PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.1.3 Sicut enim qui pecunias perdit propter eum, hic maxime est qui adinuenit et qui animam suam odit. Hic maxime est qui amat, ita et qui conuicio opprimitur, hic maxime est qui honoratur. Quod et in ceco factum est.
CLOSE
Griffolini

59.1.3 Vt enim qui propter deum pecunias dispergit, is maxime eas inuenit, et qui odit animam suam, is uel in primis amat, ita contumelia affectus propter deum is plurimum honoratur a deo. Quod caeco usu uenit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.1.3 Vt enim qui propter deum pecunias dispergit, is maxime eas inuenit: et qui odit animam suam, is vel in primis amat: ita contumelia affectus propter deum, is plurimum honoratur a deo: quod caeco vsuuenit.
CLOSE
Montfaucon

59.1.3 Ut enim qui propter Deum pecunias perdidit, hic maxime illas invenit; et qui odit animam suam, hic potissimum diligit illam: sic qui contumelia afficitur, hic potissimum honore cumulatur; id quod caeco accidit.