PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.1.9 Et intuere quot modis temptant miraculum coobumbrare et destruere. Sed hec ueritatis est natura per que putatur insidias ab hominibus pati, per hec fortiori fit, per hec claret per que coobumbratur.
CLOSE
Griffolini

58.1.9 Tu autem considera quot modis miraculum tegere: et abolere conantur. Verum huiusmodi est ueritatis natura: unde magis oppugnatur: inde magis confirmatur. et quo magis obtegitur: eo clarior euadit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.1.9 Tu autem considera quot modis miraculum tegere et abolere conantur. Verum huiusmodi est veritatis natura, vnde magis oppugnatur, inde magis confirmatur, et quo magis obtegitur, eo clarior euadit.
CLOSE
Montfaucon

58.1.9 Animadverte quot modis miraculum obtegere et abolere conentur. Verum ipsa veritatis natura iisdem ipsis firmatur, quibus ab insidiatoribus impetitur, iisdem fulget, quibus obscurari tentatur.