Omelia VI (v)

6.1.1 Fuit homo missus a deo, cui nomen erat Ioannes. Cum de verbo dei in euangelii sui principio ea Ioannes disseruisset, quae mentes nostras facile allicere possent ad credendum, via et ordine procedens ad ipsius verbi praeconem ac nuncium, et eodem quo ipse nomine appellatum, Ioannem scilicet, venit.

6.1.2 Tu autem cum a deo missum intelligas, nihil iam humanum ab eo dici, annunciarive existimes. Non enim suum quicquam, sed mittentis arcana denunciat. Idcirco angelus appellatur, hoc est nuncius. Est enim nuncii officium nihil ex se dicere.

6.1.3 Fuit autem hoc in loco non transitus ad esse, sed ipsius apostolatus est significatiuum. Fuit missus a deo, inquit, pro missus est. παρὰ θεοῦ id est nullo apposito articulo. Quo modo igitur textum illum apostoli, Qui cum in forma dei esset, non eandem cum patre essentiam significare dicunt? eo quod non praeponatur articulus.

6.1.4 Ecce hoc in loco nullus praeponitur, nunquid igitur de patre hic non loquitur? quid igitur dicemus prophetae dicenti: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te? Meum nanque et tuum duas personas significat. Hic venit in testimonium, vt testimonium perhiberet de lumine.

6.1.5 Quid hoc, dicet fortasse quispiam, seruus de domino testimonium perhibet? Verum cum non solum a seruo testimonio perhibitus sit, sed ad seruum etiam venerit, et cum Iudaeis baptizatus, nonne magis et commoueberis, et dubitabis?

6.1.6 Sed quid perturbari commouerique oportet? Admirare potius ineffabilem dei benignitatem. Quod si quis adhuc in perturbatione dubius persisteret, dic ad illum id quod ad Ioannem dixit: Sine modo, sic enim decet1603: dices nos nos1603: om. implere omnem iusticiam. Si vero amplius quis perturbabitur, et illud ad Iudaeos dictum adducet: Ego non ab homine testimonium accipio: dicetque,

6.1.7 Si hoc non indiget testimonio, qua nam gratia missus est a deo Ioannes? Respondendum est, non propterea quod ipsius testimonio indigeret: prophanum enim id asserere, sed ea quam ipse Ioannes subdit causa, Vt omnes crederent per illum.

6.1.8 Ipse autem Christus cum dixisset, Ego non ab homine testimonium accipio: ne apud indoctiores sibiipsi repugnare videretur, cum nunc dicat, Alius de me perhibet testimonium, et scio quia verum est testimonium eius, Ioannem significans: nunc, non ab homine testimonium accipio, mox adiectione eam soluit dubitationem, inquiens: Sed haec dico propter vos, vt salui sitis: quasi dicat, Deus ego sum, et dei vnigenitus filius, et supernae et immortalis substantiae, nulliusque indigeo testimonio,

6.1.9 et quamuis nemo hoc profiteretur, nihil propterea natura mea fit minor, nihil deterior: sed cum mortalium salus mihi curae esset, in hanc descendi humilitatem, vt hominis testimonio me subiicerem.

6.1.10 Nam propter Iudaeorum imbecillitatem, hoc pacto melius faciliusque fides in eum extendi, propagarique poterat. Sicut igitur carnem induit, ne si nuda se diuinitate exhiberet, omnes perderet: ita virum qui se annunciaret misit, vt cum familiarem vocem populi audirent, facilius ad credendum adducerentur.

6.1.11 Nam quod nihil illo teste indigeret, satis quisnam esset, nuda duntaxat et aperta substantia potuit ostendere, atque ita omnes in admirationem conuertere: non tamen id fecit, quoniam vt iam dixi, omnes perdidisset, cum nemo posset inaccessam illius lucis praesentiam tolerare.

6.1.12 Propterea, vt dictum est, carnem induit, et vni conseruorum nostrorum de se testimonium mandauit, quoniam ad salutem nostram omnia operatus est, neque suae duntaxat dignitati, sed auditorum vsui facilitatique consuluit. Quod ipse quoque his verbis significat: Haec dico propter vos, vt saluemini.

6.1.13 Et euangelista cum de domino locutus dixisset, Vt testimonium perhiberet de lumine, addidit, Vt omnes crederent per illum, quasi dicat. Ne putes hac causa testificatum venisse Ioannem Baptistam, vt fidei ratione aliquid domino adderet, sed vt sui contribules crederent per ipsum.

6.1.14 Quod autem ad hanc tollendam suspicionem hoc dixerit, ex sequentibus constat. Addit enim: Non erat ille lux. nam si non huius suspicionis gratia in hoc institisset, praeterisset simpliciter, et potius esset eiusdem rei repetitio, quam doctrinae clarior significatio. Quippe cum dixerit, Missus est vt testimonium perhiberet de lumine, prosequitur: Non erat ille lux.

6.1.15 neque id temere: sed quoniam frequenter apud nos qui testimonium perhibet, maior eo est, de quo perhibetur, et maioris plerunque authoritatis apparet, ne qua de Ioanne huiusmodi oriretur suspicio, ab ipso statim principio eam penitus tollit, ostenditque et quis perhibuerit, et de quo perhibitum sit testimonium, et quae sit inter eos differentia,

6.1.16 et in hoc eius incomparabilem enarrat essentiam. Et ita audenter iam reliquam aggreditur orationem. Necnon si quid absurdum temerariumve oriebatur, quo stultorum mentes commoueri potuissent, e medio diligenter sublato, ita omnia persequitur, vt facile iam nullo impedimento doctrinae suae rationem edoceat.

6.1.17 Oremus itaque vt cum horum sensuum reuelatione, et doctrinae huius veritate pura nobis adsit vita, et conuersatio honesta atque illustris. Siquidem nullus eorum vsus est, nisi bonis illustrentur operibus.

6.1.18 Quanuis enim fidem firmissimam, quamuis scripturarum sensus haberemus, a vitae autem patrocinio et deserti essemus, et nudi, nihil nos a gehennae ignibus eriperet, quin perpetua et inextinguibili flamma combureremur.

6.1.19 Quemadmodum enim qui bene operantur, resurgent in vitam aeternam: ita qui male, in supplicium aeternum, quod nullo vnquam fine praescribitur.

6.1.20 Quare omni diligentia, curaque adhibita contendamus, ne quod ex vera et firma fide lucrum accepimus, operum prauitate perdatur: sed in hac vita totis viribus Christi sectemur vestigia, cui beatitudini nihil est conferendum.

6.1.21 Atque vtinam pure et sancte viuentes, quaecunque dicta sunt, ad dei gloriam referamus, cui honor, simul et vnigenito filio, et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY