PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.4.25 Ecce nunc licet hec fieri, et uocare eum magis ad pulmentum et communicari cum eo et in maiori lucro. Nam eorum quidem qui tunc eo commune facti sunt, multi et perierunt qualis fuit Iudas, sed et alii tales.
CLOSE
Griffolini

59.4.25 Ecce nunc hoc nobis magis licet. Vocare eum ad prandium possumus, et cum eo uiuere, et magis proficere. Eorum nanque, qui cum eo uiuebant, nonnulli perierunt, ut Iudas et huiusmodi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.4.25 Ecce nunc hoc nobis magis licet, vocare eum ad prandium possumus, et cum eo viuere, et magis proficere. Eorum nanque qui cum eo viuebant, nonnulli perierunt, vt Iudas et huiusmodi:
CLOSE
Montfaucon

59.4.25 Ecce jam licet, possumus illum ad prandium vocare, cum ipso convivari, et cum majori lucro. Eorum enim qui cum illo convivabantur multi perierunt, ut Judas et hujusmodi homines.