Homilia LVIII (lvii)
58.1.1 Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos?B: tuos. Ille autem dixit: Quia propheta est. Non crediderunt ergo Iudaei.
58.1.2 Scripturae non simpliciter neque temere, sed quam diligentissime legendae sunt, ne quis scrupulus oboriatur.
58.1.3 Etenim non inmerito hoc in loco quispiam dubitaret. Cur cum dixerint: Hic homo a deo non est quia sabbatum non custodit, inde eum interrogarint: Tu quid dicis de illo, qui aperuit tibi oculos,
58.1.4 et non qui soluit sabbatum?B/1470/1486: sabbatum. At excusationem pro accusatione posuerunt. Quid ergo dicendum? Non sunt hi qui dicebant:
58.1.5 Hic non est a deo, sed qui dissentiebant, dicentes: Homo peccator non potest haec signa facere.B: facere?
58.1.6 Cum ergo magis uellent illis silentium imponere, ne Christum defendere uiderentur, eum qui eius uirtutem in se expertus erat, in medium adducunt et interrogant.
58.1.7 Tu autem intuere pauperis sapientiam, quae caeteros superauit. Confessus est prophetam esse, neque prauum Iudaeorum iudicium ipsum perterrere potuit, cum dicerent:
58.1.8 Quomodo potest esse hic a deo qui sabbatum non custodit?B/1470/1486: custodit. Et non crediderunt Iudaei quod caecus fuisset et uidisset, donec uocauerunt parentes eius, qui uiderat.
58.1.9 Tu autem consyderaB: om. quot modis miraculum tegere et abolere conantur. Verum huiusmodi est ueritatis natura, unde magis oppugnatur, inde magis confirmatur, et quo magis obtegitur, eo clarior euadit.
58.1.10 Aliter non esset hoc creditum miraculum, quod perinde ac si omnes id praedicareB: precare conati essent, et Christi studiosissimi fuissent, ita claruit.
58.1.11 Etenim eum etiam postmodum calumniari tentarunt dicentes: Quomodo aperuit tibi oculos? quasi dicerent: Nunquid magica1470/1486/1530: magia aliqua?
58.1.12 quod alibi cum sanandi modum intelligere nequissent1470/1486/1530: nequiuissent, calumniati sunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia.
58.1.13 Hic ad sabbati solutionem confugiunt, et quod peccator est.
58.1.14 Atqui cum1470: om. superius eum interficere, et opera eius arguere tentarent, audenter eos interrogauit:B: interrogauit? Quis ex uobis arguet me de peccato?B/1470/1486: peccato.
58.1.15 Et nemo respondit, nemo eum blasphemiae arguit, cum se sine peccato profiteretur. Quod si in aliquo argui potuisset, minime tacuissent.
58.1.16 Nam qui dicentem se ante Abraam esse lapidibus petierunt, et a deo non esse, et se a deo esse gloriati sunt, cum essent homicidae,
58.1.17 et tot miracula facientem deo contrarium, et sabbatum non custodire obiecerunt, si uel umbram aliquam criminandi habuissent, non sane tacuissent.
58.1.18 Quod si propterea peccatorem uocant, quoniam sabbatum soluere uideretur, friuolum profecto hoc crimen, et multam eorum arguit temeritatem.
58.1.19 Quamobrem his distracti rationibus impudentius quiddam aggrediuntur. Non crediderunt, inquit, quod caecus fuisset et uidisset.
58.1.20 Quomodo ergo accusabant, quod sabbatum non custodiret?B: custodiret. certe tanquam credentes. Nonne multitudini et uicinis qui eum cognoscebant, credidistis?
58.1.21 Sed, ut dixi, mendacium et si oppugnare ueritatem uideatur, se ipsum tamen detegit, et ueritatem reddit clarioremB: clariorem reddit, ut in praesentia contigit.
58.1.22 Ne quis enim diceret, nihil certi uicinos, et qui eum uiderant attulisse sed fuisse assimilem, aduocant parentes, et inuiti miraculum uerum confirmarunt.
58.1.23 Nam parentes maxime eum norant, et cum eum perterrere non possent, quin audenter accoeptum praedicaret1470/1486/1530: publicaret beneficium, per parentes infirmare miraculum arbitrati sunt.
58.1.24 Et uide interrogationis prauitatem aduocatis in medium parentibus, ut metum incuterent, uehementia quadam et indignatione interrogant: Hic est filius uester?1470/1486: uester:
58.1.25 Et non dicunt: Qui caecus fuerat, sed: Quem uos dicitis, quia caecus natus est?1470/1486/1530: est. ac si malefacerent, et opera Christi confirmarent. O scelestos et plusquam scelestos!
58.1.26 Et quis nam pater ita de filio mentiri optaret? tantum non dicentes: Quem uos caecum fecistis, immo et ubique caecum praedicastis. Quomodo nunc uidet? O dementiam!
58.1.27 Vestra haec malignitas, uestrum commentum. Dupliciter ergo ad negandum eos impellere conantur dicendo: Et quem dicitis, et quomodo uidet?B/1470/1486: uidet.
58.2.1 De tribus itaque parentes interrogati, an filius eorum esset, si caecus fuisset, et quomodo uidet, duo tantum confitentur, tertium se nescire dicunt,
58.2.2 ut magis ueritas probaretur, ut nemo praeter ipsum curatum, et maxime ad id testandum idoneum, rem ipsam confiteretur.
58.2.3 Et quo nam modo ad gratiam locuti essent parentes, qui eorum quae norant, aliqua conticebant propter metum Iudaeorum?B/1470: Iudeorum: Quid ergo dicunt?
58.2.4 Quod hic est filius noster scimus, et quod caecus natus sit. Quomodo autem nunc uideat, aut quis aperuerit eius oculos, nos nescimus. Ipse aetatem habetB: habet etatem, ipse1530: ipsum interrogate, ipse de se respondebit.
58.2.5 Dignum fide dicunt1530: ducunt ad sui excusationem. Non est puer, neque desipit, potest de se ipso testimonium perhibere: Hoc autem dicebant propter metum Iudaeorum.
58.2.6 Ecce quomodo iterum Euangelista eorum mentem sententiamque exponit. Haec dico quia cum superius dixerunt, quod aequalem se deo faceret,
58.2.7 si1470/1486/1530: quod si ea non Christi sed Iudaeorum fuisset sententia, addidisset sane Euangelista ita Iudaeos intellexisse.
58.2.8 Cum ergo parentes rursusB/1470/1486/1530: rursum ad sanatum eos remisissent, iterum inclamant, et palam atque impudenter non quidem dicunt: Nega Christum te sanasse, sed pietatis umbra id tentant. Da, inquiunt, gloriam deo.
58.2.9 Nam si parentibus dixissent: Negate filium uestrum esse et caecum natum, per quam ridiculum fuisset, itidem si huic negare suasissent, manifesta fuisset impudentia,
58.2.10 quare non sic dicunt, sed alia aggrediuntur uia: Da gloriam deo. Confitere nihil Christum in te operatum. Nos scimus quia hic homo peccator est.
58.2.11 Quare ergo ipsumF: om. non reprehendistis, cum diceret: Quis me arguet de peccatoB: de peccato arguet? Vnde eum scitis peccatorem?
58.2.12 Et cum ille non dedisset, et obuiam Christo factus, non propterea reprehensus est, sed rogauit eum Christus: Credis in filium dei?
58.2.13 Vt intelligas ita dari gloriam deo. Quod si non esset aequalis patri, non esset aequalis gloria. Sed cum idem qui patrem honorat, honoret et filium, merito non arguitur caecus.
58.2.14 Cum ergo exspectarent Iudaei, ut parentes miraculum negarent, nihil tale dixerunt. Cum uero nihil se ex eo consecutos uident, iam peccatorem esse calumniantur.
58.2.15 Respondit ille: Si peccator est, nescio. Vnum scio quod cum caecus essem, nunc uideo. Nunquid timuit caecus? Minime.
58.2.16 Et quomodo qui prophetam asseuerat, nunc dicit: Si peccator est, nescio? Non ita sibi persuadebat,
58.2.17 neque suis uerbis purgandum1530: purgando eum a criminibus, neque propter accoeptum beneficium excusandum, sed a re ipsa testimonium afferendum satius ducit.
58.2.18 Nam si post multa uerba dicente eo, quod nisi esset dei cultor, non potuisset haec signa facere, ita indignati sunt, ut dicerent: In peccatis natus es totus, et tu doces nos?1470/1486: nos.
58.2.19 Si hoc a principio dixisset, in quam prorupissent insaniam? Si peccator est, nescio, quasi dicat. Nihil de hoc in praesentia dico, nihil pronuntio.
58.2.20 Illud quidem manifeste noui et affirmare possum. Si peccator esset, non haec faceret. Quibus uerbis neque se, neque testimonium suum suspectum reddidit, quod ad gratiam loqueretur, sed rem ipsam testificaretur.
58.2.21 Neque enim efficere poterant, quin miraculum fecerit. Illi autem iterum ad priora reuertuntur, modumque curationis diligentius percontantur,
58.2.22 more canum uenatione sibi proposita, nunc huc, nunc illuc discurrentes, et ad eundem redeuntes locum, ut assidua percontatione eum ad suam trahant uoluntatem, et aiunt:
58.2.23 Quid fecit tibi,1470/1486/1530: tibi? quomodo aperuit oculos tuos?F: oculos tuos:; 1530: tibi oculos?F: oculos tuos:; 1530: tibi oculos? Ille confundens eos, acrius iam inuehitur. Donec enim miraculum disquiri et indicareB: indicari; 1470/1486/1530: iudicariB: indicari; 1470/1486/1530: iudicari oportuit, uerecundius locutus est.
58.2.24 Cum autem plane patuit, bona causa fretus eos audacter aggreditur, aitque: Dixi uobis semel et me non audistis. Quid amplius uultis audire?
58.2.25 Consydera mendici aduersus scribas et Pharisaeos fiduciam, tam ualida est ueritas, tam imbecille mendacium.
58.2.26 Illa enim etiam imbecilles corroborat, et claros reddit. Hoc etiam fortes deprimit atque debilitat. Quasi dicat mendicus:
58.2.27 Verbis meis non attenditis. Ideo nihil amplius dicam, neque respondebo, cum me saepius frustra interrogaueritis, neque ut rem sciatis, uelitis audire, sed ut audita calumniemini.
58.2.28 Nunquid et uos uultis discipuli eius fieri?1470: fieri. IamF: Nam se discipulis adnumerat. Hoc enim significat, nunquid et uos,1470/1486/1530: uos? eos praeterea arguit et uituperat, et merito sane.
58.3.1 Cum enim intelligeret, hoc eos maxime ledere, ideo1486: om. ita locutus est, indicium sane fidentis animi, et ad superna euolantis, et illorum contemnentis insaniam. Ad haec eius maximam ostendit dignitatem, cui maxime fidit, et quod quem admirari et colere deberent, eum contumelia afficiunt.
58.3.2 Ille tamen non afficitur, sed quod ipsi ad contumeliam faciunt, honoris loco accipit: Tu discipulus illius, inquiuntB/F: inquit, nos1530: sis nos autem Moysi sumus discipuli.
58.3.3 Sed non sequitur. Non enim Moysi, neque1470/1486/1530: nec Christi estis. Si Moysi essetis, essetis et Christi. Iccirco superius inquit Christus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi. De me enimB: om. ille scripsit.
58.3.4 Cum enim ad hos semper sermones confugerent: Nos scimus quod Moysi locutus est deus. Cuius testimonio?
58.3.5 maiorum, aiunt, nostrorum. Sed nonne maioris auctoritatis est, qui haec per signa confirmat, quam maiores uestri? Nam et1486/1530: om. a deo uenit, et caelestia loquitur.
58.3.6 Et non dixerunt: Nos audiuimus quod Moysi locutus est deus, sed scimus. Et audita uos, Iudaei, scire asseueratis, uisa autem auditis minora arbitramini.
58.3.7 Atqui illa quidem minime scitis, sed audistis. Haec non audistis, sed scitis.
58.3.8 Caecus autem: In hoc enim, inquit, est mirabile, quod uos nescitis unde est, et talia signa facit, quod homo non1530: quum non homo insignis apud uos, neque clarus, neque gloriosus haec possit, ut sit ubique manifestum deum esse. Neque ullo humano eget auxilio.
58.3.9 Scimus autem quod deus peccatores non exaudit. Cum enim antea dixissent: Quomodo potest homo peccator haec signa facere?1470/1486/1530: facere: eorum nititur1530: innititur sententiae,F: sententiae? et eadem uerba commemorat.
58.3.10 Opinio mea, inquit, et uestra consentit, in ea permanete. Et intuere uiri prudentiam. Semper in ore habet miraculum, quod cum capere non posset, ab eo ratiocinatur.
58.3.11 Vides illa uerba: Si peccator est, nescio, non esse dubitantis? Absit. Norat enim non esse peccatorem?1470/1486/1530: peccatorem.
58.3.12 Ecce nunc tempori quomodo respondet: Scimus quod peccatores deus1530: deus peccatores non exaudit. Sed si quis dei cultor est, et uoluntatem eius facit.
58.3.13 Vbi non modo eum a peccatis absoluit, sed acceptissimum deo et omnia opera deiB/1470/1486/1530: dei opera facientem demonstrat. Nam cum se Iudaei dei cultores dixissent, ideo addidit: Et uoluntatem eius facit,
58.3.14 quasi dicat: Non satis est deum cognoscere. Inde miraculum extollit. A saeculo non est auditum, quod aperuit quis oculos caeci nati.
58.3.15 Si ergoB: igitur confitemini deum non exaudire peccatores, et hic signum fecit, quale nemo unquam alius, constat omnia uirtute assecutum, quae humanam longe exuperat.
58.3.16 Ad quem Iudaei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Donec eum negaturum sperarentB/1470/1486/1530: sperarunt, dignum cui crederent, existimarunt, et semel atque iterum eum uocarunt.
58.3.17 Quod si eiB: eum non credendum ducebatis, cur aduocastis,1470/1486/1530: aduocastis? cur iterum interrogastis? Cum uera locutus est, et ideo maxima erat admiratione obseruandus, tunc accusantB: accusat.
58.3.18 Quid autem significat1470/1486/1530: signat: In peccatis natus es totusF: om.? Exprobrant ei caecitatem, ac si dicant: A prima aetate in peccatis es, quasi ideo fuisset caecus. Quod non sequebatur,
58.3.19 quem consolatus Christus ait: In iudicium ego ueni in1530: in hunc mundum, ut non uidentes uideant, et qui uident, caeci fiant. In peccatis natus es totus, et tu doces nos?1486: nos
58.3.20 Et quid dixerat?B: dixerat Nunquid suam sententiam attulerat, et non potius communem?1470/1486/1530: communem. cum inquit: Scimus quod peccatores deus1470/1486/1530: deus peccatores non exaudit?
58.3.21 Et eiecerunt eum foras. Ecce ueritatis praeconem, quomodo sapientiam non impedit paupertas.B/1470/1486: paupertas?
58.3.22 Vides quot audiuit a principio, et quot pertulit?1470/1486/1530: pertulit et quomodo uerbis et operibus testatus est?
58.4.1 Haec scripta sunt ad imitationem nostram. Nam si is, qui Christum non uiderat, ante eius hortationem tantum confirmatus est, ut in conspectu totius populi homicidae furentis insani, et eius uoce Christum damnare cupientis,
58.4.2 nec assensus sit, nec acquieueritF: acquiuerit, sed per quam fidenter eorum os obstruxerit, et expelli maluerit quam subticere ueritatem,
58.4.3 quanto magis nos qui tam diu in fide uiximus, qui per fidem tot miracula intuiti sumus, qui maiora quam ille accoepimus beneficia, qui interioribus oculis archana mysteria conspicamur?B: conspicamur.
58.4.4 Nos igitur in tantum uocatos honorem, incredibilem pro Christo fiduciam prae nobis ferre oportet, contra eos qui aliquid accusare et loqui aduersus Christianos moliuntur, eorum linguae cohibendae sunt, neque temere eis parcendum.
58.4.5 Hoc autem facere poterimus, si confidemusB: consideremus, si scripturis operam dabimus, neque eas audire neglexerimus.
58.4.6 Nam si quis attentionem huc ingressus adhibuerit, etiam sine domestica lectione, annuo spatio satis proficere poterit. Neque enim hodie unum cras aliud legimus, sed semper idem.
58.4.7 Veruntamen nonnulli tam misere affecti sunt, ut diutius audiendo, ne nomina quidem librorum intelligant1470/1486: intelligunt. Neque pudet, neque1470/1486/1530: Nec pudet. nec uerentur tam negligenter, inB: ad dei concionem ingredi.
58.4.8 Quod si citharedus uel saltator uel mimus aliquis ad scenam aduocaret ciuitatem, omnes frequenterF: frequentes concurrerent, et admoniti gratias haberent, in quo spectaculo diei dimidium consummunt, nulli alii negocio uacantes.
58.4.9 Deo autem nos per1470: om. prophetas et apostolos alloquente oscitamus, desidemus, allucinamur, et plurimum fastidimus. Quare in forum egredimur, in hyeme uero cum pluuia et lutum impediat1470/1486/1530: impeditet, domi sedemus.
58.4.10 At1530: aut in theatris sine tecto, quo a pluuia defendamur, maxima pars imbre, uento, frigore, luto, uiae longitudine contempta insani perstiterunt. Nulla eos causa domi continet, nulla quin ad spectacula frequentesB: om. confluant1470/1486: confluunt, prohibet.
58.4.11 Huc sub tectumB: tecto sine frigoris et pluuiae iniuria ad animae suae salutem nemo ea alacritate concurrit. Sunt ne haec toleranda?
58.4.12 Ideo in illis apprime edocti, in necessariis quam pueruliB: puerili imperitiores sumus. Quod si quis te aut aurigam aut saltatorem uocaret, contumeliam id duceres, eamque pro uiribus propulsares.
58.4.13 Irae autem ad eorum spectacula non recusas, et cuiusB: eius artis nomen fugis, eam fere omnemF: om. prosequeris.
58.4.14 Cuius autem et nomen et res, hoc est, et1470/1486/1530: om. esse et uocari Christianus profiteris, quid nam sit, non intelligis, quid hac dementia peius?
58.4.15 Haec frequenter uobis dicere statuiB: om.. Veruntamen ueritus sum, ne frustra et sine fructu inF/1470/1486/1530: mihi odium comparem.
58.4.16 Video enim non iuuenes tantum, sed et senes insanire. Quorum gratia maiorem in modum erubesco, cum uideo uirum canitie uenerabilem eam labefactantem, et filium secum trahentem.
58.4.17 Quid hoc magis ridiculum? Quid indignius? filius a patre impudentiam discit.
58.5.1 Mordent haec uos uerba?1470/1486: uerba: hoc et ego uolo. Verba uos moerore afficiant, ut per opera a turpitudine liberemini.
58.5.2 Sunt enim nonnulli multo iis1530: his frigidiores, quos illorum non pudet, sed pro re multa uerba faciunt. Quos si rogaueris, quis Amos sit, quis Abdias, quot prophetae, quid respondeant, nesciunt.
58.5.3 De equis, aurigis, sophistis, rhetoribus, quamuis reddunt1530: reddant rationem. Inde quae hinc iactura, quod detrimentum sequatur, interrogant.
58.5.4 Propterea ingemisco, quoniam1470/1486: quam quod sit malum quod damnumB/1470/1486/1530: damnum quod malum non intelligitis. Dedit tibi uitam deus, ut se coleres. Tu eam incassum et inutiliter consumis. Quaeris quod sit damnum?1470/1486: damnum.
58.5.5 Si uel parum argenti amiseris, id omnino damnum appellas?1470/1486/1530: appellas. Sin totos dies in diaboli operibus consumpseris, nil1470/1486/1530: nihil amisisse1486/1530: omisisse opinaris?1470/1486/1530: opinaris. Opus est in sacrificiis et precibus uitam omnem impendere.
58.5.6 Tu ad clamores, perturbationes, obscena uerba, contemptionesB/1470/1486/1530: contentiones, intempestiuas uoluptates, magicas in tuum conuerterisF: uerteris; 1530: conuertisF: uerteris; 1530: conuertis detrimentum,
58.5.7 et cum haec commiseris, quod dampnum accoeperis, interrogas?1470/1486/1530: interrogas. Neque intelligis omnia potius amittenda quam tempus. Aurum amittis?1470/1486/1530: amictis: poterit recuperari, amissum tempus difficulter.
58.5.8 Breue nobis in praesenti uita tempus praestatur, quo nisi in necessariis utemur1530: utamur, quid illuc migrantes faciemus?F/1470/1486: faciemus.
58.5.9 Dic, quaeso, si cui filiorum tuorum praeciperes, ut aliquam artem disceret, ille autem uel domi, uel alibi tempus frustra contereret, posset ne apud magistrum excusari?
58.5.10 Nonne diceret, conuenimus. Tempus statuisti.1530: statuisti? Si tibi non curae est, ut apud me arti incumbat filius, quomodo eum erudiemus?
58.5.11 Haec et nobis1470/1486/1530: uobis dicenda sunt. Nam exiget a nobis deus rationem. Vobis, inquiet, tempus dedi, ut pietatem, ut recte uiuendi artem erudiremini, cur incassum et inutiliter hoc tempus consumpsistis? Cur praeceptorem frequenter non petiistis?B: peciisse?; 1470/1486/1530: petiistis.B: peciisse?; 1470/1486/1530: petiistis. neque doctrinae uacastis?B: uacastis.
58.5.12 Quod autem doctrina sit dei cultus, audi prophetam cum inquit: Venite, filii, audite me, timorem domini docebo uos. Et iterum: Beatus uir quem tuB: om. erudieris, domine, et in lege tua docueris.
58.5.13 Cum uero tempus inutiliter consumpsisti, quam habebis excusationem?B/1486: excusationem et qua gratia nobis breue tempus praescripsit deus?
58.5.14 O stultitiam, o insipientiam! Pro quo maxime gratiae habendae sunt, quod labores nobis et sudores minuit, quod requiem nobis et aeternitatem largitur, id et reprehendis et molesto fers animo?B/1470/1486/1530: animo.
58.5.15 Sed nescio quomodo in tam longum sermonem uenimus, qui iam finem desiderat. Nostrae nanque inbecillitati et miseriae tribuendum est, quod longiusculam fastidimus orationem.
58.5.16 In spectaculis autem a meridie ad noctem immorati1486: immorari cum funalibus domum reuertimus1530: reuertimur. Sed ne semper uos accusemus, hoc nobis impendite beneficium, ut aliis omissis omnibus, his incumbatis.
58.5.17 Vestro enim lucro et nos lucrabimur gaudium, letitiam, laudem, praeterea et remunerationem.
58.5.18 OmneB: omnem autem lucrum uestrum erit, quod tam stulte ante hac saltationibus dediti propter timorem dei et hortationem1486/1530: honorationem nostram uos morbo illo liberaueritis, et uinculis solutisB: solutos ad deum festinaueritis.
58.5.19 Neque illic tantum mercedem, uerum etiam in hac uita ueram consequemini1470/1486/1530: consequimini uoluptatem. Eiusmodi nanque uirtus est, ut cum futuro praemio in praesenti quoque uitam nobis suauissimam suggerat.
58.5.20 Pareamus ergo scripturae diuinae praeceptis, ut et praesentibus et futuris fruamur bonis. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo1470: om. patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum, Amen.