Commentarius

[Homilia VI.]

6.1.1 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. In exordio de Deo Verbo quae praecipua et magis necessaria erant loquutus Evangelista, ordine procedens, ad Verbi praeconem sibi cognominem Joannem postea venit.

6.1.2 Tu vero1862: vera cum audis ipsum a Deo missum fuisse, nihil humanum ab eo dici putes. Non enim sua, sed mittentis se dicta profert. Ideoque Angelus appellatus est: Angeli vero sive nuncii officium est, nihil ex se dicere.

6.1.3 Illud autem, fuit, non hic ad exsistentiam transitum significat; sed missionem ipsam: nam illud, fuit missus a Deo, idipsum est quod, missus est a Deo. Quomodo igitur illud, Qui cum in forma Dei esset, dicunt non intelligi de aequalitate Filii cum Patre, eo quod articulus non apponatur?

6.1.4 Ecce enim hic quoque nullus adest articulus. An igitur hic de Patre non est sermo? Quid ergo dicemus de Propheta qui ait: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam? Illud meum et tuum, duas personas significat. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.

6.1.5 Quid hoc, dicet fortasse quispiam, servus de domino testimonium perhibet? Cum ergo non modo illum servi testimonio perhiberi videbis, sed etiam ad servum venire, ac cum Judaeis ab illo baptizari, annon magis obstupesces et dubitabis?

6.1.6 Sed non oportet turbari vel commoveri, at potius ejus ineffabilem benignitatem mirari. Si vero quis dubius in perturbatione maneat, id illi dicet, quod Johanni: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiamNon ab homine testimonium accipio. Quod si magis adhuc turbetur, dicet illi rursum id quod Judaeis dicebat, Non ab homine testimonium accipio.

6.1.7 Si ergo hoc testimonio non eget, cur Joannes missus est a Deo? Non quod ejus testimonio egeret, id enim dicere, extremae impietatis esset. Sed cur tandem? Illud ipse Joannes docet, cum ait: Ut omnes crederent per illum.

6.1.8 Ipse vero Christus cum dixisset, non ab homine testimonio accipio, ne apud insipientiores sibi ipsi repugnare videretur; cum nunc dicat: Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium ejus, de Joanne loquens; nunc vero, non ab homine testimonium accipio, solutionem mox adjicit dicens: Sed haec dico propter vos, ut salvi sitis; ac si diceret: Deus sum, et Dei verus filius, ex substantia illa immortali et beata, nulliusque testimonio egeo.

6.1.9 Etsi enim nemo id testificari vellet, in nullo secundum naturam minor essem. Quia vero multorum salus mihi curae est, ideo in hanc me demisi humilitatem, ut homini testimonium de me ferendum committerem.

6.1.10 Nam perspecta Judaeorum imbecillitate, sic facilior fides in eum futura videbatur. Sicut igitur carnem induit, ne cum nuda divinitate congressus, omnes perderet; sic et praeconem misit hominem, ut congenerem sibi vocem audientes, facilius ii qui tunc audiebant accederent.

6.1.11 Nam quod non illius testimonio opus haberet, hoc solum modo ostendi poterat, si nempe se nuda substantia exhibuisset, omnesque in stuporem conjecisset. Verum id non fecit, quoniam, ut jamjam dixi, omnes perdidisset, quod nemo posset inaccessam illam lucis vim ferre.

6.1.12 Ideo carnem induit, et testimonium de se ferendi officium uni conservorum nostrorum tradit, quia omnia ad salutem hominum operatus est: neque suae dignitati tantum, sed etiam auditorum captui et utilitati consuluit: quod et ipse subindicans dicebat: Haec dico propter vos, ut salvemini.

6.1.13 Et Evangelista, qui ea ipsa, quae Dominus, loquitur, postquam dixerat, ut testimonium perhiberet de lumine, subjunxit, ut omnes crederent per eum; ac si diceret: Ne putes ideo testificaturum venisse Joannem Baptistam, ut aliquid fidei verbis Domini adderet: non propterea venit, sed ut contribules sui per ipsum crederent.

6.1.14 Quod autem ad eam tollendam suspicionem haec dixerit, ex sequentibus constat: addit enim, Non erat ille lux; nisi enim hujus abigendae suspicionis gratia haec dixisset, superfluum hoc esset, et magis repetitio quam explicatio doctrinae. Cum dixisset enim, missus est ut testimonium perhiberet de lumine, cur iterum dicit, non erat ille lux?

6.1.15 Non frustra nec sine causa: sed quia frequenter apud nos major est is qui testificatur, quam ille de quo testimonium fertur, fideque dignior plerumque videtur esse: ne quis de Johanne id suspicaretur, statim a principio hanc malam suspicionem tollit, eaque radicitus evulsa, ostendit quis sit is qui testificatur, et quis ille de quo testimonium fertur, et quantum sit inter utrumque discrimen.

6.1.16 Ac postquam hoc fecit, ostenditque illius incomparabilem excellentiam, fidenter jam caetera prosequitur: et si quid absurdi insipientiorum animos subiret, hoc diligenter sublato, facile deinceps et sine obice doctrinae verbum immittit.

6.1.17 Precemur itaque, ut cum tantarum revelatione rerum, cumque sana rectaque doctrina, vitam quoque puram sanctamque ducamus. Doctrina quippe nihil nobis prodest sine bonis operibus.

6.1.18 Licet enim fidem integram Scripturarumque intelligentiam teneamus, si bonae vitae patrocinio nudi et vacui simus, nihil impediet quominus in gehennae ignem dejiciamur, et in infinitum inexstinguibili flamma comburamur.

6.1.19 Sicut enim ii qui bona egerunt, resurgent in vitam aeternam; sic illi qui contraria ausi sunt, in aeternum et nunquam finem habiturum supplicium.

6.1.20 Quamobrem omne adhibeamus studium, ut ne lucrum nobis ex recta fide partum, operum pravitate labefactemus; sed cum hic pie vixerimus, Christum cum fiducia videamus, cui beatitudini par nihil unquam fuerit.

6.1.21 Utinam nos supra dicta consequuti, ad gloriam Dei omnia faciamus, cui gloria una cum Unigenito Filio et Spiritu sancto in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY