PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.5.11 Hec et uos dicere necessariam. Dicet autem et Deus uobis. Tempus dedi uobis, ait, ad discendum artem hanc religionis, cuius gracia inaniter et uane tempus consumpsistis hoc? Quid autem ad magistrum continue non inistis? Neque attenditis hiis que dicebantur?
CLOSE
Griffolini

58.5.11 Haec et nobis1470/1486/1530: uobis dicenda sunt. Nam exiget a nobis deus rationem. Vobis, inquiet, tempus dedi, ut pietatem, ut recte uiuendi artem erudiremini, cur incassum et inutiliter hoc tempus consumpsistis? Cur praeceptorem frequenter non petiistis?B: peciisse?; 1470/1486/1530: petiistis.B: peciisse?; 1470/1486/1530: petiistis. neque doctrinae uacastis?B: uacastis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.5.11 Haec et vobis dicenda sunt. Nam exiget a nobis deus rationem. Vobis, inquiet, tempus dedi, vt pietatem, vt recte viuendi artem erudiremini, cur incassum et inutiliter hoc tempus consumpsistis? Cur praeceptorem frequenter non petiistis, neque doctrinae vacastis?
CLOSE
Montfaucon

58.5.11 Haec nos quoque dicere cogimur. Nam dicet nobis Deus: Tempus assignavi vobis, quo pietatis artem edisceretis, cur frustra et in cassum1862: incassum tempus illud insumsistis? cur non magistrum assidue adiistis? cur dictis non attendistis?