PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.5.14 O insensibilitatis et indeuotionis pro quo maxime gracias agere Deo oportebat, quoniam tuos labores abscidit, et sudores incidit, et requiem longam et immortalem fecit pro hiis incusas et grauaris?
CLOSE
Griffolini

58.5.14 O stultitiam, o insipientiam! Pro quo maxime gratiae habendae sunt, quod labores nobis et sudores minuit, quod requiem nobis et aeternitatem largitur, id et reprehendis et molesto fers animo?B/1470/1486/1530: animo.
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.5.14 O stulticiam, o insipientiam, pro quo maximae gratiae habendae sunt: quod labores nobis, et sudores minuit, quod requiem nobis, et aeternitatem largitur, id et reprehendis, et molesto fers animo.
CLOSE
Montfaucon

58.5.14 O insipientiam! o ingratum animum!1862: animum? Quia tibi labores sudoresque minuit, ac requiem tibi diuturnam et immortalem paravit, ideo incusas et moleste fers?