Commentarius

[Homilia LVIII]

58.1.1 Dicunt caeco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit, Quia Propheta est. Non crediderunt ergo Judaei.

58.1.2 Scripturae non simpliciter neque perfunctorie, sed quam diligentissime legendae sunt, ne quid obicis oriatur.

58.1.3 Etenim jam quis merito quaestionem moveat, Quomodo postquam dixerunt, Hic non est a Deo, quia sabbatum non servat; jam dicunt ei, Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos?

58.1.4 Non dixerunt, Tu quid dicis de illo, qui sabbatum solvit? sed excusationem nunc pro accusatione ponunt. Quid ergo dicendum? Non iidem sunt qui dicebant.

58.1.5 Hic non est ex Deo; sed ii qui ab ipsis sententia disjuncti dicebant: Homo peccator non potest haec signa facere.

58.1.6 Cum enim vellent iis1862: ii os comprimere, ne Christum ipsi defendere viderentur, illum qui virtutis ejus experimentum ceperat, in medium adducunt et interrogant.

58.1.7 Vide ergo pauperis sapientiam, qui prudentius quam illi omnes loquutus est. Et primo quidem ait: Propheta est: neque formidavit perversum Judaeorum judicium repugnantium dicentiumque:

58.1.8 Quomodo potest hic a Deo esse, qui sabbatum non custodit? sed dixit, Propheta est. Et non crediderunt Judaei quod caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus.

58.1.9 Animadverte quot modis miraculum obtegere et abolere conentur. Verum ipsa veritatis natura iisdem ipsis firmatur, quibus ab insidiatoribus impetitur, iisdem fulget, quibus obscurari tentatur.

58.1.10 Nisi enim haec facta essent, miraculum apud multos suspectum esse potuisset: nunc vero ac si studiose veritatem indagarent, ita omnia faciunt, neque aliter fecissent, si pro Christo haec operati essent.

58.1.11 His tamen ipsum deprimere tentabant, cum dicerent, Quomodo aperuit oculos tuos;1862: tuos? id est, num quibusdam praestigiis?

58.1.12 Nam alibi quoque cum nihil objiciendum haberent, modum curandi calumniari conantur dicentes: Non ejicit daemonia nisi in Beelzebut1862: Beelzebub.

58.1.13 Et hic etiam cum nihil opponendum habeant, ad tempus et sabbati solutionem confugiunt, dicuntque, Solvit sabbatum; et, Peccator est.

58.1.14 Atqui ille vos invidos, qui gesta ejus carpere studebatis, ille aperte interrogavit, Quis ex vobis arguet me de peccato?

58.1.15 Et nemo respondit, neque dixit, Blasphemas, dum te impeccabilem dicis: atqui si dicere potuissent, haud dubie non tacuissent.

58.1.16 Nam qui dicentem se ante Abraham esse, lapidibus impetierunt, et ipsum a Deo non esse, se vero esse a Deo gloriati sunt, licet homicidae essent;

58.1.17 et eum qui hujusmodi signa operabatur, ex Deo non esse dicebant, quia sabbatum non custodiret; si vel accusandi umbram habuissent, non praeteriissent utique.

58.1.18 Si autem ideo peccatorem vocant, quia sabbatum solvere videbatur, futile certe crimen erat, vel sociorum judicio, qui ut frigidum illud et ex simultate profectum damnabant.

58.1.19 Undique ergo cohibiti, aliud quidpiam impudentius ac petulantius aggrediuntur. Quodnam illud? Non crediderunt, inquit, quod caecus fuisset, et vidisset.

58.1.20 Cur ergo accusarunt quod sabbatum non custodiret, nisi illud credidissent? cur non fidem habetis tantae multitudini, et vicinis qui ipsum cognoscunt?

58.1.21 Verum, ut dixi, ubique mendacium in seipsum impingit, per ea ipsa queis veritatem oppugnat: ipsamque veritatem clariorem efficit: quod etiam nunc evenit.

58.1.22 Ne quis enim diceret vicinos et spectatores nihil accurate dixisse, sed de simili loquutos esse, parentes in medium adducunt, et sic inviti veritatem patefecerunt.

58.1.23 Nam hi maxime omnium filium suum noverant. Quia enim ipsum perterrefacere non poterant; sed audacter ipse beneficum praedicabat, per parentes se miraculum infirmare posse sperabant.

58.1.24 Et vide interrogationis nequitiam. Quid enim ait? Illos in medium adductos, ut terrorem incuterent, cum vehementia furentes interrogant: Hic est filius vester?

58.1.25 Nec dicunt, qui pridem caecus erat. Sed quomodo? Quem vos dicitis quia caecus natus est; ac si illi versute fingerent, ut opera Christi confirmarent. O exsecrandi, et plus quam exsecrandi!

58.1.26 Ecquis pater haec de filio confinxerit? Ac si dicerent: Quem vos caecum dixistis; neque id tantum; sed hoc ubique sparsistis. Quomodo ergo nunc videt? O stultitiam!

58.1.27 Vestrum est, inquiunt, hoc commentum, haec simulatio vestra. Dupliciter ad id negandum inducunt, et his verbis, Quem vos dicitis, et illis, Quomodo ergo nunc videt?

58.2.1 Cum tres essent interrogationes, si filius eorum esset, si caecus fuisset, et quomodo visum recepisset, duo tantum confitentur, tertium non addunt.

58.2.2 Illudque ad veritatem firmandam conduxit, ut nemo alius, quam caecus curatus, qui fide dignus erat, haec confiteretur.

58.2.3 Et quomodo ad gratiam loquuti essent parentes, qui etiam quaedam ex iis quae sciebant, tacuerunt propter metum Judaeorum? Quid enim dicunt?

58.2.4 Quod hic est filius noster, scimus, et quod caecus natus sit. Quomodo autem nunc videat, aut quis aperuit ejus oculos, nos nescimus. Ipse aetatem habet, ipse de se loquatur.

58.2.5 Fide dignum illum statuunt, et sic se excusant. Non est puer, inquiunt, neque infans, potest de se testimonium ferre. Haec autem dixerunt propter metum Judaeorum.

58.2.6 Vide quomodo Evangelista illorum sententiam propositumque enunciet. Haec dico, ob verbum illud ante dictum, aequalem se facit Deo.

58.2.7 Quia si illa fuisset Judaica sententia, non autem Christi judicium, id certe addidisset Evangelista, dixissetque eam fuisse Judaeorum sententiam.

58.2.8 Cum igitur parentes illos ad caecum sanatum remisissent; iterum vocaverunt eum. Nec tamen palam et impudenter dicunt, Nega Christum te sanasse, sed sub pietatis specie id volunt assequi. Da gloriam Deo, inquiunt.

58.2.9 Nam si parentibus dixissent, Negate filium vestrum esse, et caecum natum, res admodum ridicula visa esset, idipsumque filio dicere, manifesta fuisset impudentia:

58.2.10 ideo non sic dicunt; sed alio modo insidias parant,1862: parant, dicentes: Da gloriam Deo; id est, confitere ipsum nihil fecisse. Nos scimus quia hic homo peccator est.

58.2.11 Cur ergo non reprehendistis eum cum diceret, Quis ex vobis arguet me de peccato? Unde scitis illum esse peccatorem?

58.2.12 Cum dicerent autem illi, Da gloriam Deo, et ipse nihil respondisset, occurrens Christus laudavit eum, nec reprehendit quod gloriam Deo non dedisset; sed quid? Credis in Filium Dei?

58.2.13 Ut discas illud esse dare gloriam Deo. Quod si ipse non esset aequalis Patri, haec gloria non esset. Sed quoniam qui Filium honorat, Patrem quoque honorat, jure non increpatur caecus.

58.2.14 Cum ergo exspectabant ut parentes annuerent et negarent, nihil dicebant isti. Cum vero se nihil hinc consequutos viderunt, jam huic dicunt, hic peccator est.

58.2.15 Respondit ille et dixit, Si peccator est, nescio: unum scio, quod cum caecus essem, nunc video. Numquid timuit caecus? Minime.

58.2.16 Et cur qui dixerat, Propheta est; nunc dicit, Si peccator est, nescio? Non ita affectus erat, neque id putabat.

58.2.17 Sed quod vellet rei ipsius testimonio, non voce sua, illum a crimine liberare, et fide dignam efferre defensionem, ex beneficii ipsos damnantis testimonio.

58.2.18 Nam si post multa verba, dicente illo, nisi esset Dei cultor, non potuisset talia signa facere; ita indignati sunt ut dicerent, In peccatis natus es totus, et tu doces nos?

58.2.19 Si ab initio haec dixisset, Quid non fecissent? quid non dixissent? Si peccator est, nescio; id est, nihil ea de re nunc dico, neque sententiam fero.

58.2.20 Illud probe scio et pronuncio, si peccator esset, non talia fecisset. Quibus verbis se et testimonium suum omni suspicione liberavit, ut qui non ad gratiam rem gestam narraret.

58.2.21 Quia ergo non poterant illam evertere vel abolere, rursus ad modum curationis explorandum redeunt.

58.2.22 Velut si quipiam feram undique pervestigantes, modo huc, modo illuc accurrant. Ad priores ergo sermones redeunt, id curantes ut illos per crebras interrogationes infirment, dicuntque:

58.2.23 Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Quid ergo ille? Illis devictis et prostratis, non ultra remisse loquitur. Donec enim res examine et perquisitione opus habuit, moderate rem declaravit.

58.2.24 Postquam autem illos cepit, splendidamque victoriam retulit, audacter illos aggreditur, aitque: Dixi vobis semel, et non audistis, quid iterum vultis audire?

58.2.25 Vidistin’ mendici adversus Scribas et Pharisaeos confidentiam? Tam firma res est veritas, tam infirmum mendacium.

58.2.26 Illa enim viros ex infima1862: infirma plebe claros efficit; hoc vero fortes deprimit. Id porro vult caecus significare:

58.2.27 Dictis non attenditis. Ideo non ultra loquar, neque crebris et vanis interrogationibus respondebo, cum non discendi causa audiatis; sed ut dicta insectemini.

58.2.28 Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? Jam se discipulis annumerat. Illud enim, Numquid et vos, significat ipsum esse discipulum. Deinde vero illos satis traducit et incessit.

58.3.1 Cum enim sciret hoc illos maxime pungere, lacessendi causa dixit, quod erat animi fidentis, sublimis, illorumque furorem despicientis, atque illius, in quo fidebat, dignitatem celebrantis, ut ostenderet ipsos virum admirabilem contumelia afficere;

58.3.2 ipsum autem non vere affici contumelia, sed contumeliam illatam in honorem sibi rapere. Tu es discipulus ejus, inquiunt, nos autem discipuli sumus Moysis.

58.3.3 Verum id non ratione nixum est. Vos enim neque Moysis, neque hujus discipuli estis. Si Moysis essetis, et Christi essetis. Ideo Christus supra dicebat illis: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi: de me enim ille scripsit.

58.3.4 Cum enim1862: quoniam ad hos semper sermones confugerent1862: confugiebant. Nos scimus quod Moysi loquutus est Deus. Quo narrante? quo nunciante?

58.3.5 Majoribus, aiunt, nostris. Annon illis fide dignior est, qui hoc per signa confirmat, cum dicit se a Deo venire et caelestia loqui?

58.3.6 Neque dixerunt, Audivimus quod Moysi loquutus sit Deus; sed scimus. Quae ex auditu scitis, o Judaei, affirmatis; et quae visu percipitis, minora putatis esse?

58.3.7 Atqui illa quidem non vidistis, sed audistis; haec vero non audistis, sed vidistis.

58.3.8 Quid ergo caecus? In hoc enim est mirabile, quod vos nescitis unde sit, et talia signa facit: quod vir non insignis apud vos, neque clarus vel illustris talia possit: ut omnino manifestum sit esse Deum, qui ne minimo quidem humano egeat auxilio.

58.3.9 Scimus autem quod Deus peccatores non exaudit. Cum enim antea dixissent: Quomodo potest homo peccator talia signa facere? eorum nititur judicio, et haec ipsis in mentem revocat.

58.3.10 Haec sententia, inquit, et mihi et vobis communis est: in hac persistite. Et vide mihi prudentiam. Signum semper in ore versat, quia illud tollere non poterant, et inde ratiocinatur.

58.3.11 Viden’ eum cum initio diceret, Si peccator est, nescio: id non dubitando dixisse? Absit; norat enim non esse peccatorem.

58.3.12 Nunc ubi opportunum est tempus vide quomodo respondeat: Scimus autem quod Deus peccatores non audiat; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit.

58.3.13 Hic non modo a peccatis absolvit, sed et Deo acceptum, et Dei opera facientem probat. Quia enim illi se Dei cultores dicebant, ideo addidit, et voluntatem ejus facit.

58.3.14 Non satis est, inquit, Deum cognoscere, sed ejus est facienda voluntas. Inde miraculum extollit. A saeculo non est auditum quod aperuerit quis oculos caeci nati.

58.3.15 Si ergo confitemini Deum non exaudire peccatores; hic1862: hic vero miraculum patravit, et tale miraculum, quale nemo fecit; palam est illum virtute omnia superasse, ejusque potestatem plus quam humanam esse.

58.3.16 Quid ergo illi? In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Donec enim negaturum eum sperabant, fide dignum putantes, semel et iterum vocarunt.

58.3.17 Quod si fide dignum non putabatis, inquam, cur vocastis et secundo interrogastis? Cum porro nihil veritus, vera loqueretur, quando maxime mirari illum oportebat, tunc illum damnant.

58.3.18 Quid porro sibi vult illud, In peccatis natus es totus? Hic illi caecitatem exprobrant, ac si dicerent: A prima aetate in peccatis es; ac si ideo caecus fuisset, quod praeter rationem est.

58.3.19 Hac in re ipsum consolans Christus dicebat: In judicium ego veni in mundum, ut non videntes, videant; et qui vident, caeci fiant. In peccatis natus es totus, et tu doces nos?

58.3.20 Quid dixerat ille? Num suam sententiam attulerat? Annon potius communem, cum diceret, Scimus quod Deus peccatores non exaudit?

58.3.21 Nonne ea quae vos dixeratis in medium attulit? Et ejecerunt eum foras. Vidistin’ veritatis preconem, et quomodo paupertas philosophiam non interturbarit.

58.3.22 Viden’ quot et quanta a principio audierit et passus sit? et quomodo verbis et operibus testificatus sit?

58.4.1 Haec porro scripta sunt, ut nos illa imitemur. Nam si mendicus, caecus, qui Christum non viderat, tantum fiduciae statim ostendit ante Christi hortamenta, stans contra populum totum, caedem spirantem, a daemone actum, furentem, ex ejus voce Christum damnare cupientem:

58.4.2 neque cessit ille, neque recessit, sed fidenter illos confutavit, maluitque foras ejici, quam veritatem prodere;

58.4.3 quanto magis nos, qui tamdiu in fide viximus, qui per fidem sexcenta miracula vidimus, qui majora quam ille beneficia accepimus, qui interioribus oculis arcana mysteria vidimus,

58.4.4 et ad tantum honorem vocati sumus, omnem fiduciam exhibere oportet adversus eos qui Christianos accusant, illosque confutare, neque eis temere parcere?

58.4.5 Hoc vero facere poterimus, si fiduciam assumamus et Scripturis attendamus, neque perfunctorie illas audiamus.

58.4.6 Nam si quis assidue veniat, etiamsi domi non legat, sed hic dictis attendat: anni unius spatio poterit multa discere. Neque enim hodie has, cras alias Scripturas legimus, sed semper easdem.

58.4.7 Attamen multi ita misere affecti sunt; ut post tantam lectionem, ne nomina quidem librorum sciant. Nec verentur, neque formidant tam negligenter ad divinam ingredi concionem.

58.4.8 Sed si citharoedus, si saltator vel alius quivis ad scenam vocarit civitatem, diligenter omnes accurrunt, et gratias habent vocanti, atque in spectaculo hujusmodi dimidium diei insumunt:

58.4.9 Deo autem nos per Prophetas et Apostolos alloquente, oscitamus, nos scalpimus, fastidimus. In aestate quidem et aestu magno forum petimus: in hieme vero a pluvia et luto domi continemur.

58.4.10 At in hippodromis, ubi nullum est tectum quod a pluvia defendat, multi imbre urceatim labente, vento aquam in vultum ferente, insania ducti stant, frigore, pluvia, luto, viae longitudine despectis, nihil eos domi retinet, nihil a spectaculo cohibere potest.

58.4.11 Huc autem ubi tectum, ubi mire temperatus calor, venire refugiunt, cum de animae salute agatur. Haeccine, quaeso, toleranda?

58.4.12 Ideo in illis apprime edocti, in necessariis imperitiores quam pueruli sumus. Quod si quis te aurigam vel saltatorem appellet, id contumeliam dicis, licet nihil non agas ut tibi hoc vituperium attrahas;

58.4.13 si vero ad rei spectaculum evocet, non resilis; artemque cujus nomen refugis, totam fere prosequeris.

58.4.14 Ubi vero et rem et nomen tenere debes, atque esse et vocari Christianus, nequidem quid id sit intelligis. Quid hac amentia pejus?

58.4.15 Haec frequenter vobis dicere velim; sed timeo ne frustra et sine ullo fructu vobis sim odiosus.

58.4.16 Video namque insanientes, non modo juvenes, sed etiam senes: quorum maxime causa erubesco, cum virum cerno canitie venerandum, canos dehonestare, et filium secum trahere.

58.4.17 Quid magis ridiculum? quid turpius? Filius a patre turpiter agere docetur.

58.5.1 Mordent haec verba? Hoc ego volo, ut moerorem verba pariant, ut reipsa a tanta turpitudine liberemini.

58.5.2 Sunt enim nonnulli his longe frigidiores, quos hujusmodi verborum non pudet, sed longam texunt hac de re orationem. Quos si interrogaveris quis sit Amos, quis Abdias, quot Prophetae, quot Apostoli, ne hiscere quidem possunt;

58.5.3 sed circa equos et aurigas graviorem, quam sophistae et rhetores afferunt defensionem: et post haec omnia dicunt: Ecquid hinc detrimenti? quid damni?

58.5.4 Ideo ingemisco, quod noxiam esse rem nesciatis, neque in sensum malorum veneritis. Vitae tempus dedit tibi Deus, ut ipsum colas. Tu vero frustra et inutiliter consumens illud, quaeris adhuc quod sit damnum?

58.5.5 Si tantillum frustra insumas pecuniae, id damnum vocas; dum vero dies integros in satanicis pompis insumis, nihil absurde te facere putas? Cum oporteret precibus et obsecrationibus totam vitam impendere;

58.5.6 tu in clamoribus, in tumultu, obscoenis verbis, pugnis, intempestivis voluptatibus, praestigiis, totam vitam consumis; idque frustra et in perniciem tuam.

58.5.7 Et post haec omnia interrogas quod sit damnum: neque intelligis, nihil parcius insumendum esse quam tempus. Aurum si impenderis, recuperare poteris; amissum tempus difficile recuperes.

58.5.8 Breve namque ejus spatium in hac vita nobis conceditur; quo nisi ut par est utamur, quid illo adveniente1862: advenientes dicemus?

58.5.9 Dic, quaeso, si quem filiorum tuorum juberes artem quampiam ediscere; ille vero vel domi vel alibi tempus tereret, annon magister illum deferret?

58.5.10 Annon diceret tibi? Pactum mecum scripto fecisti, tempusque definivisti: si vero filius tuus non velit tempus apud nos insumere, sed alibi terere: quomodo poterimus tibi discipulum sistere?

58.5.11 Haec nos quoque dicere cogimur. Nam dicet nobis Deus: Tempus assignavi vobis, quo pietatis artem edisceretis, cur frustra et in cassum1862: incassum tempus illud insumsistis? cur non magistrum assidue adiistis? cur dictis non attendistis?

58.5.12 Quod enim pietas sit ars quaedam, audi Prophetam dicentem: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos; et iterum, Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.

58.5.13 Cum ergo tempus inutiliter consumseris, quam excusationem habebis? Et cur, inquies, nobis breve tempus praescripsit?

58.5.14 O insipientiam! o ingratum animum!1862: animum? Quia tibi labores sudoresque minuit, ac requiem tibi diuturnam et immortalem paravit, ideo incusas et moleste fers?

58.5.15 Sed nescio quomodo sermonem huc transtulimus, et tamdiu peroramus. Quapropter jam finem facere opus est. Nam hoc quoque miseriae nostrae tribuendum, quod si hic longa sit oratio, illam omnes fastidiamus.

58.5.16 Illic vero a meridie orsi, cum lucernis recedant. Verum ne semper incusemus, rogamus vos et obsecramus, hanc et nobis et vobis gratiam concedite, ut aliis omissis omnibus, his incumbamus.

58.5.17 Siquidem haec ex vobis lucrabimur, gaudium, laetitiam, laudem, gloriam et mercedem.

58.5.18 Totum autem praemium vos lucrabimini, quod antehac ad furorem usque orchestrae addicti, ob Dei timorem et cohortationem nostram, vos ab hujusmodi morbo erueritis, et vinculis solutis ad Deum accureritis.

58.5.19 Neque ibi solum mercedem recipietis: verum etiam in hac vita veram consequemini voluptatem. Talis quippe virtus est, praeter coronas illas, hic quoque suavem nobis vitam parat.

58.5.20 Dictis ergo obtemperemus, ut haec et illa consequamur bona, gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria simulque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY