PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.3.18 Hic ostendit seipsum, ita tenentem ut patrem si demum pastor ipse est, et proprie eius sunt oues. Vides qualiter in parabolis altius loquitur? Vbi coobumbratur sermo, et non dat captionem apertam auditoribus.
CLOSE
Griffolini

59.3.18 Hic suam paternae equiparat potestati. Siquidem pastor ipse est, et cuius propriae sunt oues. Intueris altiorem in parabolisB: parabilis sensum, ubi obscurius loquitur?1470/1486/1530: loquitur: neque auditoribus ansam1470/1486: ausam; 1530: causam1470/1486: ausam; 1530: causam calumniandi prebet?1470/1530: prebet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.3.18 Hic suam paternae aequiparat potestati. Siquidem pastor ipse est, et cuius propriae sunt oues. Intueris altiorem in parabolis sensum, vbi obscurius loquitur, neque auditoribus causam calumniandi praebet.
CLOSE
Montfaucon

59.3.18 Hic se perinde atque Patrem imperantem exhibet. Siquidem pastor ipse est, cujus propriae sunt oves. Viden’ quomodo in parabolis sublimius loquatur, ubi obscurior est sermo, neque auditoribus carpendi ansam praebeat?