PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.2.19 Si enim pastoris est per legitimum intrare ostium, ipse autem intrauit. Per hoc omnes qui quidem secuti sunt, possunt esse oues. Qui uero abscisi sunt, non pastori detrahunt, sed ab ouium cognatione seipsos abstrahunt.
CLOSE
Griffolini

59.2.19 Nam si pastoris est per solitum ingredi hostium, ipse per hoc ingressus est, et omnes secuti poterunt oues esse. Qui inde se auerterunt, non ipsos pastor, sed ipsi se ab ouium numero abdicarunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.2.19 Nam si pastoris est per solitum ingredi ostium, ipse per hoc ingressus est, et omnes secuti poterunt oues esse: qui inde se auerterunt, non ipsos pastor, sed ipsi se ab ouium numero abdicarunt.
CLOSE
Montfaucon

59.2.19 Nam si pastoris est per statutum ingredi ostium, et ipse per hoc ingressus est, qui sequuntur omnes, oves esse poterunt; qui autem se sequestrarunt, non ideo pastori nocuere, sed se ex ovium societate disjunxerunt.