PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.2.8 Quia igitur miserunt eos ad eum qui curatus est, rursus uocauerunt secundo et manifeste quidem et inuerecunde non dicunt: Nega quoniam Christus te curauit. Prefiguratione uero religionis hoc construere uolunt. Da enim, aiunt, gloriam Deo.
CLOSE
Griffolini

58.2.8 Cum ergo parentes rursusB/1470/1486/1530: rursum ad sanatum eos remisissent, iterum inclamant, et palam atque impudenter non quidem dicunt: Nega Christum te sanasse, sed pietatis umbra id tentant. Da, inquiunt, gloriam deo.
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.2.8 Cum ergo parentes rursum ad sanatum eos remisissent, iterum vocauerunt eum, et palam quidem ac impudenter non dicunt, nega Christum te sanasse, sed pietatis vmbra id tentant. Da, inquiunt, gloriam deo.
CLOSE
Montfaucon

58.2.8 Cum igitur parentes illos ad caecum sanatum remisissent; iterum vocaverunt eum. Nec tamen palam et impudenter dicunt, Nega Christum te sanasse, sed sub pietatis specie id volunt assequi. Da gloriam Deo, inquiunt.