PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.5.15 Sed enim nescio qualiter sermonem huc duximus et longum fecimus. Idcirco necessarium eum corripere rursus. Etenim et hoc uestre miserie quoniam hic quidem si longus factus fuerit sermo, omnes accidiam patimur.
CLOSE
Griffolini

58.5.15 Sed nescio quomodo in tam longum sermonem uenimus, qui iam finem desiderat. Nostrae nanque inbecillitati et miseriae tribuendum est, quod longiusculam fastidimus orationem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.5.15 Sed nescio quo modo in tam longum sermonem venimus, qui iam finem desiderat. Nostrae nanque imbecillitati et miseriae tribuendum est, quod longiusculam fastidimus orationem:
CLOSE
Montfaucon

58.5.15 Sed nescio quomodo sermonem huc transtulimus, et tamdiu peroramus. Quapropter jam finem facere opus est. Nam hoc quoque miseriae nostrae tribuendum, quod si hic longa sit oratio, illam omnes fastidiamus.