60.1.15 Alterium ab altero credi facit, a dando animam quoniam et uitam dat. Quod eciam et Paulus dixit quoniam si inimici existentes reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati saluabimur.
60.1.15 alterum ab altero confirmat. Hoc est quia dat animam, quod det etiam uitam. Quod et Paulus dicebat: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus.
60.1.15 alterum ab altero confirmat. Hoc est, quia dat animam, quod det etiam vitam: quod et Paulus dicebat, Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius: multo magis reconciliati, salui erimus.
60.1.15 Alterum ab altero confirmat; nempe ex eo quod det animam, quod det etiam vitam, quod et Paulus dicebat: Si cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus: multo magis reconciliati salvi erimus.