PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.4.17 Illi enim sunt qui uestimenta hec bene sciunt excutere. Etenim ea que conduntur corpus Christi et honorabilius et munitius quam archa custodit. Neque enim solum custodit uestimenta neque inconsumptibilia conseruat solum, sed et clariora operatur.
CLOSE
Griffolini

59.4.17 qui recte eas norunt excutere. Etenim Christi corpus, quam1470/1486/1530: quoniam arca honorabilius est et securius. Quippe quod non tantum illas custodit, et incorruptas conseruat, sed pulchriores efficit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.4.17 qui recte eas norunt excutere: etenim Christi corpus, quauis arca honorabilius est et securius, quippe quod non tantum illas custodit, et incorruptas conseruat, sed pulchriores efficit.
CLOSE
Montfaucon

59.4.17 Illi namque haec vestimenta probe sciunt excutere. Christi namque corpus, qualibet arca preciosius et tutius est. Neque tantum ea custodit incorrupta, sed etiam splendidiora reddit.