PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.2.13 Vt discas quoniam hoc est dare gloriam Deo. Si uero non erat par in honore patri, hec gloria non esset. Sed quia qui honorat filium ipse est qui honorat patrem, decenter non increpatur cecus.
CLOSE
Griffolini

58.2.13 Vt intelligas ita dari gloriam deo. Quod si non esset aequalis patri, non esset aequalis gloria. Sed cum idem qui patrem honorat, honoret et filium, merito non arguitur caecus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.2.13 Vt intelligas ita dari gloriam deo. Quod si non esset aequalis patri, non esset aequalis gloria: sed cum idem qui patrem honorat, honoret et filium merito non arguitur caecus.
CLOSE
Montfaucon

58.2.13 Ut discas illud esse dare gloriam Deo. Quod si ipse non esset aequalis Patri, haec gloria non esset. Sed quoniam qui Filium honorat, Patrem quoque honorat, jure non increpatur caecus.