59.2.13 Et non dixit: Ascendit et non intrat quod est furis maceriem semper salire uolentis, et periculose omnia agentis. Vidisti qualiter descripsit latronem, intuere et pastoris cognitionem. Que igitur hec est?
59.2.13 Et recte inquit: Ascendit, et non: Ingreditur. Nam furis est sepem, uel parietem ascendere, et cum periculoB: pericula omnia moliri. Ecce quo pacto descripsit latronem. Consydera pastoris signa.
59.2.13 Et recte inquit ascendit, et non ingreditur: nam furis est sepem, vel parietem ascendere, et cum periculo omnia moliri. Ecce quo pacto descripsit latronem. Considera pastoris signa.
59.2.13 Ac probe dixit, ascendit, non, ingreditur, quod est furis parietem supergredi nitentis, et cum periculo omnia facientis. Viden’ quomodo furem descripsit? Jam pastoris indicium animadverte. Quodnam illud est?