Omelia LIX (lviii)

59.1.1 Et audiuit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum inuenisset eum, dixit ei: Tu credis in filium dei? Respondit ille, et1603: om. dixit: Quis est domine vt credam in eum?

59.1.2 Qui propter veritatem et Christi confessionem malo et contumelia aliqua afficiuntur, hi maxime a deo honorantur.

59.1.3 Vt enim qui propter deum pecunias dispergit, is maxime eas inuenit: et qui odit animam suam, is vel in primis amat: ita contumelia affectus propter deum, is plurimum honoratur a deo: quod caeco vsuuenit.

59.1.4 Eiectus est e templo a Iudaeis, et a templi domino inuentus est. A pestifero concilio liberatus, salutiferum est fontem consecutus.

59.1.5 Contemptus a contemptoribus Christi, ab angelorum rege honoratus est. Haec sunt veritatis praemia,

59.1.6 ita et nos dispersis his1603: hic rebus, et pecuniis nostris, illuc fidenter proficiscemur. Si hic inopi largiemur, quiescemus in coelis. Si propter deum nobis maledicetur, et in hac et futura vita laudabimur.

59.1.7 Eiectum e templo inuenit Christus, quem euangelista hac gratia venisse significat vt illi occurreret. Et considera quibus eum praemiis remunerat, summo omnium bonorum.

59.1.8 Se enim ei notum fecit, a quo prius ignorabatur, eumque discipulis suis annumerauit.

59.1.9 Et intuere illius diligentiam: dicente enim Iesu: Tu credis in filium dei? respondet, Domine quis est.1603: est?

59.1.10 Nondum enim ipsum viderat, quamuis sanatus: antea nanque caecus fuerat, sanatus ad Iudaeos adductus est,

59.1.11 vt enim munerarius athletam victoria insignem et coronatum, ita hunc Iesus accipit. Tu credis, inquit, in filium dei?

59.1.12 Quid hoc? Post tantam cum Iudaeis controuersiam, post tot verba et contentiones, an credat, interrogat: non quod eius ignoraret animum, sed vt notum aliis faceret, et eius se fidem plurimi facere demonstraret.

59.1.13 Contumelia me tantus populus affecit, inquit, sed nihilipendo1603: nihil pendo, fides vna mihi curae est. Pluris enim faciendus est vnus, qui domini facit voluntatem, quam multi transgressores. Tu credis in filium dei?

59.1.14 ac si praesens quae dixerat, accepisset rogat, et sui concitat desiderium. Neque primum ait, crede, sed interrogauit. Quid ille? Et quis est domine, vt credam in eum?

59.1.15 Desiderantis et valde inquirentis animae verbum, pro quo tanta locutus est, eum ignorat? vt veritatis eum amatorem esse intelligas: nondum enim eum viderat.

59.1.16 Dicit ei: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ille est. Non dixit, ego sum: sed remissius adhuc, et vidisti eum. Dubium verbum, ideo manifestius subdit, Qui loquitur tecum, ille est.

59.1.17 At ille ait: Credo domine: et procidens adorauit eum. Neque dixit, ego sum qui te curaui: qui dixi tibi, Vade, lauare in Siloa: sed his omnibus omissis, inquit: Credis in filium dei?

59.1.18 ille affectum suum euestigio adorando praetulit, quod pauci curati fecerunt, vt leprosi illi, et alii: hoc pacto diuinam eius virtutem demonstrauit,

59.1.19 ne quis enim verbotenus dixisse arbitrari possit, opus etiam addidit. Eo autem adorante, inquit Iesus: In iuditium ego veni in mundum, vt non videntes, videant: et qui vident, caeci fiant.

59.1.20 Hoc et Paulus inquit: Quid ergo dicemus? quod gentes non sequentes iusticiam, acceperunt iusticiam: iusticiam autem quae est ex fide: Israel autem sequens legem iusticiae, in legem iusticiae non venit.

59.1.21 His verbis, in iudicium veni: magis illum in fide confirmat, et qui aderant excitauit:

59.1.22 hoc est, Pharisaeos qui sequebantur. In iudicium, id est, in maius supplicium: ostendens qui se tanquam peccatorem damnarent, damnatos esse:

59.1.23 hoc in loco duos visus, et duas meminit caecitates, et quae sensu, et quae intellectu percipiuntur.

59.1.24 Tum quidam ex Pharisaeis qui sequebantur, dixerunt: Nunquid et nos caeci sumus? Vt in alio loco, Nemini seruiuimus vnquam, et ex fornicatione nati non sumus: ita et nunc his sensibilibus tantum insistebant, et huius pudebat caecitatis.

59.1.25 Inde ostendens melius fuisse eis caecos esse, quam videre, inquit: Si caeci essetis, non haberetis peccatum.

59.1.26 Cum caecitatem ignominiam putarent, in eos inuehitur, quod propterea magis punientur.

59.1.27 Ita semper humani animi elationem comprimit, et ad magnorum et mirabilium erigit cognitionem. Nunc vos videre dicitis,

59.1.28 vt antea deum vestrum esse dicebatis, sed non videtis:

59.1.29 ita quod sibi laudi arbitrabantur, id supplicio fore ostendit. Et a priori quidem caecitate caecum natum curauit, nunc de Iudaeorum disputat caecitate.

59.1.30 Ne enim dicerent, non propter suam caecitatem ad eum non accedere, sed vt deceptorem vitare, huc omnem refert disputationem.

59.2.1 At non simpliciter euangelista inquit audisse haec Pharisaeos, qui cum eo erant, et dixisse, Nunquid et nos caeci sumus? Sed vt tibi in memoriam reducat, hos illos esse qui antea Christum oppugnabant, et lapidibus impetebant.

59.2.2 Sunt enim quidam in superficie quidem sectatores, qui facile in contrariam mutantur sententiam: vnde ergo non deceptorem, sed pastorem probat, adducendo vtriusque indicia1603: iudicia, et sic eis rei veritatem inquirendam relinquit.

59.2.3 Et primum quis deceptor et fur sit, demonstrat inquiens: Amen amen dico vobis, qui non ingreditur per ostium in ouile ouium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

59.2.4 Ecce latronis signa: primum palam non ingreditur, neque audet: inde non per scripturarum testimonium, quod per ostium significatur.

59.2.5 Hic et qui fuerunt, et qui futuri sunt notat, et Antichristum, et falsos Christos, et Iudam, et Theudam, et alios huiusmodi. Merito autem ostium scripturas appellat,

59.2.6 quoniam nos ad deum ducunt, et eius nobis cognitionem aperiunt: ipsae oues faciunt, ipsae custodiunt, neque lupos irrumpere permittunt.

59.2.7 Tanquam enim ostium firmissimum haereticos arcent, et in tuto constituunt: neque nos, modo velimus, aberrare vnquam sinent.

59.2.8 Et nisi hoc ostium infringamus, nunquam nos inimici nostri poterunt expugnare, per hoc ostium et pastores, et alii omnes ingrediemur:

59.2.9 in ouile autem, hoc est, ad oues, et earum curam. Qui enim sacra non vtitur scriptura, sed ascendit aliunde: id est, non concessa via, is fur est.

59.2.10 Ecce cum patre conuenientiam, cum scripturas in medium proferat. Ideo Iudaeis dicebat, Scrutamini scripturas. Et Mosem, et prophetas omnes adducit in testimonium.

59.2.11 Omnes, inquit, qui audiunt ex prophetis, venient ad me. Et si crederetis Mosi, crederetis et mihi: hic idem per translationem ponit.

59.2.12 Hac1603: Haec autem particula, Ascendit aliunde: et scribas significat: qui cum docerent, et facienda praeciperent, ipsi legem transgrediebantur, quod ipse exprobrauit, dicens: Nemo vestrum facit legem.

59.2.13 Et recte inquit ascendit, et non ingreditur: nam furis est sepem, vel parietem ascendere, et cum periculo omnia moliri. Ecce quo pacto descripsit latronem. Considera pastoris signa.

59.2.14 Qui ingreditur per ostium, hic est pastor ouium, huic ostiarius aperit, et vocem eius oues audiunt. Et proprias oues vocat nominatim: et cum proprias oues emiserit, ante eas vadit.

59.2.15 Haec pastoris est et furis differentia. Videamus quo pacto sequentia conueniant: Huic, inquit, ostiarius aperit. Mansit in translatione, vt significantius loqueretur.

59.2.16 Quod si ad verba parabolam vis accommodare, nihil prohibet hoc in loco per ostiarium Mosem significari, cui eloquia dei credita sunt, cuius vocem oues audiunt. Et proprias vocat nominatim.

59.2.17 Cum enim frequenter eum deceptorem vocarent, idque ex incredulitate sua confirmarent, dicentes: Quis principum credidit in eum:

59.2.18 non ex ipsorum pertinacia se, sed illos deceptores putandos, quod sibi non crederent, et merito ab ouium numero expellendos ostendit.

59.2.19 Nam si pastoris est per solitum ingredi ostium, ipse per hoc ingressus est, et omnes secuti poterunt oues esse: qui inde se auerterunt, non ipsos pastor, sed ipsi se ab ouium numero abdicarunt.

59.2.20 Quod autem se ostium appellarit, nemo perturbetur: siquidem et pastorem se, et ouem dicit, et varie suam praedicat dispensationem.

59.2.21 Quando nos patri offert, ostium: cum nostri curam gerit, pastorem se profitetur. Ne enim ipsum patri tantum offerre nos putes, etiam se pastorem dicit.

59.2.22 Et oues vocem eius audiunt, et proprias oues vocat, et educit eas, et ipse ante eas vadit. At contrarium pastores faciunt, sequuntur non praecedunt.

59.2.23 Sed vt se omnium ad veritatem inueniendam ducem ostendat, contrarium pastoribus morem seruat:

59.2.24 quemadmodum cum oues per orbem dimisit, non extra, sed in medio luporum misit. Longe enim admirabilior ars nostra pastoralis est.

59.3.1 Videtur autem et caecus hoc in loco significari, quem e medio Iudaeorum vocauit, et audiuit vocem eius, et cognouit.

59.3.2 Alienum autem non sequuntur, quoniam alienorum vocem nesciunt. Siue de Theudae et Iudae assertoribus hic loquatur, omnes, inquit, qui in eos crediderunt dispersi sunt: siue de futuris, qui a pseudochristis decipiendi erant.

59.3.3 Et ne dicerent ipsum vnum illorum esse, plurimum se ab illis diuersum ostendit, et primum a doctrina scripturarum quibus eos adducit, illi aliunde:

59.3.4 inde ab ouium obedientia, quia omnes ipsi non viuenti tantum, sed et mortuo paruerunt, illos vero quamprimum dimiserunt. Praeterea quod non paruum est,

59.3.5 illi tanquam tyranni per seditionem omnia faciebant: a qua suspicione tantum hic aberat, vt cum vellent ipsum regem facere, recusaret: et cum rogarent, an liceret censum dari Caesari, afferri praeciperet, vt numisma cognosceret.

59.3.6 Ad haec ipse pro ouium salute venit, vt vitam haberent, et abundantius haberent: illi etiam praesenti vita suos priuarunt,

59.3.7 qui etiam tradiderunt sibi commissos, et fugerunt. Hic adeo generose perstitit, vt animam traderet: illi inuiti, coacti, fugientes quae passi sunt pertulerunt, hic sponte omnia subiuit.

59.3.8 Hoc prouerbium dixit eis Iesus, illi autem non cognouerunt quid loqueretur eis. Et qua gratia obscurius locutus est? Vt attentiores redderet:

59.3.9 quod mox exponit, inquiens, Ego sum ostium: per me si quis introierit, saluabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet. Hoc est, securus erit et liber.

59.3.10 Pascua autem et pabulum ouium potestatem atque libertatem signat, hoc est, nemo inde eum1603: cum expellit: quod et Apostolis vsuuenit, qui audenter ingressi sunt et egressi, tanquam vniuersi orbis domini, et a nemine eiici potuerunt.

59.3.11 Omnes quotquot ante me venerunt, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oues. Non de prophetis hoc intelligendum, vt aiunt haeretici:

59.3.12 illos enim audierunt, et per eos Christo crediderunt: sed de Theuda et Iuda, et aliis seditiosis. Illud praeterea verbum, non audierunt, in ouium laudem dictum est:

59.3.13 quod contra esset, si prophetas non audissent, fuissent enim maxime reprehendendi. Vnde constat, quod ait, non audierunt, de seditiosis illis dici.

59.3.14 Fur non venit, nisi vt furetur, et mactet et perdat. Vt tunc vsuuenit, siquidem omnes mactati sunt et deperditi. Ego autem veni, vt vitam habeant, et abundantius habeant.

59.3.15 Et quid quaeso, vita abundantius? Regnum coelorum, sed adhuc vitae nomine tanquam eis noto contentus est. Ego sum pastor ille bonus.

59.3.16 Hic iam passionem insinuat, quod pro mundi salute moriturus est, neque inuitus. Inde iterum ad pastoris et mercenarii parabolam venit.

59.3.17 Bonus enim pastor animam suam ponit pro ouibus: mercenarius autem, qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae, videt lupum venientem, et dimittit oues, et fugit, et venit lupus, et rapit eas.

59.3.18 Hic suam paternae aequiparat potestati. Siquidem pastor ipse est, et cuius propriae sunt oues. Intueris altiorem in parabolis sensum, vbi obscurius loquitur, neque auditoribus causam calumniandi praebet.

59.3.19 Quid ergo hic facit mercenarius? Videt lupum venientem, et dimittit oues, et lupus venit, et rapit eas. Hoc illi faciebant, ipse contra.

59.3.20 Etenim cum comprehensus est, inquit: Sinite hos abire, vt impleretur sermo, quia nemo ex ipsis periit.

59.3.21 Hoc in loco potest et spiritalis lupus intelligi, quem non sinit vt oues auferat. Hic autem non modo lupus, sed et leo est. Nam aduersarius noster diabolus, inquit, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem deuoret.

59.3.22 hic idem et serpens et draco, ambulabitis enim super serpentes et scorpiones.

59.4.1 Quare vos hortor dilectissimi, sub pastoris nostri custodia in pascuis maneamus. Manebimus autem si vocem eius audierimus, si ei parebimus, si alienum non sequemur.

59.4.2 Et quae nam vox est? Beati pauperes spiritu, beati mundo corde, beati misericordes. Hoc pacto sub pastore manebimus, et lupus ingredi non poterit:

59.4.3 et si ingrederetur, detrimentum acciperet: pastorem nanque adeo nos amantem habemus, vt animam suam pro nobis traderet.

59.4.4 Cum enim et possit et amet, quid impedit ne liberemur? Nihil sane, nisi nosmetipsi deficiamus: quod quo modo accidat,

59.4.5 audi ipsum dicentem: Non potestis duobus dominis seruire, deo et mammonae: cui si seruiemus, grauissimae subiiciemur tyrannidi. Omni enim tyranno grauior est pecuniarum cupiditas.

59.4.6 Nullam enim voluptatem habet, sed curas, inuidiam, insidias, odia, calumnias, et innumera virtutis impedimenta: desidiam, luxuriam, auariciam, ebrietatem, quae liberos penitus in seruitutem redigunt, et seruis empticiis peiores efficiunt: et non hominum tantum, sed grauissimorum affectuum et morborum animae seruos.

59.4.7 Hic multa audet, quae neque deo, neque hominibus placent, veritus ne quis hanc sibi auferat seruitutem. O amarum seruitium, o diabolicam potestatem.

59.4.8 Hic omnium affectuum1603: affectum molestissimus est, cum tantis malis deuincti gaudemus, et catenas libenter amplectimur, et tenebrarum carcerem habitantes, in lucem prodire nolumus: sed malis inhaeremus, malis oblectamur.

59.4.9 Quare de nobis minime sperandum est, vt resipiscamus, qui peiori quam qui metalla effodiunt, conditione sumus. Misere enim sine vlla mercedis spe laboramus.

59.4.10 Et quod grauius est, si quis nos hac captiuitate liberare vellet, non pateremur, sed aegre ferremus, et indignaremur:

59.4.11 in nullo hac ratione melius affecti, quam qui1603: quod insania sint correpti: imo illis omnibus tanto miseriores, quod nolumus ab insania liberari.

59.4.12 Nunquid propterea in hunc mundum venisti? num propterea homo factus es, vt aes et aurum accumules?

59.4.13 Non ideo te ad suam finxit deus imaginem, sed vt sibi placeas, vt futura bona consequaris, vt cum angelis psallas.

59.4.14 Quid hanc reiicis cognationem? Quid te in extremam, et degenerem deiicis infamiam? Qui eodem quo tu partu natus est, partu dico spirituali, fame tabescit, tu copia rumperis:

59.4.15 frater nudo corpore oberrat, tu vestes vestibus addis, quae tineis consumuntur: et quanto satius foret, vt his egenorum corpora tegerentur:

59.4.16 quae si hoc pacto consumerentur, illa te cura absoluerent, et futuram tibi vitam largirentur. Quod si non placet, a tineis consumptas tandem confer in pauperes,

59.4.17 qui recte eas norunt excutere: etenim Christi corpus, quauis arca honorabilius est et securius, quippe quod non tantum illas custodit, et incorruptas conseruat, sed pulchriores efficit.

59.4.18 Arca nonnunquam cum vestibus direpta, magno te afficit damno: quae pauperibus damus custodienda, neque morte amittentur, neque seris aut vectibus indigent, non seruorum vigilia, nulla huiusmodi cautione,

59.4.19 omnibus insidiis libera sunt, et custodita reponuntur, vt credibile est, quae commendantur in coelis. Nulli enim maliciae locus ille peruius est. His nos monitionibus nunquam cessamus, neque vos vnquam paretis,

59.4.20 causa quod pusilli sumus animi, et terrenis inhiamus, et deorsum trahimur: imo absit, vt vos omnes damnem, tanquam incurabiliter aegrotetis.

59.4.21 Nam si diuitiis ebrii his admonitionibus aures obstruunt, pauperes saltem attendere poterunt. Et quid haec ad pauperes, inquies? neque enim aurum habent, neque tot vestimenta:

59.4.22 sed panem tamen habent, et aquam frigidam: Sed et duos obolos, et pedes vt visitare possint infirmos: linguam etiam, vt sermone consolentur vulneratum: domum praeterea vel tegetem, vt hospitem accipiant, habent.

59.4.23 Non enim innumera talenta a pauperibus, sed diuitibus exigimus. Quod si ad pauperis ostium dominus noster venerit, obolum ab eo accipere hoc modo non pudebit, sed maiora quam a multa dantibus accepisse profitebitur.

59.4.24 Quot hic adstantium illo tempore fuisse optarent, quo Christus in carne terram peragrauit, vt cum eo versati essent, et conuixissent?

59.4.25 Ecce nunc hoc nobis magis licet, vocare eum ad prandium possumus, et cum eo viuere, et magis proficere. Eorum nanque qui cum eo viuebant, nonnulli perierunt, vt Iudas et huiusmodi:

59.4.26 eorum autem qui eum in domum suam aduocant, et domum, et mensam communicant, vnusquisque maxime laudabitur, et gratiae his habebuntur.

59.4.27 Venite, inquit, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare: sitiui, et dedistis mihi bibere: peregrinus eram, et suscepistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.

59.4.28 Quamobrem, vt audire hoc mereamur, vestiamus nudum, colligamus hospitem, cibum demus esurienti, sitienti potum, infirmos et carcere deuinctos visitemus, vt spe bona veniam consequamur peccatorum, et illorum bonorum quae omnem sensum excedunt fiamus participes: quae vtinam omnes consequamur,

59.4.29 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria, et imperium in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY