6.1.1 Factus fuit homo missus a deo, nomen ei Iohannes. Loqutus de deo uerba, ea que festinabant in initio, uia et ordine proueniens, et ad uerbi preconem homonimum eius Iohannem, uenit de reliquo.
6.1.1 Fuit homo missus a deo, cui nomen erat Ioannes. Cum de uerbo dei in euangelii sui principio ea Ioannes disseruisset, quae mentes nostras facile allicere possent ad credendum, uia et ordine procedens ad ipsius uerbi praeconem ac nuntium, et eodem quo ipse nomine appellatum, Ioannem scilicet, uenit.
6.1.1Fuit homo missus a deo, cui nomen erat Ioannes. Cum de verbo dei in euangelii sui principio ea Ioannes disseruisset, quae mentes nostras facile allicere possent ad credendum, via et ordine procedens ad ipsius verbi praeconem ac nuncium, et eodem quo ipse nomine appellatum, Ioannem scilicet, venit.
6.1.1Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. In exordio de Deo Verbo quae praecipua et magis necessaria erant loquutus Evangelista, ordine procedens, ad Verbi praeconem sibi cognominem Joannem postea venit.