PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.2.21 Cum enim adducat nos patri, ostium seipsum dicit esse uel uocat, cum autem procurat pastorem. Vt enim non hoc opus esse eius extimes solum, hoc id est adducere, dicit et pastorem seipsum.
CLOSE
Griffolini

59.2.21 Quando nos patri offert, hostium, cum nostrum1530: nostri curam gerit, pastorem se profitetur. Ne ue ut ipsum patri tantum offerre nos putes, etiam se pastorem dicit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.2.21 Quando nos patri offert, ostium: cum nostri curam gerit, pastorem se profitetur. Ne enim ipsum patri tantum offerre nos putes, etiam se pastorem dicit.
CLOSE
Montfaucon

59.2.21 Nam quando nos Patri offert, se ostium appellat; cum nostri curam gerit, pastorem. Ne enim solum ejus opus esse putes, quod nos Patri offerat, se pastorem vocat.