PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.5.19 Non illic autem solum suscipietis mercedem, sed et hic sinceram fructificabitis uoluptatem. Tale enim uirtus cum hiis que illic coronis, et hic deliciosam constituit nostram uitam.
CLOSE
Griffolini

58.5.19 Neque illic tantum mercedem, uerum etiam in hac uita ueram consequemini1470/1486/1530: consequimini uoluptatem. Eiusmodi nanque uirtus est, ut cum futuro praemio in praesenti quoque uitam nobis suauissimam suggerat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.5.19 Neque illic tantum mercedem, verumetiam in hac vita veram consequemini voluptatem. Eiusmodi nanque virtus est, vt cum futuro praemio in praesenti quoque vitam1603: vita nobis suauitatem suggerat.
CLOSE
Montfaucon

58.5.19 Neque ibi solum mercedem recipietis: verum etiam in hac vita veram consequemini voluptatem. Talis quippe virtus est, praeter coronas illas, hic quoque suavem nobis vitam parat.