PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

59.2.2 Erant enim quidam superficiete neque sequentes et facile in contrarium transmutari. Vnde igitur construit quoniam non est erroneus sed pastor, ponens cognitiones alterutrius et pastoris et lacessitoris et ab eis tribuens eis inuestigare ueritatem.
CLOSE
Griffolini

59.2.2 Sunt enim quidam in superficie quidem sectatores, qui facile in contrariam mutantur sententiam. Vnde ergo non deceptorem, sed pastorem probat?1470/1486/1530: probat: Adducendo utriusque inditia1486/1530: iudicia, et sic eis rei ueritatem inquirendam relinquit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

59.2.2 Sunt enim quidam in superficie quidem sectatores, qui facile in contrariam mutantur sententiam: vnde ergo non deceptorem, sed pastorem probat, adducendo vtriusque indicia1603: iudicia, et sic eis rei veritatem inquirendam relinquit.
CLOSE
Montfaucon

59.2.2 Erant enim quidam qui perfunctorie sequebantur, et facile in contrarium vertebantur. Undenam ergo se probat, non deceptorem, sed pastorem esse? Allatis utrinque indiciis et pastoris et deceptoris, et hinc illis explorandae veritatis ansam praebet.