PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.4.6 Nam delectationem quidem nullam habet. Sollicitudines autem et inuidias et insidias et odium et calumpnias et uirtutis animi infinitas prohibitiones, id est pigriciam, luxuriam, auariciam, ebrietatem et liberos seruos facit et argento empticiis deteriores, et seruos non hominum, sed difficilioris passionum et anime egritudinum.
CLOSE
Griffolini

59.4.6 Nullam enim uoluptatem habet, sed curas, inuidiam, insidias, odia, calumnias, et innumera uirtutis impedimenta, desidiam1470: desideria, luxuriam, auaritiam, ebrietatem, quae liberos penitus in seruitutem redigunt, et numulariis peiores efficiunt, et non hominum tantum, sed grauissimi1530: grauissimorum affectuum et morborum animae seruos.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.4.6 Nullam enim voluptatem habet, sed curas, inuidiam, insidias, odia, calumnias, et innumera virtutis impedimenta: desidiam, luxuriam, auariciam, ebrietatem, quae liberos penitus in seruitutem redigunt, et seruis empticiis peiores efficiunt: et non hominum tantum, sed grauissimorum affectuum et morborum animae seruos.
CLOSE
Montfaucon

59.4.6 Nullam habet voluptatem; sed solicitudines, invidiam, insidias, odium, sycophantias, et mille virtutis impedimenta, desidiam, lasciviam, avaritiam, ebrietatem, quae liberos in servitutem redigunt, et servis deteriores constituunt: servos, inquam, reddunt, non hominum, sed gravissimi omnium animi morborum.