PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

58.2.12 Vnde uero scitis quoniam peccator est? Dicentibus autem eis: Da gloriam Deo, et isto ceco nichil dicente, obuians Christus laudauit et non incusauit neque dixit: Propter quid non dedisti gloriam Deo? Sed quid? Credis in filium hominis?
CLOSE
Griffolini

58.2.12 Et cum ille non dedisset, et obuiam Christo factus, non propterea reprehensus est, sed rogauit eum Christus: Credis in filium dei?
CLOSE
Griffolini-Montanus

58.2.12 et cum illi dixissent, Da gloriam deo, et iste responsum non dedisset, obuiam Christo factus, non propterea reprehensus est, sed rogauit eum Christus, Credis in filium dei?
CLOSE
Montfaucon

58.2.12 Cum dicerent autem illi, Da gloriam Deo, et ipse nihil respondisset, occurrens Christus laudavit eum, nec reprehendit quod gloriam Deo non dedisset; sed quid? Credis in Filium Dei?