PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

6.1.10 Propter terrestrem enim zelum et imbecillitatem Iudeorum, ita facile comprehensibilior eis et leuior debebat ea que in ipsum est fieri fides. Sicut igitur carnem circuminduit ut non nude deitati immittens omnes perderet, ita et preconem hominem misit, ut cognatam audientes uocem, facilius qui tunc audiebant aduenirent.
CLOSE
Griffolini

6.1.10 Nam propter Iudaeorum imbecillitatem, hoc pacto melius faciliusque fides in eum extendi propagarique poterat. Sicut igitur carnem induit, ne si nuda se diuinitate exhiberet, omnes perderet, ita uirum, qui se annuntiaret, misit, ut cum familiarem uocem populi audirent, facilius ad credendum adducerentur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

6.1.10 Nam propter Iudaeorum imbecillitatem, hoc pacto melius faciliusque fides in eum extendi, propagarique poterat. Sicut igitur carnem induit, ne si nuda se diuinitate exhiberet, omnes perderet: ita virum qui se annunciaret misit, vt cum familiarem vocem populi audirent, facilius ad credendum adducerentur.
CLOSE
Montfaucon

6.1.10 Nam perspecta Judaeorum imbecillitate, sic facilior fides in eum futura videbatur. Sicut igitur carnem induit, ne cum nuda divinitate congressus, omnes perderet; sic et praeconem misit hominem, ut congenerem sibi vocem audientes, facilius ii qui tunc audiebant accederent.