Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia VI (fol.15ra-15vb)
6.1.1 Factus fuit homo missus a deo, nomen ei Iohannes. Loqutus de deo uerba, ea que festinabant in initio, uia et ordine proueniens, et ad uerbi preconem homonimum eius Iohannem, uenit de reliquo.
6.1.2 Tu uero audiens quoniam a deo missus fuit, nichil de reliquo humanum esse extima eorum que dicuntur ab illo. Non enim que eius sunt, sed que mittentis omnia loquitur. Ideo et angelus nuncupatus est. Angeli uero uirtus nichil proprium dicere,
6.1.3 sed hec id est factus fuit hic, non eius qui adesse processus ostensurum, sed ipsius est missionis. Hoc enim id est factus fuit missus a deo, pro hoc missus fuit a deo. Qualiter igitur hoc id est in forma dei existens, non de ea que ad patrem in dissimilitudine dictum esse aiunt, eo quod non adiecit articulus.
6.1.4 Ecce enim et hic, nunquam articulus adicitur. Num igitur non de patre dictum est? Quid igitur dicemus prophete dicenti: Quoniam ecce mitto ego angelum meum ante faciem tuam qui construet uiam tuam; hoc enim id est meum et tuam, duarum personarum est ostensiuum. Hic uenit in testimonium ut testaretur de luce.
6.1.5 Quid hoc? Seruus domino testatur? Fortassis dicet aliquis. Quando igitur non solum a seruo testimonium habuisse eum, sed et uenisse uideris ad eum et cum uideris baptizatum ab eo. Num non magis a mente excedes et apporiaberis?
6.1.6 Sed non oportet turbari neque tumultuari, sed admirari ineffabilem bonitatem. Si uero permanserit quis ad huc attonitus, et turbatus dicet, et ad ipsum hoc quod et ad Iohannem dixit. Dimittite modo. Ita enim decens est nos implere omnem iusticiam. Si uero et amplius turbatus fuerit rursus, dicet ad eum ea que ad Iudeos dixit, quoniam ab homine testimonium non suscipio.
6.1.7 Si igitur non indiget testimonio hic gratia missus est a deo Iohannes? Non ut eo indigente testimonio; hoc enim ultime blasphemie est. Sed propter quid ipse Iohannes dicet dicens, ut omnes qui crederent per illum.
6.1.8 Sed et ipse Christus cum dixisset, quoniam ab homine testimonium non suscipio, ut non uideatur apud insipientes sibi ipsi obuiare. Nunc quidem dicens, alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia uerum est testimonium eius. Iohannem enim ostendebat, nunc autem dicens ab homine testimonium non suscipio, induxit solutionem ita dicens: Sed hec dico ut saluemini. Acsi diceret: Quoniam quidem deus sum et dei filius proprius et substancie illius incorruptibilis et beate, nullo indigeo testificante.
6.1.9 Et si enim nullus uult hoc facere, nullo ego ob hoc in naturam immoror meam. Quia uero salutis michi cura est multorum, huius gratia in hoc descendi humilitatis, ut et homini testimonium concedam eum.
6.1.10 Propter terrestrem enim zelum et imbecillitatem Iudeorum, ita facile comprehensibilior eis et leuior debebat ea que in ipsum est fieri fides. Sicut igitur carnem circuminduit ut non nude deitati immittens omnes perderet, ita et preconem hominem misit, ut cognatam audientes uocem, facilius qui tunc audiebant aduenirent.
6.1.11 Quia quoniam demum illius non indigebat testimonio, sufficiebat ostendere solum se ipsum. Quis esset nuda substancia et attonitas facere omnes. Sed hoc non feci propter id quod dixi. Omnes enim utique disparere fecisset nullo potente inaccessibilem illam lucis immissionem ferre.
6.1.12 Propterea et carnem ut dixi induit, et uni nostrorum conseruorum committit testimonium. Quia omnia ad hominum negociabatur salutem. Non ad dignitatem solum suam, sed ad facilem susceptibilitatem et utilitatem audientium respiciens. Quod igitur et ipse enigmatice ostendit dicens, hec dico propter uos, ut saluemini.
6.1.13 Sed etiam euangelista eadem in domino loquens, postea quam dixit ut testetur de luce, induxit ut omnes crederent per illum. Quasi dicens: Ne estimes quoniam propter ea testaturus uenit Iohannes baptista, ut quid dominatori adhitiat indignam fide rationem non propter hoc, sed ut hii qui eiusdem sunt tribus credant per eum.
6.1.14 Quoniam non hanc preextinguere suspitionem studens hec dixit, et ex hiis que post hec manifestum. Induxit enim. Non erat ille dicens lux. Si uero non iustas opinioni resumpsit hoc, superfluum simpliciter esset quod dicitur et tantologia id est ydemptitas sermonis magis quam explanatio doctrine esset. Cum dixisset enim quoniam missus est ut testetur de luce. Quid rursus dicit. Non erat ille lux.
6.1.15 Non simpliciter neque inaniter. Sed quia quam multum apud nos maior qui testatur eo qui testimonium perhibet, et dignior fide multociens esse uidetur, ut non quis et de Iohanne hoc suspicetur ex initiis hanc confestim pernitiosam suspitionem destruit, et radicitus eam euellens ostendit, quis quidem hic qui testatur, quis autem ille qui testimonium perhibet, et eius qui testatur,
6.1.16 et hoc faciens et ostendens eius ineffabilem eminentiam, ita cum ocio de reliquo, et eum qui deesse sequitur et exsequitur sermonem. Et si quod inconuenientium erat insipientiorum inherens mentibus hoc de medio cum certitudine tollens ita omnibus superuenit, et cum facilitate de reliquo sine prohibitione eum qui deinceps est doctrine finit sermonem.
Morale vi. Quoniam nulla nobis est utilitas dogmata habere recta, si uitam habuerimus peruersam.
6.1.17 Oremus utique de reliquo post intelligentiarum harum reuelationem et dogmatum directionem et uitam nobis fieri fulgidam, et conuersationem puram uel fulgidam. Quia horum nulla est utilitas non existentibus operibus nobis bonis.
6.1.18 Et si omnem habuerimus fidem et scripturarum cognitionem. A uite uero presistentia erimus deserti, nichil erit quod prohibeat in iehenne deduci ignem, et in infinitum ab inextinguibili comburi flamma.
6.1.19 Sicut enim qui bona egerunt resurgent in uitam eternam, ita qui contraria facere ausi sunt, in eternum supplitium et finem nunquam habens.
6.1.20 Ideo esse demonstremus studium ut non id quod natum est a recta fide nobis lucrum, corrumpamus operum malicia. Sed et hinc bene approbati cum propalatione uideamus Christum; huic enim par nichil beatitudini erit umquam,
6.1.21 fiat autem omnino nos digne uiuentes hiis que sunt dicta in gloria dei agere omnia cui gloria simul cum unigenito filio et spiritu sancto, in secula seculorum amen.