Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LIX (Paris fol.103vb-106ra; Harley fol.134ra-136va)

59.1.1 Et eiecerunt eum extra. Et audiuit Ihesus quoniam eiecerunt eum extra et inueniens eum dixit ei: Tu credis in filium Dei? Respondit ille et dixit: Et quis est, Domine, ut credam in eum.

59.1.2 Qui propter ueritatem et eam que in Christo confessionem patiuntur aliquod uersutum et iniuria opprimuntur, hii maxime sunt qui honorantur.

59.1.3 Sicut enim qui pecunias perdit propter eum, hic maxime est qui adinuenit et qui animam suam odit. Hic maxime est qui amat, ita et qui conuicio opprimitur, hic maxime est qui honoratur. Quod et in ceco factum est.

59.1.4 Eiecerunt igitur eum de templo Iudei, et inuenit eum dominator templi. Erutus est a consistorio pestilencioso et potitus est salutari fonte.

59.1.5 Dehonoratus est ab hiis qui Christum dehonorauerant, et honoratus est ab angelorum dominatore. Talia sunt ueritatis brauia.

59.1.6 Ita et nos si hic dimiserimus pecunias, inueniemus illic propalationem. Si hic dederimus hiis qui tribulationem patiuntur, requiescemus in celis. Si conuicium passi fuerimus propter Deum, honorabimur et hic et illic.

59.1.7 Vt autem eiecerunt eum ex templo, inuenit eum Ihesus. Ostendit euangelista quoniam propter hoc uenit ut ei loqueretur, et uide quibus eum retribuit capitulis bonorum.

59.1.8 Etenim seipsum notum fecit ei prius ignoranti, et in propriorum discipulorum cetum iunxit.

59.1.9 Tu autem intuere qualiter diligenter Euangelista exponit. Dicente enim eo: Tu credis in filium Dei? Dicit: Domine, quis est?

59.1.10 Nondum enim nouerat, et nimirum curatus. Cecus enim erat antequam, ueniret ad benefactorem, et post sanationem a canibus illis circumtrahebatur.

59.1.11 Quemadmodum igitur quis agonitheta athletam, multum laborantem et coronatum suscipit. Et quid ait? Credis in filium Dei?

59.1.12 Quid est hoc post tantam contradictionem que ad Iudeos post tot uerba interrogat si credis? Non ignorans, sed uolens seipsum notum facere, et ostendens quoniam multum appreciatur eius fidem.

59.1.13 Conuiciata est michi plebs tanta ait, sed nulla michi cura illorum, unius michi cura est ut tu credas. Melior enim unus faciens uoluntatem Dei, quam decem mille iniqui. Tu credis in filium Dei?

59.1.14 Vt presens et acceptans que dicta sunt, ita eum interrogat, et prius eum in amorem suiipsius constituit. Non enim dicit confestim credere, sed secundum interrogationem. Quid igitur ille? Et quis est, Domine, ut credam in eum?

59.1.15 Desiderantis et ualde inquirentis anime est uerbum, pro quo tot disputauit, hunc ignorat ut discas ueritatis amorem. Nondum enim uiderat eum.

59.1.16 Dicit ei: Et uidisti eum, et qui loquitur tecum ille est. Non dixit: Ego sum, sed medie adhuc et corrupte. Et uidisti eum, hoc adhuc in manifestum erat. Ideoque manifestius induxit. Qui loquitur tecum, ille est.

59.1.17 Dicit: Credo, domine. Et adorauit eum confestim. Et non dixit: Ego sum qui curaui te, qui dixi tibi uade lauare in siloam. Sed omnia illa tacens, ait: Credis in filium Dei?

59.1.18 Deinde multam affectionem ostendens, adorauit eum confestim. Quod pauci eorum qui curati sunt fecerunt, puta leprosy, et si quis alius. Per hoc ostendens eius diuinam uirtutem.

59.1.19 Vt enim non quis extimet uerbum solum esse quod dictum est, et opus adiecit cecus. Adorante autem eo, ait Christus: In iudicium ego ueni in mundum ut qui non uident, uideant.

59.1.20 Et hoc Paulus ait: Quid igitur dicemus? Quoniam gentes que legem non habebant, neque persequebantur iusticiam, susceperunt iusticiam? Iusticiam autem que ex fide Ihesu. Israel autem persequens legem iusticie, in legem iusticie non peruenit,

59.1.21 dicens autem: Ego in iudicium ueni in mundum hunc, et illum uehementiorem circa fidem operatus est et eos qui sequebantur eum erexit.

59.1.22 Etenim sequebantur eum Pharisei, hoc autem id est in iudicium, in maius supplicium dixit, ostendens quoniam qui condempnauerunt eum ipsi sunt qui condempnati sunt. Qui et ut peccatorem condempnantes ipsi sunt qui condempnati sunt.

59.1.23 Hic autem dicit duas respectiones et duas cecitates, et sensibilem et intellectualem.

59.1.24 Dicunt ei ex hiis qui sequebantur eum. Num et nos ceci sumus? Sicut enim alibi dixerunt: Nulli seruiuimus umquam, et ex fornicatione non nati sumus, ita et nunc ad sensibilia inhiant solum et in hac uerecundabantur cecitate.

59.1.25 Deinde ostendens eos quoniam melius eos cecos quam uidentes, ait: Si ceci essetis, non utique haberetis peccatum,

59.1.26 quia uerecundiorem extimabant esse calamitatem. Conuertit id in eorum caput, dicens quoniam hoc tolerabilius uobis fiet supplicium.

59.1.27 Vbique incidens humanas sapiencias et intellenciam reducens magnam et mirabilem. Nunc autem dicitis quoniam uidemus.

59.1.28 Sicut enim illic ait quem uos dicebatis quoniam Deus uester erat, ita utique et hinc. Nunc autem dicitis quoniam uidetis.

59.1.29 Non enim uidetis. Hic quod extimabant laudem esse magnam, hoc ostendit eis supplicium ferens et pro priore cecitate consolatur eum qui ex natiuitate. Deinde de cecitate eorum disputant.

59.1.30 Vt enim non dicant: Non a nostra cecitate non accedimus, sed ut erroneum fugientes auertimus. Propter hoc omnem facit sermonem.

59.2.1 Non simpliciter autem Euangelista meminit quoniam audierunt ex Phariseis hec qui cum eo erant, et dixerunt: Num et nos ceci sumus? Sed ut te rememoretur quoniam hii illi erant qui prius restiterant deinde lapidauerunt.

59.2.2 Erant enim quidam superficiete neque sequentes et facile in contrarium transmutari. Vnde igitur construit quoniam non est erroneus sed pastor, ponens cognitiones alterutrius et pastoris et lacessitoris et ab eis tribuens eis inuestigare ueritatem.

59.2.3 Et prius quis erroneus et fur ostendit a scripturis eum ita uocat, dicens: Amen amen dico uobis quoniam qui non intrat per ostium in atrium ouium, sed ascendit aliunde, fur est et latro.

59.2.4 Vide ostensiones latronis primum, quoniam non cum propalatione intrat. Secundum quoniam non secundum scripturas, hoc est, non per ostium.

59.2.5 Hic autem et eos qui ante eum enigmatice insinuate, et eos qui post eum futuri sunt et antichristum et pseudochristos et Iudam et Theodam, et si qui alii tales facti sunt. Decenter autem ostium scripturas uocauit.

59.2.6 Hee enim et adducunt Deo, et Dei cognitionem aperiunt. Hee oues faciunt, hee custodiunt, et lupos dimittunt superuenire.

59.2.7 Quemadmodum enim quidam ostium munitum, ita precludit hereticis introitum in munitione nos constituens de omnibus quibuscumque uoluerimus et non sinens errare.

59.2.8 Et si non soluerimus, id non erimus inimicis facile mancipati, per id et eos qui pastores, et eos qui non pastores cognoscimus uniuersos.

59.2.9 Quid autem est in atrium, ad oues et illarum prouidenciam? Qui enim non scripturis utitur sed aliunde ascendet, hoc est aliam sibiipsi et non legitimam incidit uiam. Hic fur est.

59.2.10 Vide et hic patri consonantem in proferendo scripturas in medium, propterea et Iudeis dixit: Scrutamini scripturas et Moysen induxit in medium et testem eum uocauit et prophetas.

59.2.11 Omnes enim, ait, qui audierunt a prophetis, uenient ad me, et si crederetis Moysi, crederetis utique et michi. Hic autem idem methaphorice posuit,

59.2.12 dicens autem aliunde et scribas enigmatice insinuauit, quam docebant mandata et doctrinas hominum et legem preuaricabantur. Quid igitur ipsis improperans dixit: Nullus ex uobis facit legem.

59.2.13 Et non dixit: Ascendit et non intrat quod est furis maceriem semper salire uolentis, et periculose omnia agentis. Vidisti qualiter descripsit latronem, intuere et pastoris cognitionem. Que igitur hec est?

59.2.14 Qui intrat per ostium, hic est pastor ouium, huic ostiarius aperit, et uocem eius audiunt oues, et proprias uocat secundum nomen, et cum educit eas, ante eas uadit.

59.2.15 Posuit pastoris et lacessitoris ostensiones. Videamus rursus qualiter eis adaptauit et eas que deinceps sunt. Huic, ait, ostiarius aperit. Permansit adhuc in methaphora ut ostentatiorem faciat sermonem.

59.2.16 Si uero et secundum dictionem uelit parabolam inuestigare, nichil prohibet hic ostiarium uocare Moysen. Ille enim est cui eloquia Deum credita sunt, cuius et uocem audiunt oues et proprias uocat secundum nomen.

59.2.17 Quia superius et inferius dicebant eum deceptorem esse, et hoc ex infidelitate sui ipsorum certiorabant, dicentes: Quis principum credit in eum?

59.2.18 Ostendit quoniam non eum ex eorum infidelitate lacessitorem et erroneum oportet uocare, sed eos ex non attendendo ei, et ex ouium consequenter emitti ordine.

59.2.19 Si enim pastoris est per legitimum intrare ostium, ipse autem intrauit. Per hoc omnes qui quidem secuti sunt, possunt esse oues. Qui uero abscisi sunt, non pastori detrahunt, sed ab ouium cognatione seipsos abstrahunt.

59.2.20 Si uero dicat procedens rursus seipsum esse ostium, non oportet turbari. Etenim pastorem seipsum dicit et ouem et differenter dispensationes predicat suas.

59.2.21 Cum enim adducat nos patri, ostium seipsum dicit esse uel uocat, cum autem procurat pastorem. Vt enim non hoc opus esse eius extimes solum, hoc id est adducere, dicit et pastorem seipsum.

59.2.22 Et oues uocem eius audiunt, et uocat proprias oues et educit eas, et ipse ante eas uadit, et nimirum pastores contrarium faciunt post eas sequentes.

59.2.23 Sed ipse ostendit quoniam uniuersos deducit ad ueritatem. Contrarie illis facit.

59.2.24 Quemadmodum igitur et quando oues mittebat, non extra lupos sed in medio luporum mittebat, multum inopinabilior hec pastoralis cura quam ea que apud nos.

59.3.1 Videtur autem michi et de ceco enigmatice insinuare. Etenim illum eduxit, uocans ex medio Iudeorum et audiuit uocem eius et cognouit.

59.3.2 Alienum autem non sequentur quoniam non nouerunt alienorum uocem, aut eos qui circa Theodam et Iudam. Etenim omnes quicumque crediderunt eis dispersi sunt, ait, aut eos qui post hec debent decipere aliquem pseudochristos.

59.3.3 Vt enim non dicat unum illorum hunc esse per multa seipsum ab illis diuidit. Et primam quidem proponit differenciam eam que a scripturis doctrinam. Nam ipse quidem per eas eos adducebat, illi uero non hinc eos attrahebant.

59.3.4 Secundam autem omnium obedienciam. Nam ei quidem quoniam non uiuenti solum, sed et mortuo omnes crediderunt, illos autem confestim reliquerunt. Sed et terciam adhuc est dicere non paruam.

59.3.5 Nam illi quidem ut tyranni et indesistencia omnia faciebant. Ipse uero a tali seipsum procul constituit suspicione, ut et uolentibus eum facere regem fugeret, et interrogantibus si licet censum dari Cesari, iusserit dari, et ipse cognouit didraginam.

59.3.6 Cum hiis ipse quidem pro salute ouium uenit, ut uitam habeant et superhabundanter habeant, ait. Illi uero et presenti priuauerunt eos uita. Et hii quidem prodiderunt eos qui crediti sunt et fugerunt. Ipse uero ita stetit generose, ut et insuper animam daret.

59.3.7 Et hii quidem inuiti et coacti et fugientes passi sunt que passi sunt. Hic uero uoluntarius et optans sustinere omnia.

59.3.8 Hoc prouerbium dixit eis Ihesus. Illi uero non cognouerunt que erant que loquebatur eis. Et cuius gracia immanifeste dixit eis? Attentiores eos facere uolens.

59.3.9 Quia igitur hoc construxit, soluit de reliquo immanifestationem ita dicens: Ego sum ostium. Per me si quis intrauerit, intrabit et exibit et Pascua inueniet. Puta: in munitione erit uel otio.

59.3.10 Pascuam autem et nutrimentum, hic dicit et pasturam ouium et potestatem et dominationem, hoc est intus manet et nullus eum expellet, quod in apostolis factum est, qui cum otio introierunt et exierunt ut totius orbis terrarum facti Domini, et nullus eos eiecere ualuit.

59.3.11 Omnes quicumque uenerunt fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oues. Non de prophetis ait hic, sicut hertici aiunt.

59.3.12 Illos enim audierunt et per illos crediderunt, quotquot et crediderunt Christo. Sed de Theuda et Iuda dicit et aliis sediciosis, aliter autem hoc id est non audierunt, oues laudans dixit.

59.3.13 Nusquam autem Iudes laudari eos qui non obedierunt prophetis, sed contrarium malos dicens et eis detrahens uehementer. Vnde manifestum est quoniam hoc id est non audierunt. Nunc de sediciosis hiis dictum est:

59.3.14 Fur non uenit, nisi ut furetur et mactet et perdat. Quod tunc factum est omnibus excisis et perditis, ego uero ueni ut uitam habeant et superhabundanter habeant.

59.3.15 Et uite superhabundantius? Dic michi: regnum celorum hoc superhabundantius uite dicit esse? Sed nondum dicit hoc, sed uite nomen circumuoluit, quod erat eis notum. Ego sum pastor bonus.

59.3.16 Hic de reliquo de passione disputat, ostendens quoniam pro mundi salute hoc fit, et non inuitus in hanc uenit. Deinde dicit ostensiones, pastoris rursus et mercenarii.

59.3.17 Nam pastor quidem animam suam ponit, mercenarius autem et qui non est pastor cuius non sunt oues proprie, considerat lupum uenientem et dimittit oues et fugit.

59.3.18 Hic ostendit seipsum, ita tenentem ut patrem si demum pastor ipse est, et proprie eius sunt oues. Vides qualiter in parabolis altius loquitur? Vbi coobumbratur sermo, et non dat captionem apertam auditoribus.

59.3.19 Qui igitur mercenaries? Hic, ait, considerat lupum uenientem et dimittit oues, et uenit lupus et rapit oues. Hoc illi fecerunt, ipse uero contrarium.

59.3.20 Etenim cum captus est, ait: Dimittite hos abire. Vt impleatur sermo quoniam nullus ex ipsis periit.

59.3.21 Est autem hic et intellectualem suspicari lupum. Etenim neque illum permisit superuenientem, rapere oues. Non lupus autem est hic solum, sed et leo. Inimicus enim uester dyabolus, ait, ut leo circuit rugiens.

59.3.22 Hic et serpens et draco est. Calcabit enim, ait, super serpentes et scorpiones.

Morale lix. Quoniam salus mandata Christi seruare et de amore pecuniarum.

59.4.1 Idcirco deprecor maneamus sub pastore tali pasti. Manebimus autem si uocem eius audierimus, si ab eo suasi fuerimus, si non alienum secuti fuerimus.

59.4.2 Et que eius est uox? Beati pauperes spiritu, beati mundo corde, beati misericordes. Si hoc egerimus sub pastore hoc maneabimus, et lupus intus fieri non permuttetur.

59.4.3 Sed etsi superuenerit, in malo suo hoc operabitur. Pastorem enim habeamus ita amantem nos, ut et animam pro nobis det.

59.4.4 Cum igitur et potens fit et diligat, quid prohibet nos saluari? Nichil nisi nosipsi destiterimus. Qualiter autem desistemus?

59.4.5 Audi eum dicentem: Non potestis duobus dominis seruire, Deo et mammone. Si igitur illi seruierimus, non sustinebimus illius tyrannidem. Etenim tyrannide omni amarior, pecuniarum concupiscencia.

59.4.6 Nam delectationem quidem nullam habet. Sollicitudines autem et inuidias et insidias et odium et calumpnias et uirtutis animi infinitas prohibitiones, id est pigriciam, luxuriam, auariciam, ebrietatem et liberos seruos facit et argento empticiis deteriores, et seruos non hominum, sed difficilioris passionum et anime egritudinum.

59.4.7 Qui talis multa eorum que Deo et hominibus non placent, audet, formidans ne quis dominationem eius auferat hanc. O de amara seruitute et dyabolico potentatu.

59.4.8 Hoc enim maxime omnium est difficillimum, quoniam in tot malis detenti, delectamur et cathenam amplectimus, et carcerem habitantes tenebrarum plenum, ad lumen exire nolumus. Sed superconstringimus nobisipsis mala, et letamur in egritudine.

59.4.9 Vnde et eripi non possumus, sed et hiis qui metalla operantur, difficilius disponimur. Labores quidem et miserias sustinentes fructibus autem non fruentes.

59.4.10 Et quod utique est deterius, quoniam si eripere uoluerit, quis ab amara hac egritudine uel captiuitate nos non sustinemus, sed grauamur et anxiamur.

59.4.11 Nullo melius insanientibus dispositi hac, sed multo omnibus illis miserabilius et in tantum, quantum neque eripi ab hac insania uoluimus.

59.4.12 Non enim propter hoc adductus es in mundum hunc, o homo. Num enim propter hoc factus es, o homo, ut metalla opereris et congreges aurum?

59.4.13 Non propter hoc plasmauit te secundum ymaginem suam, sed ut ei placeas ut futuris fruaris, ut cum angelis annuereris.

59.4.14 Quid igitur eicis teipsum a tali cognatione, et ad tantam dehonorationem et ignobilitatem expelleris? Qui easdem tibi soluit pressuras, pressuras dico spirituales, fame corrumpitur. Tu autem pie multitudine rescinderis.

59.4.15 Frater nudus corpore audit, tu autem et uestimenta uestimentis construis, murans uermibus talia indumenta, et quanto melius esset corpora circuminduere inopum?

59.4.16 Ita enim et inconsumptibilia manerent, et a sollicitudine omni eriperent, et futuram uitam afferent. Si enim non uis hec fieri tecum corrosibilia, da pauperibus.

59.4.17 Illi enim sunt qui uestimenta hec bene sciunt excutere. Etenim ea que conduntur corpus Christi et honorabilius et munitius quam archa custodit. Neque enim solum custodit uestimenta neque inconsumptibilia conseruat solum, sed et clariora operatur.

59.4.18 Archa multociens cum uestimentis capta, ultimo circumimmisit te dampno. Hanc autem neque mors ledere potest custodiam. Neque enim ostiis hic nobis opus est, neque uectibus, non famulis uigilantibus, non alia quadam tali munitione.

59.4.19 Etenim ab omnibus insidiis eruta sunt, et iacent custodita sicut oportet ea que in celis ponuntur. Omnium enim malicie locus ille inaccessibilis, hec neque nos semper dicentes deficimus, neque uos qui auditis persuademini.

59.4.20 Causa uero anime sumus uilis et ad terram inhiantis, et ad terrena detracte. Magis autem absit omnes uos accusare malicie, ut omnes insanabiliter egrotetis.

59.4.21 Etsi qui diuiciis ebrii sunt, obstruunt auditum ad ea que dicuntur, sed qui cum inopia uiuunt, poterunt respicere ad ea que dicuntur. Et quid hec ad inopes ait? Non enim aurum eis est nec uestimenta tot ait,

59.4.22 sed panis est eis et aqua frigida, sed oboli duo et pedes ut uisitent infirmos, sed et lingua et sermo ut consolentur collisum, sed domus et tecta ut hospitalem faciant alienum.

59.4.23 Non enim utique talenta auri tot expetimus ab inopibus, sed hec quidem a diuitibus. Si uero quis inops fuerit et ad aliorum uenerit ianuas, neque obolum suscipere dominator noster uerecundatur. Sed et maiora dicit hiis qui multa miserunt suscepisse ab eo.

59.4.24 Quot eorum qui nunc assistunt, orarent secundum illud esse tempus secundum quod cum carne Christus circuibat terram, et cohospitabiles et coeducati cum eo facti essent.

59.4.25 Ecce nunc licet hec fieri, et uocare eum magis ad pulmentum et communicari cum eo et in maiori lucro. Nam eorum quidem qui tunc eo commune facti sunt, multi et perierunt qualis fuit Iudas, sed et alii tales.

59.4.26 Eorum autem qui uocant eum nunc unusquisque in domum suam et prebentium ei mensam et tectum benedictione fruentur magna.

59.4.27 Venite, ait, benedicti patris mei hereditate percipite paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esuriui enim et dedistis michi manducare, sitiui et potastis me, infirmus fui et uisitastis me, in carcere eram et uenistis ad me.

59.4.28 Vt igitur hec audiamus uerba, induamus nudum, conducamus exterum, nutriamus esurientem, potum demus sitienti, uisitemus infirmantem, uideamus eum qui in carcare ut propalatione potiamus et peccatorum remissionem accipiamus et bonis participemus illis que et sermonem superexcedunt et intellectum.

59.4.29 Quibus fiat omnes nos frui gracia et clemencia Domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY