PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.5.7 Et post hec omnia interrogas quod est dampnum? nesciens quod omni magis parcere oporteret quam tempori. Aurum rursus si consumpseris, poteris rursus recuperare. Tempus uero si perdideris, difficile id resumes.
CLOSE
Griffolini

58.5.7 et cum haec commiseris, quod dampnum accoeperis, interrogas?1470/1486/1530: interrogas. Neque intelligis omnia potius amittenda quam tempus. Aurum amittis?1470/1486/1530: amictis: poterit recuperari, amissum tempus difficulter.
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.5.7 et cum haec commiseris, quod damnum acceperis interrogas: neque intelligis omnia potius amittenda, quam tempus. Aurum amittis, poterit recuperari: amissum tempus difficulter.
CLOSE
Montfaucon

58.5.7 Et post haec omnia interrogas quod sit damnum: neque intelligis, nihil parcius insumendum esse quam tempus. Aurum si impenderis, recuperare poteris; amissum tempus difficile recuperes.