PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.3.13 Nusquam autem Iudes laudari eos qui non obedierunt prophetis, sed contrarium malos dicens et eis detrahens uehementer. Vnde manifestum est quoniam hoc id est non audierunt. Nunc de sediciosis hiis dictum est:
CLOSE
Griffolini

59.3.13 quod contra esset, si prophetas non audissent. Fuissent enim maxime reprehendendi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.3.13 quod contra esset, si prophetas non audissent, fuissent enim maxime reprehendendi. Vnde constat, quod ait, non audierunt, de seditiosis illis dici.
CLOSE
Montfaucon

59.3.13 Nusquam vero laudat eos qui prophetas non audierunt; imo illos admodum improbat et reprehendit: hinc palam est illud, non audierunt, de seditiosis illis dictum fuisse.