Omelia LX (lix)

60.1.1 Ego sum pastor bonus, et cognosco oues meas, et cognoscunt me meae. Sicut nouit me pater, et ego agnosco patrem, et animam meam pono pro ouibus meis.

60.1.2 Magnum quiddam dilectissimi, magnum, inquam, est Ecclesiae praelatio, et quae multa indiget sapientia, et fortitudine: qualem Christus proposuit vt animam pro ouibus ponamus, et nunquam illas deseramus, vt lupo generose resistamus.

60.1.3 Haec enim inter pastorem est et mercenarium differentia. Alter propriae, contemptis ouibus, alter sua contempta, ouium semper saluti inuigilat.

60.1.4 Pastoris ergo exemplo demonstrato, deceptores duos meminit, furem mactantem et rapientem oues, et mercenarium permittentem, neque defendentem commissas.

60.1.5 Per illum Theudam et eius assertores, per hunc Iudaeorum magistros signat, qui nullam curam commissis ouibus adhibebant,

60.1.6 quod superiori tempore Ezechiel his verbis insectatus est: Vae pastoribus Israel, nonne pascebant semetipsos? nonne greges pascuntur a pastoribus?

60.1.7 sed illi contrarium faciebant, quod maximae maliciae genus est, et plurimorum causa malorum:

60.1.8 idcirco inquit, Neque quod aberrabat, reducebant: neque quod perierat, quaerebant: neque confractum alligabant, neque infirmum consolidabant: quoniam se, non gregem pascebant.

60.1.9 Idem et Paulus alio verbo significat: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Christi Iesu. Et iterum: Nemo quod suum est quaerat, sed proximi vnusquisque.

60.1.10 Verum ab vtroque se dissidere ostendit Christus: ab illis quidem qui in aliorum perniciem veniunt, cum dicat se propterea venisse, vt vitam haberent, et abundantius haberent:

60.1.11 ab his autem qui oues a lupis rapi negligebant, dicendo se propter eas animam ponere, ne oues perirent.

60.1.12 Nam cum Iudaei ipsum interimere vellent, non propterea destitit a doctrina, neque credentes tradidit, sed perstitit et pertulit mortem,

60.1.13 ideo frequenter inquit: Ego sum pastor bonus. Quae cum nullo niti testimonio viderentur, quod enim poneret animam suam, non multo post re monstratum est:

60.1.14 quod autem vitam haberent, et abundantius haberent, post huius vitae migrationem futurum erat, quid agit?

60.1.15 alterum ab altero confirmat. Hoc est, quia dat animam, quod det etiam vitam: quod et Paulus dicebat, Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius: multo magis reconciliati, salui erimus.

60.1.16 Et iterum: Qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum: quo modo non etiam cum illo omnia nobis donauit?

60.1.17 Sed qua gratia nunc quoque eum non accusant, vt superius, Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum? Quoniam saepenumero eos silere coegerat, et a signis maiorem de se opinionem concitarat.

60.1.18 Inde ne quis ad illam particulam, Et oues vocem eius audiunt, et sequuntur eum: diceret, quid ad non credentes? audi quid addit, Et cognosco oues meas, et cognoscunt me meae.

60.1.19 Quod et Paulus his verbis significauit, Non expulit deus populum suum quem praedestinauit. Et Moses: Cognouit deus qui erant sui: hoc est, quos praedestinauit.

60.1.20 Ne autem parem esse cognitionis modum existimes, animaduerte quo modo illud per id quod subiungit, corrigit. Cognosco meas, inquit, et cognoscor1603: cognosco a meis.

60.1.21 sed non aequalis est cognitio. At vbi nam est aequalis cognitio? In patre et me: illic enim, Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Quod nisi sensisset, cur id addidisset?

60.1.22 cum enim nonnunquam multitudini se connumerasset, vt non more hominis cognoscere putaretur, inquit: Sicut nouit me pater, et ego cognosco patrem. Tam certo ipsum scio, vt ipse me.

60.1.23 Propterea inquit: Nemo cognoscit filium, nisi pater: et patrem, nisi filius: discretam quandam cognitionem indicans, qualem nemo alius habet. Ego pono animam meam. Hoc frequenter dicit, vt omnis deceptionis tollatur suspicio.

60.1.24 Nam et Apostolus cum se verum magistrum ostenderet, et falsos confundere apostolos vellet, pericula et mortes adduxit in medium. In plagis supra modum, in mortibus frequenter.

60.1.25 Dicendo enim, lux sum et vita, superbiam apud stultos arguere videbatur: velle autem mori, nullam inuidiam, nullum liuorem concipiebat.

60.1.26 Propterea hoc in loco, non dicunt eum de se testimonium perhibere, et verum non esse: hoc autem verbo multam curam atque diligentiam indicat, siquidem pro lapidantibus vellet seipsum tradere.

60.2.1 Propterea etiam de gentibus opportune sermonem inducit. Etenim alias oues habeo, inquit, quae non sunt de hoc ouili, et illas oportet me adducere.

60.2.2 Ecce iterum hoc verbum, oportet: non necessitatis esse, sed futuri omnino significatiuum: quasi dicat, quid admiramini, si me oues hae secuturae, et vocem meam auditurae sunt?

60.2.3 cum et alias me sequi, et vocem meam audire videritis, tunc maiorem in modum admirabimini. Neque te perturbet quod dicit, Quae non sunt ex hoc ouili.

60.2.4 Differentia enim in lege duntaxat, vt inquit Paulus: Neque circuncisio aliquid valet, neque praepucium. Et illas oportet me adducere.

60.2.5 Vtrosque dispersos1603: disperses ostendit et mixtos, neque habentes pastorem, hos videlicet atque illos, nondum bono adueniente pastore. Inde futuram eorum cognationem praedicit: Et erit vnum ouile.

60.2.6 Quod iterum Paulus his verbis significauit: Vt duos condat in semetipso in vnum nouum hominem. Propterea me diligit pater, quia ego animam meam pono: vt1603: et iterum accipiam eam.

60.2.7 Et quid hoc verbo humilius? Siquidem propter nos dominus noster amandus est, quoniam pro nobis moritur.

60.2.8 Quid igitur,1603: igitur? dic quaeso, superiori tempore non amabatur, sed nunc ipsum pater amare coepit, et nos primum eius amorem conciliauimus? Quid hoc sibi vult?

60.2.9 Cum alienum eum a patre, et deceptorem esse, et in detrimentum et iacturam venisse dicerent, ait: Si nihil aliud, vel hoc saltem mihi persuadet, vt vos diligam, quod eo quo me amore vos pater prosequitur, et hac gratia pro vobis morior.

60.2.10 Praeterea et illud probare intendit, quod non inuitus moritur: Neque enim fuisset charitatis officium, et quod ea maxime est patris sententia.

60.2.11 Quod si tanquam homo hoc loquitur, noli admirari. Saepenumero enim causam exposuimus, idem repetere et molestum est, et superfluum.

60.2.12 Ego pono animam meam, vt iterum sumam eam: et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

60.2.13 Cum voluissent frequenter eum interimere, indicat, nisi ipse vellet, incassum eos laborare: et a primo secundum confirmat, a morte videlicet resurrectionem: hoc enim admirandum est.

60.2.14 Siquidem vtrunque nouum fuit, et praeter communem consuetudinem. Attendamus ergo diligenter: Potestatem habeo, inquit, ponendi animam meam.

60.2.15 Et quis non habet hanc potestatem?1603: potestatem: Quisque enim potest se interimere: sed non ita intelligitur. Quo modo ergo?

60.2.16 Sic habeo ponendi potestatem, vt nemo me inuito id facere possit: quod non contingit nobis, nos tantum interimere nosmetipsos possumus:

60.2.17 sed si in latronum insidias inciderimus, non habemus liberam faciendi quod volumus potestatem, velimus nolimus, nos interficiunt. Christus autem etiam insidiis circumuentus, sui iuris erat moriendi, necne.

60.2.18 Cum igitur dixisset, Nemo tollit eam a me: tunc addidit, Potestatem habeo ponendi eam: hoc est, ego solus habeo hanc potestatem, quae vobis non est.

60.2.19 Etenim alii multi, vitae nostrae sunt domini: quod a principio non dixit, neque enim creditum esset:

60.2.20 sed cum a re ipsa testimonium confirmarit, cum multis circumuentus insidiis comprehendi non potuerit: saepius enim ex eorum manibus elapsus est. tunc inquit: Nemo tollit eam a me.

60.2.21 Quod si verum, et illud sequetur, sponte ad hoc venisse, per quod et aliud confirmatur, quandocunque voluerit vitam sumere, posse.

60.2.22 Nam si ita mori humanas vires excedit, non est reliquum dubitandum. Quod enim solus esset vitam ponendi dominus, etiam sumendi in sua esse potestate ostendit.

60.2.23 Ecce quo modo a priori secundum confirmat, et a morte indubitatam ostendit resurrectionem. Hoc praeceptum accepi a patre.

60.2.24 Quod nam? Mori pro mundo. Prius ne ergo accepit, et inde paruit, et prius quid esset faciendum vt disceret, opus habuit? et quis non expers rationis hoc dixerit?

60.2.25 Sed quemadmodum superius dicendo, Propterea me diligit: spontaneam indicauit voluntatem, et contrariam amouit suspicionem:

60.2.26 ita hoc in loco praeceptum a patre se accepisse dicens, nihil aliud ostendit, quam idem patri videri, quod ipse facit: ne postmodum eum crucifixum putarent derelictum a patre atque traditum, neve exprobrarent, quae tamen exprobrauerunt:

60.2.27 Alios saluos fecit, seipsum non potest saluum facere. Et si filius dei es, descende de cruce. Neque propterea descendit, quoniam filius est dei.

60.3.1 Inde ne audiendo mandatum eum a patre accepisse, praeclarum hoc opus a se alienum esse existimares, prosequitur: Pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis. Hinc suas oues, et quicquid recte factum est, suum opus esse, et praecepto non indigere ostendens.

60.3.2 Quod si indigeret, quo modo a seipso ponere dixisset? Qui a seipso ponit, praecepto non indiget: et causam cur faciat affert,

60.3.3 quod scilicet pastor sit, et bonus pastor. Bonus autem pastor ad ouium custodiam hortatore non indiget. Quod si in hominibus vsuuenit, multo magis in deo. Ideo Paulus inquit, quod seipsum exinaniuit.

60.3.4 Nihil autem aliud hoc in loco praeceptum signat, quam cum patre concordiam. Quod si humiliter et humane locutus est, auditorum imbecillitati tribuendum.

60.3.5 Dissensio itaque facta est inter Iudaeos, propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit, quid eum auditis? Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis. Nunquid daemonium potest caecorum oculos aperire?

60.3.6 Cum enim supra hominem, neque secundum communem consuetudinem loquatur, daemonium habere dicebant: et quater hoc iam nomine eum appellarunt,

60.3.7 siquidem superius etiam dixerunt, Daemonium habes, quis te quaerit interficere? Et iterum: Nonne bene dicimus quoniam Samaritanus es tu, et daemonium habes? Et hoc in loco, daemonium habet, et insanit, quid eum auditis?

60.3.8 Imo et saepius ea verba dixisse vel inde constat, cum inquiunt, Nonne bene diximus quia daemonium habes?

60.3.9 Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis. Nunquid daemonium potest caecorum oculos aperire?

60.3.10 Cum a verbis eos conuincere non possent, ab operibus eum daemonium non habere demonstrant. Imo nec verba erant daemonium habentis:

60.3.11 sed si verba vobis persuadere non possunt, opera reuereamini. Quod si daemonium habentis non sunt, sed supra humanam virtutem, constat diuinae cuiusdam esse potentiae.

60.3.12 Ecce syllogismum. Quod supra hominem operetur, inde constat quod inquiunt, daemonium habere.

60.3.13 Quod daemonium non habeat, ex operibus manifestat. Ad quae in praesentia nihil dicit. Iam enim superius se daemonium non habere responderat,

60.3.14 nunc autem minime. Siquidem cum re ostendisset qualis esset, de caetero conticet.

60.3.15 Neque enim digni erant quibus responderetur, qui daemonium habere dicerent, ex his quibus eum admirari, et deum omnes arbitrari debebant.

60.3.16 Et quid opus erat, vt amplius a Christo arguerentur, cum inuicem ipsi dissiderent,1603: dissiderent? et se reprehenderent?

60.3.17 Ideo nullum verbum fecit, et omnia aequo animo tulit. Neque hac tantum gratia, sed vt nos erudiret mansuetudinem et patientiam.

60.4.1 Hunc nos imitemur: neque enim tantum conticuit, verumetiam iterum adest, et interrogatus respondet, et suam indicat prouidentiam:

60.4.2 et daemoniacus et insanus appellatus, quibus innumera contulerat beneficia, non semel aut iterum, sed saepenumero, non modo non vltus est, neque remisit beneficia,

60.4.3 sed pro his animam suam posuit, et crucifixus patrem pro his rogauit. Haec nobis imitanda sunt. Hoc pacto Christi erimus discipuli, si mansueti erimus, et mitis ingenii.

60.4.4 Vnde autem tales erimus? Si nostra frequenter peccata reputabimus, si lugebimus, si flebimus. Neque enim anima tanti doloris particeps irritari, atque irasci patitur:

60.4.5 vbi fletus, ira esse non potest: vbi dolor et contritio, longe omnis abit irritatio. Mens enim dolore perculsa non studet elationi, sed amare ingemiscit, amarius flet.

60.4.6 Scimus nonnullos ridere quae dicimus, quos ego flere non desino: fletus enim hoc tempus est, planctusque et lamentationum.

60.4.7 Multa et verbis, et re peccamus: qui autem ita peccat, in gehennam et ardentem, et igneum fluuium recipitur, et quod omnium grauissimum est, regnum coelorum amittit.

60.4.8 His igitur minis, etiam risu, et deliciis dissolueris, et domino tuo irato, et minante nihil curas, nihil vereris, ne tibiipsi supplicium asciscas? Non audis quid quotidie clamat?

60.4.9 Esurientem me vidistis, et non dedistis mihi manducare: sitientem, et non dedistis mihi bibere. Discedite in ignem paratum diabolo et angelis eius.

60.4.10 Hoc singulis minatur diebus. Sed cibum dedi, inquies. Quando et quoties? Decem et viginti dies: sed per totam vitam egenos pascas oportet.

60.4.11 Nam et virgines oleum habebant, sed non suffecit eis ad salutem: etenim ipsae accenderunt1603: accederunt lampades, exclusae tamen sunt a sponso, et merito sane: sciuerunt enim, vt ante sponsi aduentum extinguerentur.

60.4.12 Propterea multo nobis oleo, multa liberalitate opus est. Audi prophetam: Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam.

60.4.13 Ita et nos propinquorum misereri oportet, secundum misericordiam magnam. Quales enim erimus erga proximos nostros, talem dominum in nos experiemur. Sed quae nam magna est misericordia?

60.4.14 Quando non ex his que superfluunt nobis, sed ex his quibus indigemus, egenis damus. Quod si ne ex superfluo quidem exhibemus, quid nobis sperandum est: quid nobis erit? Quo confugere, vbi salutem inuenire poterimus,

60.4.15 si virgines post tot et tantos labores nihil profecerunt? Quis sibi fidet, cum audierit formidolosa et horrenda illa iudicis verba dicentis, atque exprobrantis:

60.4.16 Esuriui, et non dedistis mihi manducare?1603: manducare. Quandiu, inquit, non fecistis vni de his minimis, neque mihi fecistis.

60.4.17 Neque de discipulis hoc tantum, aut solitariam vitam agentibus, sed de omnibus fidelibus intelligitur, qui siue seruus sit, siue in foro mendicet, si in deum crediderit, merito fouendus, et complectendus est.

60.4.18 Si nudum, esurientemque despexerimus, haec audiemus verba: nec iniuria. Quid enim graue, quid molestum postulat? quid non facillimum? Non inquit, infirmus eram, et non me sustentastis: sed, non visitastis:

60.4.19 neque in carcere eram, neque eduxistis: sed, non venistis ad me. Quanto ergo faciliora nobis praecipiuntur, tanto his contemptis grauius puniemur. Quid enim leuius, quam captiuos visitare? quid facilius?

60.4.20 Cum enim hos ligatos pannis, illos et squalore obsitos, alios laboribus confectos, alios fame, et ad pedes canum more accurrentes, alios perfosso latere, alios ex foro ligatos adduci tota die mendicando, ne necessarium quidem victum inuenientes, vesperi vero a custodibus tum male et crudeliter acceptos videris,

60.4.21 etiam si lapideus esses humanior efficereris: et si vel perditissimus esses, humanas in alienis malis calamitates reputando mouereris. Subueniet tibi tremendus ille dies, et futura supplicia.

60.4.22 Haec animo volutans, et frequenter agitans, et cupiditatem omnem, et voluptatem, et secularium omnium amorem dubio procul abiicies, et omni portu tranquilliori animo frueris:

60.4.23 de iudicio cogitabis, cum tantopere prouidendum, curandum, formidandum sit ab hominibus, longe magis a deo intelliges.

60.4.24 Nulla potestas est, nisi a deo: qui ergo tanta principibus ordinanda committit, multo magis ipse exequetur.

60.5.1 Quod nisi hic nos timor contineret, omnia sane perirent: Siquidem in tantorum suppliciorum metu multi maliciam complectuntur.

60.5.2 qui haec cogitabit, et ad eleemosynam promptior erit, et longe maiori quam qui spectaculis adsunt, fruetur voluptate. Illi nanque libidine incenduntur,

60.5.3 cum aduolantes in scena mulieres vident, et innumera inde accipiunt vulnera, non secus ac iactatum ventis mare perturbati. Oberrat enim eorum oculis, oris figura, ornatus, verba, incessus, et caetera quae antea viderat1603: viderant, quae omnia eorum animum expugnant:

60.5.4 qui vero ab hoc nostro redeunt spectaculo, nihil tale patiuntur, sed in summa quiete et tranquillitate versantur: compungit nanque animum, ligatorum et calamitosorum aspectus, et omnem extinguit ignem atque cupiditatem.

60.5.5 Et si scortum vel lasciuior mulier obuia fiet ex carcere exeunti, nihil eum mouebit. Tanquam enim iam simplicitatem quandam edoctus, eius retibus et impudico non decipietur aspectu, praepositi iudicii formidine:

60.5.6 quare qui omne deliciarum genus contempsit, dicebat, Bonum ire in domum luctus, quam in domum risus. Et qui in hac vita tantam prae se feret virtutem, illic maiorem in modum laudabitur. Nolimus ergo hoc opus contemnere:

60.5.7 licet enim nihil possimus eis conferre, neque cibum, neque argentum dare, consolari tamen, et bono animo esse hortari, et aliis multis opem ferre nobis licebit. Affabimur captiuos, custodes mansuetiores reddemus, et siue parum, siue multum, proficiemus tamen.

60.5.8 Quod si dixeris, neque bonos illic, neque mansuetos esse, sed homicidas, fures, adulteros, incontinentes, et alios perditos homines. Etiam hinc necessariam mihi causam, vt eo te conferas, ostendis.

60.5.9 Non enim bonis misereri, malos autem punire, sed in omnes ostendere humanitatem iubemur. Estote, inquit, similes patri vestro, qui est in coelis, qui oriri facit solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.

60.5.10 Noli ergo alienos acrius insectari, neve sis asperior iudex, sed humanus et placabilis. Etenim si nos neque fures sumus, neque adulteri, in aliis tamen peccamus, pro quibus magnis sumus suppliciis obnoxii.

60.5.11 Siquidem fratrem nonnunquam fatuum appellamus, quod nobis gehennam parat: et mulieres impudicis oculis conspicamur, quod adulterium ipsum arguit: et quod grauissimum est, indigne mysteria participamus, quod reos nos facit corporis et sanguinis Christi.

60.5.12 Nolimus ergo aliorum opera molestius inuestigare, sed nostra, et ita humaniores reddemur.

60.5.13 Praeterea et illud dicendum est, quod et in carcere boni et mansueti viri, et instar totius ciuitatis nonnunquam reperiemus.

60.5.14 Nam et cum Ioseph in carcere multi fuerunt mali, quos omnes iustus ille curauit, et quis esset ignorabatur: et cum totius Aegypti instar esset, erat tamen in custodia incognitus.

60.5.15 Ita et hoc tempore multos bonos deuinctos existimandum est, quanuis non cognoscantur: qui si tibi curae erunt, ac si omnes boni fuerint, mercedem accipies.

60.5.16 Quod si nemo fuerit, hinc quoque multum praemium consequeris. Nam dominus tuus non cum iustis tantum conuersatus est, immundos haud renuit:

60.5.17 sed et Chananaeam quam benignissime accepit, et Samaritanam, et immundam et scelestam mulierum, et alteram rursum mereticem (quod ei a Iudaeis exprobratum est) et suscepit et curauit, et pedes suos mulieris immundae lachrymis aspergi passus est, vt nos erudiat humane peccatores accipiendos:

60.5.18 haec maxima humanitas est. Quid dicis latrones et fures carcerem habitare? Dic quaeso, in ciuitate omnes iusti sunt? Nonne multi etiam peiores, et impudentius rapientes?

60.5.19 Illi enim etsi nihil aliud deserta saltem et tenebras petunt, et clam depraedantur: hi autem omni abiecta persona, aperta fronte violant, rapiunt, vim inferunt. Difficile enim est purum hominem inuenire.

60.6.1 Quod si non aurum rapimus, si non innumera terrae iugera occupamus: quandam tamen fallaciam et furtum in minoribus, et quae possumus exercemus.1603: exercemus?

60.6.2 Nam cum in commerciis et emendis rebus debitum non reddere, aut aliquid subtrahere contendimus: nonne latrocinium, furtum, rapinam facimus?

60.6.3 Neque te excusaueris, quod domum, aut seruum non aufers. Non enim ablatorum copia, sed rapientium voluntate iniusticia metienda est.

60.6.4 Iustum nanque et iniustum, in magnis et paruis rebus eandem vim habent: et ita tam furem appello, qui aurum surripit, quam qui in emendis rebus iusto precio vendentem defraudat:

60.6.5 et qui alienum parietem effodit, quam qui iniustae causae fauet, et aliquid a proximo aufert.

60.6.6 Nolimus ergo rebus nostris omissis, alienarum iudices fieri. Neque dum humanitatis tempus est, maliciam prosequamur, sed cognita priore nostra vita, mansueti tandem et benigni efficiamur. Quae enim nostra vita fuit,

60.6.7 audi Paulum: Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, seruientes desideriis, et voluptatibus variis, in malicia et inuidia agentes odibiles, inuicem odientes. Et iterum: Eramus enim natura filii irae:

60.6.8 sed deus cum nos tanquam carcere et catenis grauissimis deuinctos videret, ad carcerem venire non erubuit, vt nos dissolueret, et innumeris dignos suppliciis, non modo eduxit, sed in regnum suum adduxit, et coelo clariores reddidit, vt exinde nobis eadem pro viribus facienda relinqueret.

60.6.9 Inquit enim discipulis: Si ego laui pedes vestros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi vobis, vt quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

60.6.10 Neque haec in lauandis pedibus tantum lex scribitur, sed in omnibus aliis, quae nobis proposuit. Homicida est in carcere? Verum nos benefaciendo non possumus accusari. Fur est et adulter?

60.6.11 sed nos non maliciae, sed calamitati miseremur1603: miseremus. Saepenumero, vt dixi, illic vnus inuenietur multorum instar, et si frequenter eo te contuleris, aliquid inde consequeris emolumenti.

60.6.12 Quemadmodum enim Abraham quicunque ad se venerant hospitatus, angelos tandem hospitio accipere meritus est: ita et nos magnos etiam viros conueniemus,

60.6.13 si frequentius eo accedemus. Quod si quid admiratione dignum dicendum est, non tanta laude dignum, qui magnum hospitio accipit, quam qui paruum et miserum.

60.6.14 Illius enim fortuna non parua materia est, vt humaniter accipiatur: abiectus autem et miser vnicum portum habet, miserentis oleum, itaque in hoc purior humanitas ostenditur.

60.6.15 Et qui in clarum et conspicuum virum liberalis est, nonnunquam hominum ostentationi inseruit: qui in abiectum et incognitum, solius diuini praecepti gratia mouetur.

60.6.16 Quare si quem accipimus, claudos, caecosque accipere iubemur: si eleemosynam facimus, vilibus et miseris est facienda. Quandiu enim, inquit, fecistis vni ex minimis meis, mihi fecistis.

60.6.17 Cum ergo illic reconditum thesaurum intelligatis, eo frequenter conueniamus, illud1603: illuc studium nostrum conferatur, et spectaculorum curam in hanc conuertamus.

60.6.18 Et si nihil aliud habes quod eis afferas, saltem consolare. Neque enim tantum qui pascit, sed et qui visitat, a deo remuneratur.

60.6.19 Nam cum ingressus pauidum et trepidum animum spe aliqua confirmaueris, hortando, consolando, opem ferendo, aliquid pollicitando, et ita patientiam docueris, non paruam hinc consequeris vtilitatem:

60.6.20 extra multi deliciis affluentes, te ita loquentem ridebunt: calamitosi autem confirmati attente tuis vacabunt admonitionibus, te laudabunt, et meliores euadent.

60.6.21 Nam et Paulum praedicantem Iudaei nonnunquam deriserunt, deuincti autem summa attentione audiebant. Nihil enim adeo ad sapientiam animum praeparat, vt calamitas et tentatio, vt afflictiones.

60.6.22 Cum igitur nos minime fugiat, quid illis miseris, quid boni nobis impendimus, frequenter eis admixti, et fori consuetudines, et intempestiuas occupationes illic consumamus,

60.6.23 vt et eos lucremur, et nos laeticia afficiamus, et ad glorificandum deum parati, sempiterna bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY