PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.3.3 Vt enim non dicat unum illorum hunc esse per multa seipsum ab illis diuidit. Et primam quidem proponit differenciam eam que a scripturis doctrinam. Nam ipse quidem per eas eos adducebat, illi uero non hinc eos attrahebant.
CLOSE
Griffolini

59.3.3 Et ne dicerent ipsum unum illorum esse, plurimum se ab illis diuersum ostendit, et primum a doctrina scripturarum, quibus eos adducit, illi aliunde.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.3.3 Et ne dicerent ipsum vnum illorum esse, plurimum se ab illis diuersum ostendit, et primum a doctrina scripturarum quibus eos adducit, illi aliunde:
CLOSE
Montfaucon

59.3.3 Ne dicerent enim, se quemdam ipsorum esse; longe se ab illis diversum ostendit. Primam differentiam affert, doctrinam ex Scripturis sumptam, quarum ductu illos agebat: alii vero secus.