Homilia LIX (lviii)
59.1.1 Et audiuit Iesus quia eiecerunt eum foras, et cum inuenisset eum, dixit ei: Tu credis in filium dei?1470/1486: dei. Respondit ille et dixit: Et quis est, domine, ut1470/1486: et credam in eum?1470/1486/1530: eum.
59.1.2 Qui propter ueritatem et Christi confessionem malo et contumelia aliqua afficiuntur, ii1530: hi maxime a deo honorantur.
59.1.3 Vt enim qui propter deum pecunias dispergit, is maxime eas inuenit, et qui odit animam suam, is uel in primis amat, ita contumelia affectus propter deum is plurimum honoratur a deo. Quod caeco usu uenit.
59.1.4 Eiectus est e1470/1486: a templo a Iudaeis, et a templi domino inuentus est. A pestifero concilio liberatus, salutiferum est fontem consecutus.
59.1.5 Contemptus a contemptoribus Christi, ab angelorum rege honoratus est. Haec sunt ueritatis praemia.
59.1.6 Ita et nos dispersis hic rebus et pecuniis nostris, illuc1470/1486/1530: illac fidenter proficiscemur. Si hic inopi largiemur, quiescemus in caelis. Si propter deum nobis maledicetur, et in hac et futura uita laudabimur.
59.1.7 Eiectum e templo inuenit Christus, quem Euangelista hac gratia uenisse significat. Et consydera quibus eum praemiis remunerat, summo omnium bonorum.
59.1.8 Se enim notum fecit ei1530: ei notum fecit, a quo prius ignorabatur, eumque discipulis suis adnumerauit.
59.1.9 Et intuere illius diligentiam. Dicente enim Iesu: Tu credis in filium dei?1486: dei Respondet: Domine, quis est1486: es?
59.1.10 Non dum enim ipsum uiderat quamuis sanatus. Antea nanque caecus fuerat, sanatus ad Iudaeos adductus est.
59.1.11 Vt enim munerarius athletam uictoria insignem et coronatum, ita hunc Iesus accipit. Tu credis, inquit, in filium dei?1470/1486: dei.
59.1.12 Quid hoc? Post tantam cum Iudaeis contrauersiam, post tot uerba et contentiones, an credat, interrogat?1470/1486/1530: interrogat. Non quod eius ignoraret animum, sed ut notum aliis faceret, et eius se fidem plurimi facere demonstraret.
59.1.13 Contumelia me tantus populus affecit, inquit, sed nihili pendo1470/1486/1530: nihil impendo, fides tua mihi curae est. Pluris enim faciendus est unus, qui domini facit uoluntatem, quam multi transgressores. Tu credis in filium dei?1470/1486: dei
59.1.14 Ac si praesens quae dixerat, accoepisset, rogat, et sui concitat desiderium. Neque primum ait: Crede, sed interrogauit: Quid ille? Et quis est, domine,B: domine? ut credam in eum?1470/1486/1530: eum.
59.1.15 Desiderantis et ualde inquirentis animae uerbum, pro quo1470/1486/1530: qua tanta locutus est, ignorat, ut ueritatis amatorem eum intelligas.
59.1.16 Dicit ei: Et uidisti eum, et qui loquitur tecum, ille est. Non dixit: Ego sum, sed remissius adhuc, et uidisti eum, dubium uerbum. Ideo manifestius subdit: Qui loquitur tecum, ille est.
59.1.17 At ille ait: Credo, domine, et procidens adorauit eum. Neque dixit: Ego sum, qui te curaui, qui dixi tibi: Vade, lauare in Siloam1530: Siloa, sed iis1470/1486/1530: his omnibus omissis inquit: Credis in filium dei?1470: dei.
59.1.18 Ille affectum suum euestigio adorando pretulit, quod pauci curati fecerunt, ut leprosi illiB: om. et alii, hoc pacto diuinam eius uirtutem demonstrauit,
59.1.19 ne quis uerbo tenus dixisse arbitrari possit. Eo autem adorante, inquit Iesus: In iudicium ego ueni in mundum, ut non uidentes uideant, et qui uident, caeci fiant.
59.1.20 Hoc et Paulus inquit: Quid ergo dicemus quod gentes, non sequentesF: persequentes iustitiam, accoeperunt iustitiam,1470/1486/1530: iustitiam? iustitiam autem ex fide Iesu, Israel autem sequens legem iustitiae, in legem iustitiae non uenerunt.
59.1.21 His uerbis: In iudicium ueni, magis illum in fide confirmat, et qui aderant, excitauit,
59.1.22 hoc est, Pharisaeos, qui sequebantur. In iudicium, id est, in maius supplicium ostendens qui se tanquam peccatorem damnarent, damnatos esse,
59.1.23 hoc in loco duos uisus, et duas meminit caecitates, et quae sensu et quae intellectu percipiuntur.
59.1.24 Tum quidam1470: quidem ex Pharisaeis, qui1470/1486/1530: om. sequebantur. Nunquid et nos caeci sumus?B/F: sumus. ut alio in1470/1486/1530: in alio loco: Nemini seruiuimus unquam, et ex fornicatione nati non sumus, ita hic1470/1486/1530: his sensibilibus tantum insistebant, et huius pudebat caecitatis.
59.1.25 Inde ostendens melius fuisse eis caecos esse quam uidere, inquit: Si caeci essetis, non haberetis peccatum.
59.1.26 Cum caecitatem ignominiam putarent, in eos inuehitur, quod propterea magis punientur,
59.1.27 ita semper humani animi elationem comprimit, et ad magnorum et mirabilium erigit cognitionem. Nunc uos uidere dicitis,
59.1.28 ut antea deum uestrum esse dicebatis, sed non uidetis.
59.1.29 Ita quod sibi laudi1486: laudem arbitrabantur, id supplicio foreF: forte ostendit, et a priori quidem caecitate caecum natum curauit. Nunc de Iudaeorum disputat caecitate.
59.1.30 Ne enim dicerent non propter suam caecitatem ad eum non accedere, sed deceptorem uitare, huc omnem refert disputationem.
59.2.1 At non simpliciter Euangelista inquit audisse haec Pharisaeos, qui cum eo erant, et dixisse: Nunquid et nos caeci sumus?1486: sumus: Sed ut tibi in memoriam reducat hos illos esse, qui antea Christum oppugnabant, et lapidibus impetebant.
59.2.2 Sunt enim quidam in superficie quidem sectatores, qui facile in contrariam mutantur sententiam. Vnde ergo non deceptorem, sed pastorem probat?1470/1486/1530: probat: Adducendo utriusque inditia1486/1530: iudicia, et sic eis rei ueritatem inquirendam relinquit.
59.2.3 Et primum quis deceptor et fur sit, demonstrat inquiens: Amen, amen dico uobis, qui non ingreditur per hostium in ouile ouium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
59.2.4 Ecce latronis signa. Primum palam non ingreditur, neque audet. Inde non per scripturarum testimonium, quod per hostium significatur.
59.2.5 Hic et qui fuerunt, et qui futuri sunt, notat, et antichristum et falsos christos, et Iudam et Theudam, et alii1530: alios huiusmodi, merito autem hostium scripturas appellat,
59.2.6 quoniam1486: quomodo nos ad deum ducunt, et eius nobis cognitionem aperiunt. Ipsae oues faciunt, ipsae custodiunt, neque lupos irrumpere permittunt.
59.2.7 Tanquam enim hostium firmissimum haereticos arcent, et in tuto constituunt, neque nos, modo uelimus, aberrare unquam sinent.
59.2.8 Et nisi hoc hostium infringamus, nunquam nos inimici nostri poterunt expugnare, per hoc hostium et pastores et alii omnes ingrediemur,
59.2.9 in ouile autem, hoc est, ad oues, et earum curam. Qui enim sacra non utitur scriptura, sed ascendit aliunde, id est, non concessa uia, is fur est.
59.2.10 Ecce cum patre conuenientiam, cum scripturas in medium proferat. Ideo Iudaeis dicebat: Scrutamini scripturas, et Moyses1470/1486/1530: Moisen et prophetas omnes adducit in testimonium.
59.2.11 Omnes, inquit, qui audiunt ex prophetis, uenient ad me, et si crederetis mihi. Hic idem per translationem ponit.
59.2.12 Hac autem particula, ascendit aliunde, etiam1470/1486/1530: et scribas significat, qui cum docerent et facienda preciperent, ipsi legem transgrediebantur, quod ipse exprobrauit dicens: Nemo uestrum facit legem.
59.2.13 Et recte inquit: Ascendit, et non: Ingreditur. Nam furis est sepem, uel parietem ascendere, et cum periculoB: pericula omnia moliri. Ecce quo pacto descripsit latronem. Consydera pastoris signa.
59.2.14 Qui ingreditur per hostium, hic est pastor ouium, huic hostiarius aperit, et uocem eius oues audiunt, et proprias oues uocat nominatim,1470/1486/1530: om. et educit eas,1470/1486/1530: om. et cum proprias oues1470/1486/1530: proprias oues cum emiserit, ante eas uadit.
59.2.15 Haec pastoris est et furis differentia. Videamus quo pacto sequentia conueniant: Huic, inquit, hostiarius aperit. Mansit in translatione, ut significantius loqueretur.
59.2.16 Quod si ad uerba parabolam uis accomodare, nihil prohibet hoc in loco per hostiarium Moysen significari, cui eloquia dei credita sunt, cuius uocem oues audiunt, et proprias uocat nominatim.
59.2.17 Cum enim frequenter eum deceptorem uocarent, idque ex incredulitate sua confirmarent dicentes: Quis principum credit in eum?1470/1486/1530: eum.
59.2.18 non ex ipsorum pertinacia se, sed illos deceptores putandos, quod sibi non crederent, et merito ab ouium numero expellendos ostendit.
59.2.19 Nam si pastoris est per solitum ingredi hostium, ipse per hoc ingressus est, et omnes secuti poterunt oues esse. Qui inde se auerterunt, non ipsos pastor, sed ipsi se ab ouium numero abdicarunt.
59.2.20 Quod autem se hostium appellarit, nemo perturbetur. Siquidem et pastorem se et ouemB: et ouem se dicit, et uarie suam praedicat dispensationem.
59.2.21 Quando nos patri offert, hostium, cum nostrum1530: nostri curam gerit, pastorem se profitetur. Ne ue ut ipsum patri tantum offerre nos putes, etiam se pastorem dicit.
59.2.22 Et oues uocem eius audiunt, et proprias oues uocat, et educit eas, et ipse ante eas uadit. At contrarium pastores faciunt. Sequuntur, non precedunt.
59.2.23 Sed ut se omnium ad ueritatem inueniendam ducem ostendat1486: ostendit, contrarium pastoribus morem seruat.
59.2.24 Quemadmodum cum oues per orbem dimisit, non extra, sed in medio luporum misit. Longe enim admirabilior ars nostra pastoralis est.
59.3.1 Videtur autem et caecus hoc in loco significari, quem e medio Iudaeorum uocauit, et audiuit uocem eius et cognouit.
59.3.2 Alienum oues non sequuntur, quoniam eius uocem nesciunt. Siue de Theudae et Iudae assertoribus hic loquatur (Omnes, inquit, qui in eos credunt, dispersi sunt) siue de futuris quiF: per a pseudochristis1486: pseudo christi decipiendi erant.
59.3.3 Et ne dicerent ipsum unum illorum esse, plurimum se ab illis diuersum ostendit, et primum a doctrina scripturarum, quibus eos adducit, illi aliunde.
59.3.4 Inde ab ouium obedientia, quae omnes ipsi non uiuenti tantum, sed et mortuo paruerunt, illos quam primum dimiserunt. Praeterea quod non paruum est.
59.3.5 Illi tanquam tyranni per seditionem omnia faciebant, a qua suspitione tantum hic aberat, ut cum uellent ipsum regem facere, recusaret, et cum rogarent an liceret censum dariB: dare Caesari, afferri praeciperet, ut numismaB: numissa cognosceret.
59.3.6 Ad haec ipse pro ouium salute uenit, ut uitam haberent, et abundantius haberent. Illi etiam praesenti uita priuauerunt1530: priuarunt,
59.3.7 qui etiam tradiderunt sibi commissos, et fugarunt. Hic adeo generose perstitit, ut animam traderet. Illi inuiti, coacti, fugientes, quae passi sunt, pertulerunt, hic sponte omnia subiuit.
59.3.8 Hoc prouerbium dixit eis1470: ei Iesus, illi autem non cognouerunt, quid loqueretur eis. Et qua gratia obscurius locutus est? ut attentiores redderet.
59.3.9 Quod mox exponit inquiens: Ego sum hostium. Per me, si quis introierit, saluabitur, et ingredietur et egredietur et pascua inueniet. Hoc est, securus erit et liber.
59.3.10 Pascua autem et pabulum ouium potestatem atque libertatem significat1470/1486/1530: signat, hoc est, nemo inde eum expellet1486/1530: expellit, quod et apostolis usu uenit, qui audenter ingressi sunt et egressi tanquam uniuersi orbis domini, et a nemine eiici potuerunt.
59.3.11 Omnes quotquot1530: quotquot ante me uenerunt, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oues. Non de prophetis hoc intelligendum, ut aiunt heretici.
59.3.12 Illos enim audierunt, et per eos Christo crediderunt, sed de Theuda et Iuda et aliis seditiosis. Illud praeterea uerbum non audierunt, in ouium laudem dictum est,
59.3.13 quod contra esset, si prophetas non audissent. Fuissent enim maxime reprehendendi.
59.3.14 Fur non uenit, nisi ut furetur et mactet et perdat, ut tunc usu uenit. Siquidem omnes mactati sunt et perditi1530: deperditi. Ego autem ueni ut uitam habeant, et abundantius habeant.
59.3.15 Et quid, quaeso, uita abundantius?1486/1530: abundantius. regnum caelorum, sed adhuc uitae nomine, tanquam eis noto contentus est. Ego sum pastor bonus.
59.3.16 Hic iam passionem insinuat, quod pro mundi salute moriturus est, neque inuitus. Inde iterum ad pastoris et mercenarii parabolam uenit.
59.3.17 Pastor enim1530: Bonus enim pastor animam suam ponit pro ouibus. Mercenarius autem qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae, uidetB: uidit lupum uenientem et dimittit oues et fugit, et uenit lupus et rapit eas.
59.3.18 Hic suam paternae equiparat potestati. Siquidem pastor ipse est, et cuius propriae sunt oues. Intueris altiorem in parabolisB: parabilis sensum, ubi obscurius loquitur?1470/1486/1530: loquitur: neque auditoribus ansam1470/1486: ausam; 1530: causam1470/1486: ausam; 1530: causam calumniandi prebet?1470/1530: prebet.
59.3.19 Quid ergo hic facit mercenarius? Videt lupum uenientem et dimittit oues, et uenit lupus1470/1486/1530: lupus uenit et rapit eas. Hoc illi faciebantB: faciebat, ipse contra.
59.3.20 Etenim cum comprehensus est, inquit: Sinite hos abire, ut impleretur sermo, quia nemo ex ipsis periit.
59.3.21 Hoc in loco potest et spiritalis lupus intelligi, quem non sinit, ut oues auferat. Hic non modo lupus, sed et leo est. Nam aduersarius noster diabolus, inquit, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem deuoretB: deueret.
59.4.1 Quare uos hortor, dilectissimi, sub pastoris nostri custodia in pascuis maneamus. Manebimus autem, si uocem eius audierimus, si ei parebimus, si alienum non sequemur.
59.4.2 Et quae nam haec1530: om. uox est?1470/1486: est. beati pauperes, beati mundoB: mundi corde, beati misericordes. Hoc pacto sub pastore manebimus, et lupus ingredi non poterit,
59.4.3 et si ingrederetur, detrimentum acciperet. Pastorem nanque adeo nos amantem habemus, ut animam suam pro nobis traderet.
59.4.4 Cum enim et possit et amet, quid impedit, ne liberemur?1470: liberemur. Nihil sane nisi nosmetipsi deficiamus, quod quomodo accidat,
59.4.5 audi ipsum dicentem: Non potestis duobus dominis seruire, deo et mamone, cui si seruiemus, grauissime subiiciemur tyrannidi. Omni enim tyranno grauior est pecuniarum cupiditas.
59.4.6 Nullam enim uoluptatem habet, sed curas, inuidiam, insidias, odia, calumnias, et innumera uirtutis impedimenta, desidiam1470: desideria, luxuriam, auaritiam, ebrietatem, quae liberos penitus in seruitutem redigunt, et numulariis peiores efficiunt, et non hominum tantum, sed grauissimi1530: grauissimorum affectuum et morborum animae seruos.
59.4.7 Hic multa audet, quae neque deo, neque hominibus placent, ueritus ne quis hanc sibi auferat seruitutem. O amarum seruitium! OB: a diabolicam potestatem!
59.4.8 Hic omnium affectuum molestissimus est, cum tantis malis deuincti gaudemus, et catenas libenter amplectimurB: amplectemur, et tenebrarum carcerem habitantes, in lucem prodire nolumus, sed malis inhaeremus, malis oblectamur.
59.4.9 Quare de nobis minime sperandum est, ut resipiscamus, qui peiori quam qui metalla effodiunt, conditione sumus. Misere enim sine ulla mercedis spe laboramus.
59.4.10 Et quod grauius est, si quis hac nos1486/1530: nos hac captiuitate liberare uellet, non pateremur, sed egre feremus et indignaremur,
59.4.11 in hoc nihil ab insanis differentes, in aliis tamenF: enim tanto miseriores, quod nolumus ab insania liberari.
59.4.12 Nunquid propterea in huncF: huc mundum uenisti?B: uenisti. Num propterea homo factus es?1470/1486/1530: es: ut aes et aurum accumules?1470/1486: accumules.
59.4.13 Non ideo te ad suam finxit deus imaginem, sed ut sibi placeas, ut futura bona consequarisB: consequeris, ut cum angelis psallas.
59.4.14 Quid hanc reiicis cognationem?F: cognationem: Quid inhonestum te et ignobilem hac soluta necessitudine reddis? Necessitudinem dico spiritalem, fame ille tabescit. Tu copia rumperis,
59.4.15 frater nudo corpore oberrat, tu uestes uestibus addis, quae tineis consumuntur, et quanto satius foret, ut iis1530: his egenorum corpora tegerentur?1470/1486/1530: tegerentur.
59.4.16 quae si hoc pacto consumerentur, illa te cura absoluerent1470: absoluerentur, et futuram tibi uitam largirentur. Quod si non placet, consumptas tandem confer in pauperes,
59.4.17 qui recte eas norunt excutere. Etenim Christi corpus, quam1470/1486/1530: quoniam arca honorabilius est et securius. Quippe quod non tantum illas custodit, et incorruptas conseruat, sed pulchriores efficit.
59.4.18 Arca non nunquam cum uestibus direpta magno te afficit damno. Quae pauperibus damus custodienda, neque morte amittentur, neque seris aut uectibus indigent, non seruorum uigilia, nulla huiusmodi cautione,
59.4.19 omnibus insidiis libera sunt, et custodita1486/1530: custodia reponuntur, ut credibile est, quae commendantur in caelis. Nulli enim malitiae locus ille peruius est. His nos monitionibus nunquam cessamus, neque uos unquam paretis.
59.4.20 Causa quod pusilli sumus animi, et terrenis inhiamus, et deorsum trahimur. Immo absit, ut uos omnes damnem1470: nos omnes damnemur, tanquamB: tam incurabiliter aegrotetis.
59.4.21 Nam si diuitiis ebrii his admonitionibus aures obstruunt, pauperes saltem attendere poterunt. Et quid haec ad pauperes inquies? Neque enim aurum habent, neque tot uestimenta,
59.4.22 sed panem tantum et aquam frigidam. Sed et duos obolos et pedes, ut uisitare possintB/F: possit infirmos, linguam etiam et sermonem ut1470/1486/1530: ut sermone consolenturF: consoletur uulneratum, domum praeterea uel tegetem, ut hospitem accipiant, habent.
59.4.23 Non enim innumera talenta a pauperibus, sed diuitibus exigimus. Quod si ad pauperum hostium dominus noster uenerit, obolum ab eo accipere non1470/1486/1530: hoc modo non pudebit, sed maiora quam a multa dantibus accoepisse profitebitur1470/1486/1530: profitebimur.
59.4.24 Quot hic astantium illo tempore esse1470/1486/1530: fuisse optarent, quo Christus in carne terram peragrauit,B: peragrauit? ut cum eo uersati essent et conuixissent?B/1470/1486: conuixissent.
59.4.25 Ecce nunc hoc nobis magis licet. Vocare eum ad prandium possumus, et cum eo uiuere, et magis proficere. Eorum nanque, qui cum eo uiuebant, nonnulli perierunt, ut Iudas et huiusmodi.
59.4.26 Eorum autem, qui eumF: om. in domum suam aduocant, et domum et mensam communicant, unusquisque maxime laudabitur, et gratiae iis1530: his habebuntur.
59.4.27 Venite, inquit, benedicti patris mei, possidete preparatum uobis regnum a constitutione mundi. Esuriui1470/1486/1530: Esuriui enim et dedistis mihi manducare. Sitiui et dedistis mihi bibere. Peregrinus eram, et suscepistis me, infirmus et uisitastis me. In carcere eram, et uenistis ad me.
59.4.28 Quamobrem ut haec audire1470/1486/1530: audire hoc mereamur, uestiamus nudum, colligamus hospitem, cibum demus esurienti, sitienti potum, infirmos et carcere deuinctos uisitemus, ut spe bona ueniam consequamurB: consequemur peccatorum, et illorum bonorum, quae omnem sensum excedunt, fiamus participes, quae utinam omnes consequamur.
59.4.29 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria et imperium in saecula1530: secula seculorum, Amen.