Commentarius

[Homilia LIX]

59.1.1 Et ejecerunt eum foras. Et audivit Jesus quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Respondit ei, Et quis est, Domine, ut credam in eum? Etc.

59.1.2 Qui propter veritatem et Christi confessionem, malo vel contumelia quadam afficiuntur, hi maxime a Deo honorantur.

59.1.3 Ut enim qui propter Deum pecunias perdidit, hic maxime illas invenit; et qui odit animam suam, hic potissimum diligit illam: sic qui contumelia afficitur, hic potissimum honore cumulatur; id quod caeco accidit.

59.1.4 Illum igitur ex templo Judaei ejecerunt, et invenit illum templi Dominus. A pestifero consessu liberatus, salutiferum fontem est consequutus.

59.1.5 Dehonestatus est ab iis qui Christum dehonestarunt, et honoratus est ab Angelorum Domino. Haec sunt veritatis praemia.

59.1.6 Sic et nos si hic pecunias amittamus, illic fiduciam reperimus; si hic aerumnosis largiamur, requiescemus in caelis; si propter Deum contumeliis afficiamur, et hic et illic honorem consequimur.

59.1.7 Ejectum e templo invenit Jesus. Significat Evangelista ideo venisse, ut illi occurreret. Et considera quod ipsi praemium conferat; caput bonorum.

59.1.8 Se namque ei notum facit prius ignoranti, et eum in discipulorum chorum adscivit.

59.1.9 Tu vero consideres velim quomodo ejus diligentiam Evangelista exhibeat: illo enim dicente, Tu credis in Filium Dei? respondet, Domine, quis est?

59.1.10 Nondum enim ipsum norat, etsi sanatus, quia caecus fuerat priusquam ad beneficum accederet, et post receptum visum a canibus illis trahebatur.

59.1.11 Jesus ergo ceu agonotheta quispiam athletam post multos labores coronatum excipit. Et quid dicit? Credis in Filium Dei?

59.1.12 Quid hoc? Post tantam cum Judaeis disceptationem, post tot verba, interrogat num credat;1862: credat? non quod ignoret, sed quod velit se notum facere, et quanti faciat ejus fidem ostendere.

59.1.13 Me contumelia, inquit, tantus populus affecit, nihil1862: sed nihil curo, unum opto, ut credas. Melior quippe est unus qui facit voluntatem Domini, quam mille iniqui. Tu credis in Filium Dei?

59.1.14 Ut praesens et dicta excipiens sic interrogat, et prius in illo sui desiderium excitat. Non dixit enim, Statim crede, sed interrogavit. Quid igitur ille? Et quis est, Domine, ut credam in eum?

59.1.15 Optantis, ac vehementer desiderantis verbum: pro quo tanta loquutus est, hunc ignorat; ut discas quam veritatis amans esset. Nondum enim ipsum viderat.

59.1.16 Dicit ei: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ille est. Non dixit, Ego sum; sed remissius adhuc, et vidisti eum. Illud adhuc obscurum erat; ideo clarius addit, Qui loquitur tecum ille est.

59.1.17 Respondit ille: Credo, Domine, et adoravit eum statim. Neque dixit, Ego sum qui sanavi te, qui dixi tibi, Vade, lavare in Siloe. Sed his silentio missis ait: Credis in Filium Dei?

59.1.18 Deinde ille, multum exhibens affectum, statim adoravit eum, quod pauci ex iis qui curati sunt, fecerunt, ut leprosi illi, et si qui alii: hinc ostendit divinam suam virtutem.

59.1.19 Ne quis enim putaret haec verba tantum esse, ipsum opus addidit. Illo autem adorante, ait Christus: In judicium ego veni in mundum, ut non videntes videant: et qui vident, caeci fiant.

59.1.20 Idipsum Paulus dicit: Quid ergo dicemus1862: dicimus? Quod gentes non sequentes justitiam, acceperunt justitiam; justitiam autem quae est ex fide Jesu: Israel autem sequens legem justitiae, in legem justitiae non venit.

59.1.21 Cum dixit Christus, In judicium veni in hunc mundum; et illum fidei tenaciorem effecit, et sequentes se excitavit:

59.1.22 nam Pharisaei sequebantur illum. In judicium porro est, in majus supplicium, ostendens eos qui se damnarent, esse damnatos, et qui se peccatorem pronunciarent, ipsos esse peccato obnoxios.

59.1.23 Hic vero duplicem visus restitutionem et duplicem caecitatem memorat, sensibilem nempe et spiritualem.

59.1.24 Tum dicunt ei quidam ex sequentibus: Numquid et nos caeci sumus? et ut alibi dicebant, Nemini servivimus unquam; et, non ex fornicatione nati sumus; ita et nunc sensibilibus tantum inhiant, et hujus illos pudebat caecitatis.

59.1.25 Deinde ostendens melius esse ipsos esse caecos quam videre, ait: Si caeci essetis, non haberetis peccatum.

59.1.26 Cum calamitatem illam, ignominiam esse putarent, id in ipsorum caput convertit dicens, hoc vobis tolerabilius redderet supplicium.

59.1.27 Ita semper humanos sensus resecat, et ad magnam mirabilemque cogitationem erigit. Nunc autem vos videre dicitis.

59.1.28 Sicut ibi dicit: Quem vos dicebatis quia Deus vester est; sic et hoc loco, Nunc autem vos videre dicitis: neque enim videtis.

59.1.29 Hic quod sibi maxime laudi esse arbitrabantur, id supplicio fore ostendit: et caecum natum de priore caecitate consolatur. Postea de illorum caecitate loquitur.

59.1.30 Ne dicerent enim: Non ex caecitate provenit, quod ad te non accedamus, sed te ut deceptorem aversamur; ea solum de re disserit.

59.2.1 Nec sine causa Evangelista narravit, Pharisaeos quosdam, qui cum illo erant, haec audivisse ac dixisse, Numquid et nos caeci sumus? sed ut tibi in memoriam revocaret eos ipsos esse, qui ante ab illo recesserant, illumque lapidabant.

59.2.2 Erant enim quidam qui perfunctorie sequebantur, et facile in contrarium vertebantur. Undenam ergo se probat, non deceptorem, sed pastorem esse? Allatis utrinque indiciis et pastoris et deceptoris, et hinc illis explorandae veritatis ansam praebet.

59.2.3 Et primo quis sit deceptor et fur ostendit, ex Scripturis sic vocans illum his verbis: Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

59.2.4 Vide latronis signa; primo, non palam intrat; secundo, non per Scripturarum testimonium: hoc enim est non intrare per ostium.

59.2.5 Hic porro et qui fuerunt, et qui futuri erant indicat, Antichristum, falsos Christos, Judam et Theudam, et alios hujusmodi; jure autem ostium Scripturas vocat.

59.2.6 Hae namque nos ad Deum ducunt, et Dei cognitionem aperiunt: hae oves faciunt: hae custodiunt, nec lupos ingredi sinunt.

59.2.7 Tamquam enim tutum ostium, haereticos ab ingressu arcent, nosque in securitate qua volumus constituunt, nec sinunt errare.

59.2.8 Et si hoc ostium non pandamus, non erimus inimicis captu faciles: hinc eos qui vere pastores, et qui non pastores sunt cognoscemus.

59.2.9 Quid sibi vult autem in ovile? id est, ad curandas oves. Qui enim sacra non utitur Scriptura, sed aliunde ascendit; id est, qui sibi aliam et non statutam viam aperit; hic fur est.

59.2.10 Viden’ hinc eum cum Patre consentire, dum Scripturas in medium affert? Ideo Judaeis dicebat, Scrutamini Scripturas, et Moysem in medium adduxit in testem, necnon prophetas omnes.

59.2.11 Omnes, inquit, qui audiunt prophetas, venient ad me; et, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi. Hic porro illud ipsum metaphorice ponit.

59.2.12 Cum dixit autem, ascendit aliunde, Scribas subindicavit, quia docebant praecepta, doctrinas hominum, et legem transgrediebantur, quod ipsis exprobrans dicebat: Nemo vestrum facit legem.

59.2.13 Ac probe dixit, ascendit, non, ingreditur, quod est furis parietem supergredi nitentis, et cum periculo omnia facientis. Viden’ quomodo furem descripsit? Jam pastoris indicium animadverte. Quodnam illud est?

59.2.14 Qui intrat per ostium pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et vocem ejus oves audiunt, et proprias vocat nominatim; et cum eas emiserit, ante eas vadit.

59.2.15 Indicia posuit et pastoris et latronis. Videamus quo pacto illis sequentia applicet. Huic, inquit, ostiarius aperit. In metaphora persistit, ut significantius loquatur.

59.2.16 Quod si parabolae verba singula explorare velis; nihil obstat quominus hic ostiarium intelligamus Moysem. Illi namque Dei eloquia credita sunt, cujus vocem oves audiunt, Et proprias vocat nominatim.

59.2.17 Cum enim illum frequenter deceptorem vocarent, idque ex incredulitate sua confirmarent dicentes, Quis principum credidit in eum?

59.2.18 Non ex ipsorum incredulitate se, sed illos deceptores et perniciosos esse vocandos dicit, quod sibi non attenderent, ac proinde ex ovium numero jure ejecti essent.

59.2.19 Nam si pastoris est per statutum ingredi ostium, et ipse per hoc ingressus est, qui sequuntur omnes, oves esse poterunt; qui autem se sequestrarunt, non ideo pastori nocuere, sed se ex ovium societate disjunxerunt.

59.2.20 Quod si se ipse postea ostium dicit, nemo perturbetur; nam se et pastorem dicit et ovem, secundum diversas oeconomiae suae rationes.

59.2.21 Nam quando nos Patri offert, se ostium appellat; cum nostri curam gerit, pastorem. Ne enim solum ejus opus esse putes, quod nos Patri offerat, se pastorem vocat.

59.2.22 Et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat1862: uocat, et educit eas, et ante eas vadit. Atqui contra, pastores sequuntur oves.

59.2.23 Verum ille, ut ostendat se omnes ad veritatem deducturum esse, contra pastorum morem agit.

59.2.24 Ut autem cum oves emisit, non extra, sed in medium luporum emisit; nam longe mirabilior nostra haec pastoralis cura est.

59.3.1 Videtur autem mihi hic caecum subindicari, quem vocavit ex medio Judaeorum, et ille vocem ejus audivit et novit.

59.3.2 Alienum vero non sequuntur, quia alienorum vocem nesciunt. Hic Theudae aut Judae asseclas dicit: nam quotquot1862: Quotquot, inquit, in illos crediderunt, dispersi sunt; sive etiam futuros pseudo-christos qui multos postea seducturi erant.

59.3.3 Ne dicerent enim, se quemdam ipsorum esse; longe se ab illis diversum ostendit. Primam differentiam affert, doctrinam ex Scripturis sumptam, quarum ductu illos agebat: alii vero secus.

59.3.4 Secunda differentia erat ovium obedientia. Ipsi namque non viventi tantum, sed etiam mortuo crediderunt; illos vero statim reliquerunt. Tertiam nec modicam adjicere possumus.

59.3.5 Illi ut tyranni ad defectionem omnia faciebant; ipse tantum a tali suspicione aberat, ut cum vellent ipsum regem facere, fugerit: et cum interrogarent an liceret censum dare Caesari, solvere juberet, atque ipse etiam didrachma daret.

59.3.6 Ad haec ipse pro salute ovium venit, ut vitam haberent, et abundantius haberent: illi vero praesenti etiam vita suos privarunt.

59.3.7 Illi eos qui sibi crediti erant prodiderunt, et fugerunt; Christus vero ita fortiter stetit, ut animam suam traderet. Illi inviti, coacti et fugientes passi sunt; hic libens et volens omnia pertulit.

59.3.8 Hoc proverbium dixit eis Jesus: Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Cur obscure loquebatur? Ut attentiores redderet.

59.3.9 Ubi autem illud effecit, obscuritatem tollit his verbis: Ego sum ostium: per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Hoc est, in securitate et libertate vivet.

59.3.10 Pascua autem hic vocat pabulum ovium, potestatemque et dominatum; hoc est, intus manet1862: manebit, et nemo inde expellet: quod etiam Apostolis evenit, qui libere intrabant et exibant quasi universi orbis domini; nemoque illos ejicere potuit.

59.3.11 Omnes quotquot ante me venerunt, fures sunt et latrones; sed non audierunt eos oves. Non de prophetis hic loquitur, ut aiunt haeretici.

59.3.12 Illos enim audierunt, et per illos crediderunt quotquot in Christum crediderunt; sed de Theuda et Juda aliisque seditiosis agit. Praeterea verbum illud; non audierunt oves, in earum laudem dicit.

59.3.13 Nusquam vero laudat eos qui prophetas non audierunt; imo illos admodum improbat et reprehendit: hinc palam est illud, non audierunt, de seditiosis illis dictum fuisse.

59.3.14 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat. Ut hic contigit; omnes enim mactati occisique sunt. Ego autem veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

59.3.15 Quid, quaeso, vita abundantius? Regnum caelorum. Verum id nondum dicit, sed vitae nomen affert, ut notum illis. Ego sum Pastor bonus.

59.3.16 Hic demum de passione loquitur: ostendens illam pro mundi salute futuram esse, nec se invitum illam adire. Deinde exemplum rursus affert pastoris et mercenarii.

59.3.17 Bonus enim pastor animam suam ponit. Mercenarius autem, qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit, et venit lupus, et rapit eas.

59.3.18 Hic se perinde atque Patrem imperantem exhibet. Siquidem pastor ipse est, cujus propriae sunt oves. Viden’ quomodo in parabolis sublimius loquatur, ubi obscurior est sermo, neque auditoribus carpendi ansam praebeat?

59.3.19 Quid ergo facit mercenarius? Videt lupum venientem, et dimittit oves, et venit lupus et rapit eas. Hoc illi fecerunt, ipse contra.

59.3.20 Etenim cum apprehensus fuit, dixit: Sinite illos abire, ut impleretur sermo, quod nullus eorum perierit.

59.3.21 Hic potest etiam spiritualis lupus intelligi, quem non sivit oves abripere. Non lupus tantum hic est, sed etiam leo: nam adversarius noster diabolus, tamquam leo rugiens circuit.

59.3.22 Hic serpens et draco est: Calcate super serpentes et scorpiones.

59.4.1 Quare rogo, maneamus sub pastoris cura. Manebimus autem si vocem ejus audiamus, si ipsi morem geramus, si alienum non sequamur.

59.4.2 Ecqua vox ejus est? Beati pauperes spiritu: beati mundo corde: beati misericordes. Si haec servemus, sub pastore manebimus, et lupus ingredi non poterit.

59.4.3 Sed etiamsi irruat, id in perniciem suam faciet. Pastorem enim ita nos amantem habemus, ut animam suam pro nobis tradiderit.

59.4.4 Cum ergo et potens sit et diligat, quid impedit quominus salutem consequamur? Nihil, nisi nos ipsi deficiamus. Quomodo deficiemus?

59.4.5 Illum audi dicentem: Non potestis duobus dominis servire, Deo et Mamonae. Si ergo huic serviamus, illius tyrannidi subjecti non erimus. Nam tyrannide quavis acerbior est pecuniarum concupiscentia.

59.4.6 Nullam habet voluptatem; sed solicitudines, invidiam, insidias, odium, sycophantias, et mille virtutis impedimenta, desidiam, lasciviam, avaritiam, ebrietatem, quae liberos in servitutem redigunt, et servis deteriores constituunt: servos, inquam, reddunt, non hominum, sed gravissimi omnium animi morborum.

59.4.7 Hic multa audet quae nec Deo nec hominibus placent, metuens ne quis se ab hac servitute liberet. O acerbam servitutem, et diabolicam potestatem!

59.4.8 haec quippe est omnium gravissima, quod tot detenti malis delectemur, et catenas amplectamur, et quod tenebrosum carcerem habitantes, lucem fugiamus, sed nos malis constringamus, et in morbo oblectemur.

59.4.9 Quare nec liberari possumus, et pejore quam qui metalla fodiunt conditione sumus, dum labore et miseria obruti, nullum inde fructum percipimus.

59.4.10 Quodque omnium deterrimum est, si quis nos ab acerba hujusmodi captivitate eruere velit, id non patimur; imo etiam aegre ferimus et indignamur;

59.4.11 nihil melius affecti quam qui insania capti sunt, imo longe miserabiliores illis, quod nolimus ab insania liberari.

59.4.12 Numquid ea de causa in mundum venisti, o homo? An ideo homo factus es ut haec metalla operareris et aurum colligeres?

59.4.13 Non ideo certe ad imaginem suam te formavit; sed ut ipsi placeres, ut futura consequereris, ut cum Angelis choreas ageres.

59.4.14 Cur te ab hac nobilitate ejicis, et in extremam conjicis ignobilitatem et infamiam? Qui eodem quo tu partu natus est, partu dico spirituali, fame tabescit; tu copia rerum dirumperis.

59.4.15 Frater nudum corpus circumfert; tu vestes vestibus addis, tineis hunc amictum apparans. Quanto melius esset pauperum corpora his obtegere?

59.4.16 ita enim illa non consumerentur, te cura omni liberarent, et futuram tibi parerent vitam. Si nolis ea a tineis consumi, da pauperibus.

59.4.17 Illi namque haec vestimenta probe sciunt excutere. Christi namque corpus, qualibet arca preciosius et tutius est. Neque tantum ea custodit incorrupta, sed etiam splendidiora reddit.

59.4.18 Arca saepe cum vestibus abrepta, extremo te affecit damno: hanc vero custodiam ne mors quidem potest labefactare. Neque enim portis aut vectibus hic nobis est opus, non servis vigilantibus, nec alia quavis cautione.

59.4.19 Ab insidiis prorsus libera sunt, ut par est, quae in caelis sunt recondita. Locus enim ille a nequitia nulla adiri potest. Haec nos dicendi finem non facimus, vosque audientes non obtemperatis.

59.4.20 Cujus rei causa est, quod pusilli simus animi, et terrenis inhiemus. Imo absit ut omnes vos damnem, ac si omnes incurabiliter aegrotetis.

59.4.21 Etiamsi enim ii qui divitiis inebriantur obstruant aures ne audiant; at ii qui in paupertate vitam agunt, dictis attendere poterunt. Et quid haec ad pauperes, inquies, qui nec aurum, nec vestimenta hujusmodi habent?

59.4.22 Verum illi panem habent et aquam frigidam: habent duos obolos et pedes, queis aegros invisant: habent linguam et sermonem, ut consolentur male affectum; habent domum et tectum, quo recipiant hospitem.

59.4.23 Neque enim tot et tot talenta auri a pauperibus, sed a divitibus exigimus. Quod si ad pauperis ostium venerit Dominus, non pudebit eum vel obolum accipere; sed se plura accepisse dicet, quam ab iis qui multa deposuerunt.

59.4.24 Quot nunc homines illo tempore fuisse optarent, quo Christus in carne terram obibat, ut colloquii et mensae cum eo consortes essent!

59.4.25 Ecce jam licet, possumus illum ad prandium vocare, cum ipso convivari, et cum majori lucro. Eorum enim qui cum illo convivabantur multi perierunt, ut Judas et hujusmodi homines.

59.4.26 Quicumque vero illum jam domum vocabunt, ut mensae et tecti consortem efficiant, benedictione magna fruentur.

59.4.27 Venite, inquit, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et suscepistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.

59.4.28 Ut ergo haec audiamus verba, nudum vestiamus, colligamus hospitem, nutriamus esurientem, sitienti potum demus, aegrum et carcere detentum invisamus, ut fiduciam et veniam peccatorum accipiamus, et illa bona quae omnem sermonem et mentem superant consequamur;

59.4.29 quae utinam omnes adipiscamur gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY