PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.4.18 Archa multociens cum uestimentis capta, ultimo circumimmisit te dampno. Hanc autem neque mors ledere potest custodiam. Neque enim ostiis hic nobis opus est, neque uectibus, non famulis uigilantibus, non alia quadam tali munitione.
CLOSE
Griffolini

59.4.18 Arca non nunquam cum uestibus direpta magno te afficit damno. Quae pauperibus damus custodienda, neque morte amittentur, neque seris aut uectibus indigent, non seruorum uigilia, nulla huiusmodi cautione,
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.4.18 Arca nonnunquam cum vestibus direpta, magno te afficit damno: quae pauperibus damus custodienda, neque morte amittentur, neque seris aut vectibus indigent, non seruorum vigilia, nulla huiusmodi cautione,
CLOSE
Montfaucon

59.4.18 Arca saepe cum vestibus abrepta, extremo te affecit damno: hanc vero custodiam ne mors quidem potest labefactare. Neque enim portis aut vectibus hic nobis est opus, non servis vigilantibus, nec alia quavis cautione.