Homilia VI (v)
6.1.1 Fuit homo missus a deo, cui nomen erat Ioannes. Cum de uerbo dei in euangelii sui principio ea Ioannes disseruisset, quae mentes nostras facile allicere possent ad credendum, uia et ordine procedens ad ipsius uerbi praeconem ac nuntium, et eodem quo ipse nomine appellatum, Ioannem scilicet, uenit.
6.1.2 Tu autem cum a deo missum intelligas, nihil iam humanum ab eo dici, annuntiari ue existimes. Non enim suum quicquam, sed mittentis archana denuntiat. Iccirco angelus appellatur, hoc est nuntius. Est enim nuntii officium nihil ex se dicere.
6.1.3 Fuit autem hoc in loco non transitus adesse, sed ipsius apostolatus est significatiuum. Fuit missus, inquit, pro missus est. Quomodo igitur textum illum apostoli, Qui cum in forma dei esset, non eandem cum patre essentiam significare dicunt,1470/1486/1530: dicunt? eo quod non praeponatur articulus?1470/1486/1530: articulus.
6.1.4 Ecce hoc in loco nullus praeponitur. Nunquid igitur de patre hic non loquitur? Quid igitur dicemus prophetae dicenti: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam ante te.1486/1530: te? Meum nanque et tuum duas personas significat. Hic uenit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.
6.1.5 Quid hoc, dicet fortasse quispiam, seruus de domino testimonium perhibet?1470: perhibet. Verum cum non solum a seruo testimonio perhibitus sit, sed ad seruum etiam uenerit, et cum Iudaeis ab eo1470/1486/1530: om. baptizatus, nonne magis et commoueberis et dubitabis?
6.1.6 Sed quid perturbari commouerique oportet? Admirare potius ineffabilem dei benignitatem. Quod siquis adhuc dubius, in perturbatione1470/1486/1530: in perturbatione dubius persisteret, dic ad illum id quod ad Ioannem dixit: Sine modo. Sic enim opus est nobis impleri1530: implere omnem iustitiam. Si uero amplius quis perturbabitur, et illud ad Iudaeos dictum adducet: Ego non ab homine testimonium accipio, dicetque:
6.1.7 Si hoc non indiget testimonio, quanam gratia missus est a deo Ioannes? Respondendum est, non propterea quod ipsius testimonio indigeret, (Profanum enim id asserere) sed ea quam ipse Ioannes subdit causa: Vt omnes crederent per illum.
6.1.8 Ipse autem Christus cum dixisset: Ego non ab homine testimonium accipio, ne apud indoctiores sibi ipsi pugnare1530: repugnare uideretur, cum nunc dicat: Alius de me perhibet testimonium, et scio quia uerum est testimonium eius, Ioannem significans, nunc non ab homine testimonium accipio, mox adiectione eam soluit dubitationem inquiens: Sed haec dico propter uos, ut salui sitis. Quasi dicat deus ego sum, et dei unigenitus filius, et supernae et immortalis substantiae, nulliusque indigeo testimonio.
6.1.9 Et quamuis nemo hoc profiteretur, nihil propterea natura mea fit minor, nihil deterior. Sed cum mortalium salus mihi curae esset, in hanc descendi humilitatem, ut hominis testimonio me subiicerem.
6.1.10 Nam propter Iudaeorum imbecillitatem, hoc pacto melius faciliusque fides in eum extendi propagarique poterat. Sicut igitur carnem induit, ne si nuda se diuinitate exhiberet, omnes perderet, ita uirum, qui se annuntiaret, misit, ut cum familiarem uocem populi audirent, facilius ad credendum adducerentur.
6.1.11 Nam quod nihil illo teste indigeret, satis erat1530: om., quisnam esset nuda duntaxat, et aperta substantia1530: substantia potuit ostendere, atque ita omnes in admirationem conuertere. Non tamen id fecit, quoniam, ut iam dixi, omnes perdidisset, cum nemo posset inaccessam illius lucis praesentiam tolerare.
6.1.12 Propterea, ut dictum est, carnem induit, et uni conseruorum nostrorum de se testimonium mandauit. Quoniam ad salutem nostram omnia operatus est. Neque suae duntaxat dignitati, sed auditorum usui facilitatique consuluit. Quod ipse quoque his uerbis significauit1470/1486/1530: significat: Haec dico propter uos, ut saluemini.
6.1.13 Et euangelista cum de domino locutus dixisset: Vt testimonium perhiberet de lumine, addidit: Vt omnes crederent per illum, quasi dicat, ne putes hac causa testificatum uenisse Ioannem baptistam, ut fidei ratione aliquid domino adderet, sed ut sui homines crederent per ipsum.
6.1.14 Quod autem ad hanc tollendam suspitionem hoc dixerit, ex sequentibus constat. Addit enim: Non erat ille lux. Nam si non huius suspitionis gratia in hoc institisset, praeterisset simpliciter, et potius esset eiusdem rei repetitio, quam doctrinae clarior significatio. Quippe cum dixerit: Missus est ut testimonium perhiberet de lumine, prosequitur: Non erat ille lux.
6.1.15 Neque id temere. Sed quoniam frequenter apud nos qui testimonium perhibet, maior eo est, de quo perhibetur, et maioris plaerunque auctoritatis apparet, nequa de Ioanne huiusmodi oriretur suspitio, ab ipso statim principio eam penitus tollit ostenditque, et quis perhibuerit, et de quo perhibitum sit testimonium, et quae sit inter eos differentia.
6.1.16 Et in hoc eius incomparabilem enarrat essentiam. Et ita audenter iam reliquam aggreditur orationem. Necnon siquid absurdum temerarium ue oriebatur, quo stultorum mentes commoueri potuissent, e medio diligenter sublato, ita omnia persequitur, ut facile iam nullo impedimento doctrinae suae rationem edoceat.
6.1.17 Oremus itaque cum horum sensuum reuelatione, et doctrinae huius ueritate puram etiam uitam nullis huius1530: his sordibus inquinatam. Siquidem nullus eorum usus1486: uisus est, nisi bonis illustrentur operibus.
6.1.18 Quamuis enim fidem firmissimam, quamuis scripturarum sensus haberemus, a uitae autem patrocinio et deserti essemus, et nudi, nihil nos a geennae ignibus eriperet, quin perpetua et inextinguibili flamma consumeremur.
6.1.19 Quemadmodum enim qui bene operantur, resurgent in uitam aeternam, ita qui male in supplicium aeternum, quod nullo unquam fine praescribitur.
6.1.20 Quare omni diligentia curaque adhibita contendamus, ne quod ex uera et firma fide lucrum accoepimus, operum prauitate perdatur. Sed in hac uita totis uiribus Christi sectemur uestigia. Cui beatitudini nihil est conferendum.
6.1.21 Atque utinam pure et sancte uiuentes quaecunque dicta sunt, ad dei gloriam referamus. Cui honor simul et unigenito filio et spiritui sancto in saecula1470/1486: secula. Amen.; 1530: secula seculorum, Amen.1470/1486: secula. Amen.; 1530: secula seculorum, Amen..