PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

6.1.8 Sed et ipse Christus cum dixisset, quoniam ab homine testimonium non suscipio, ut non uideatur apud insipientes sibi ipsi obuiare. Nunc quidem dicens, alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia uerum est testimonium eius. Iohannem enim ostendebat, nunc autem dicens ab homine testimonium non suscipio, induxit solutionem ita dicens: Sed hec dico ut saluemini. Acsi diceret: Quoniam quidem deus sum et dei filius proprius et substancie illius incorruptibilis et beate, nullo indigeo testificante.
CLOSE
Griffolini

6.1.8 Ipse autem Christus cum dixisset: Ego non ab homine testimonium accipio, ne apud indoctiores sibi ipsi pugnare1530: repugnare uideretur, cum nunc dicat: Alius de me perhibet testimonium, et scio quia uerum est testimonium eius, Ioannem significans, nunc non ab homine testimonium accipio, mox adiectione eam soluit dubitationem inquiens: Sed haec dico propter uos, ut salui sitis. Quasi dicat deus ego sum, et dei unigenitus filius, et supernae et immortalis substantiae, nulliusque indigeo testimonio.
CLOSE
Griffolini-Montanus

6.1.8 Ipse autem Christus cum dixisset, Ego non ab homine testimonium accipio: ne apud indoctiores sibiipsi repugnare videretur, cum nunc dicat, Alius de me perhibet testimonium, et scio quia verum est testimonium eius, Ioannem significans: nunc, non ab homine testimonium accipio, mox adiectione eam soluit dubitationem, inquiens: Sed haec dico propter vos, vt salui sitis: quasi dicat, Deus ego sum, et dei vnigenitus filius, et supernae et immortalis substantiae, nulliusque indigeo testimonio,
CLOSE
Montfaucon

6.1.8 Ipse vero Christus cum dixisset, non ab homine testimonio accipio, ne apud insipientiores sibi ipsi repugnare videretur; cum nunc dicat: Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium ejus, de Joanne loquens; nunc vero, non ab homine testimonium accipio, solutionem mox adjicit dicens: Sed haec dico propter vos, ut salvi sitis; ac si diceret: Deus sum, et Dei verus filius, ex substantia illa immortali et beata, nulliusque testimonio egeo.