne ea que a uobis dicta sunt in medium duxit? Et eiecerunt eum extra. Vides preconem ueritatis qualiter inopia philosophie non facta est prohibitio?
58.3.22 Vides quanta audiuit ex initiis, et quanta passus est et per uerba et per opera et qualiter testatus est?
Moralia lviii. Quoniam oportet scripturis studiose attendere ad corripiendos aduersarios, et de eo quod oportet ab intemperaneis abstinere aspectibus.
58.4.1 Hec autem rescripta sunt ut et nos imitemur. Si enim qui mendicus, qui cecus, qui neque uidit eum tantam continuo propalationem ostendit ante Christi consolationem ad integram plebem stans occisionem meditantem et demonium habentem et insanientem et ab illius uoce uolentem condempnare Christum,
58.4.2 et non cessit neque secessit, sed cum propalatione omni eos obstruxit et uoluit mitti extra magis quam prodere ueritatem,
58.4.3 quantomagis nos qui in fide uiximus in tanto tempore, qui infinita miracula per fidem uidimus, qui maiora illo beneficia suscepimus et internis oculis respeximus. Et ineffabilia considerauimus misteria,
58.4.4 et in tantum uocati sumus honorem, omnem propalationem pro eo sustinere oportet in eos qui incusare conantur et dicunt quid aduersus Christianos, et obstruere sed non ignoscere simpliciter.
58.4.5 Poterimus autem hoc facere, si et propalationem habuerimus et scripturas attenderimus et non superuacue eas audierimus.
58.4.6 Si enim quis dilgenter huc ingrediatur, etsi domi non legat, attendat autem hiis que audiuntur uel dicuntur, sufficiet et annus unus in experienciam uel periciam seipsum constituere multam. Non enim nunc quidem has, cras autem alias legimus scripturas, sed semper et continue easdem.
58.4.7 Sed tamen ita miserabiliter multi dispositi sunt ut post tantam lectionem, neque nomina librorum sciant, et non uerecundantur neque horrescunt, ita superuacue in auditorium diuinum ingredientes.
58.4.8 Sed si quidam citharedus aut saltator uel alius aliquis eorum qui in scena uocabit ciuitatem, cum studio omnes currunt et graciam ei uocationis sciunt et diei integri dimidiam partem assumunt, illi soli attendentes.
58.4.9 Deo uero per prophetas et apostolos nobis loquente, oscitamus, scalpimus, et multus estus esse uidetur. Et forum occupamus, et in hieme rursus pluuia et luto prohibentibus domi sedemus,
58.4.10 et in hipodromiis quidem. Non tecto superposito quod pluuiam coherceat, plures multis ymbribus delatis et uento aquam in oculis proiciente, stant insanientes, et frigus et pluuiam et lutum et longitudinem uie contempnunt, et nichil eos neque domi detinet, neque illuc ire prohibet.
58.4.11 Huc autem et tectis superiacentibus et calore existente mirabili tardant et non concurrunt, et hoc in lucro proprie anime. Vbi hec tollerabilia sunt? dic michi.
58.4.12 Propterea in illis omnibus existentes expertiores? In necessariis pueris sumus imbecilliores. Etsi quidem aliquis aurigam et saltatorem te uocauerit, conuicium pacior ais, et omnia facis ut tu hoc obprobrium abicias.
58.4.13 Si uero ad considerationem rei uocauerit te non resilis, et cuius nomen sequeris artis? Hanc sequeris fere uniuersam.
58.4.14 Hic autem et nomen et rem habere debes et esse et uocari Christianus? Neque quid est res nouisti. Quid hac iniquitate deterius fiet umquam?
58.4.15 Hoc uolebam continue dicere ad uos, uereor autem ne inaniter odio habear et absque lucro.
58.4.16 Video enim insanientes, non iuuenes solum, sed et senes super quibus maxime uerecundor quando uideo uirum a canicie reuerendum, confundentem caniciem et filium supertrahentem.
58.4.17 Quid enim derisione hac deterius? Quid opere hoc turpius? Filius a patre docetur deformare seipsum.
58.5.1 Mordent uerba hec et ego uolo detineri uos a dolore, qui per uerba, ut ab ea que per res est deformitate eruamini.
58.5.2 Etenim sunt quidam qui multo frigidiores hiis existent, qui neque uerecundantur in hiis que dicuntur. Sed et longum complicant in re sermonem. Et siquidem interrogaueris quis est Amos aut Abdias aut quis prophetarum numerus aut apostolorum, nichil hiare possunt.
58.5.3 De equis autem et aurigis et sophistis et rethoribus diligentius responsiones componunt. Et post hec omnia dicunt hec, et que iactura est et quod nocumentum?
58.5.4 Propterea enim gemo quoniam neque dampnum extimatis rem, neque sensum accipitis malorum. Dedit tibi uite terminum Deus ad curandum animam, tu uero inaniter consumens eam, et uane et in nullo utili scrutans adhuc quod est dampnum.
58.5.5 Et si argentum paucum consumpseris, simpliciter dampnum rem uocans, dies autem tuos consumens integros in sathanicas pompas, nullum putas facere inconueniens congruo existente in letaniis et orationibus consumere uitam tuam omnem.
58.5.6 Tu uero in clamoribus et tumultibus et turpibus uerbis et pugna et iocunditate intemperanea et laboribus a lasciuia fientibus uitam tuam consumis inaniter et in malo tuo.
58.5.7 Et post hec omnia interrogas quod est dampnum? nesciens quod omni magis parcere oporteret quam tempori. Aurum rursus si consumpseris, poteris rursus recuperare. Tempus uero si perdideris, difficile id resumes.
58.5.8 Paruum enim uobis seruatum est tempus secundum presentem uitam. Si igitur in quod oportet eo usi non fuerimus, quid dicemus abutentes illuc?
58.5.9 Dic enim michi, si aliquem filiorum tuorum iusseris artem discere, deinde ille domi semper moretur, aut alibi alicubi conuersetur.
58.5.10 Non utique eum repudiaret magister? Non utique diceret ad te conscriptionem a me fecisti et tempus determinasti. Nisi manserit igitur tempore hoc apud nos puer sed alibi consumpserit. Qualiter tibi representabimus discipulum?
58.5.11 Hec et uos dicere necessariam. Dicet autem et Deus uobis. Tempus dedi uobis, ait, ad discendum artem hanc religionis, cuius gracia inaniter et uane tempus consumpsistis hoc? Quid autem ad magistrum continue non inistis? Neque attenditis hiis que dicebantur?
58.5.12 Quoniam enim ars est religio, audi quid ait propheta: Venite filii audite me: timorem domini docebo uos. Et rursus: Beatus homo quem utique erudieris, domine, et ex lege tua docueris eum.
58.5.13 Cum igitur hoc consumpseris inaniter quam habebis excusationem? Et cuius gracia ait paruum recondidit tempus.
58.5.14 O insensibilitatis et indeuotionis pro quo maxime gracias agere Deo oportebat, quoniam tuos labores abscidit, et sudores incidit, et requiem longam et immortalem fecit pro hiis incusas et grauaris?
58.5.15 Sed enim nescio qualiter sermonem huc duximus et longum fecimus. Idcirco necessarium eum corripere rursus. Etenim et hoc uestre miserie quoniam hic quidem si longus factus fuerit sermo, omnes accidiam patimur.
58.5.16 Illic autem ex media die incipientes, sub lampadibus et lucernis residemus. Sed ut non semper incusemus, rogamus uos de cetero et obsecramus: date hanc graciam nobis et uobisipsis, et ab omnibus eruti aliis, hiis nos affigamus.
58.5.17 Lucrabimur enim et nos ex uobis leticiam et gaudium et honestari in uobis, et eam que in hiis suscipere retributionem, mercedem
58.5.18 autem uniuersam uobis fructificabitis quoniam insane ita affixi saltatrici sunt hec propter Dei timorem et uestram rogationem abscidistis, ab egritudine uos illa et uincula dissoluistis, et ad Deum cucurristis.
58.5.19 Non illic autem solum suscipietis mercedem, sed et hic sinceram fructificabitis uoluptatem. Tale enim uirtus cum hiis que illic coronis, et hic deliciosam constituit nostram uitam.
58.5.20 Persuadeamur igitur ab hiis que dicta sunt ut et hiis que hic et hiis que illic pociamur. Gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum, amen.