PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.2.16 Si uero et secundum dictionem uelit parabolam inuestigare, nichil prohibet hic ostiarium uocare Moysen. Ille enim est cui eloquia Deum credita sunt, cuius et uocem audiunt oues et proprias uocat secundum nomen.
CLOSE
Griffolini

59.2.16 Quod si ad uerba parabolam uis accomodare, nihil prohibet hoc in loco per hostiarium Moysen significari, cui eloquia dei credita sunt, cuius uocem oues audiunt, et proprias uocat nominatim.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.2.16 Quod si ad verba parabolam vis accommodare, nihil prohibet hoc in loco per ostiarium Mosem significari, cui eloquia dei credita sunt, cuius vocem oues audiunt. Et proprias vocat nominatim.
CLOSE
Montfaucon

59.2.16 Quod si parabolae verba singula explorare velis; nihil obstat quominus hic ostiarium intelligamus Moysem. Illi namque Dei eloquia credita sunt, cujus vocem oves audiunt, Et proprias vocat nominatim.