PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.2.14 Igitur quandoquidem putabant parentes rennuere et negare, nichil ei dicebant. Quia uero uiderunt nichil eis plus ex hoc factum esse, adhuc ueniunt rursus dicentes quoniam peccator est hic.
CLOSE
Griffolini

58.2.14 Cum ergo exspectarent Iudaei, ut parentes miraculum negarent, nihil tale dixerunt. Cum uero nihil se ex eo consecutos uident, iam peccatorem esse calumniantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.2.14 Cum ergo expectarent Iudaei, vt parentes miraculum negarent, nihil tale dixerunt. Cum vero nihil se ex eo consecutos vident, iam peccatorem esse calumniantur.
CLOSE
Montfaucon

58.2.14 Cum ergo exspectabant ut parentes annuerent et negarent, nihil dicebant isti. Cum vero se nihil hinc consequutos viderunt, jam huic dicunt, hic peccator est.